Epistolae (Damasus I)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

DamPap.Episto14 13 Damasus papa Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. EXEMPLUM SYNODI HABITAE ROMAE EPISCOPORUM XCIII, EX RESCRIPTO IMPERIALI. MONITUM.[recensere]

Hanc Sarazanius a Theodoreto acceptam sua interpretatione donavit: ego vero latina Holstenii editione utor, velut primigenio Damasi foetu, ut dixi cap. 5. Cur vero apud Sozomenum et Theodoretum Illyricis, Holsteniana vero episcopis per Orientem constitutis inscripta sit, vide cap. 7. Caeterum ms. codicem, ex quo sumpta est ex Bobiensi in Vaticanam bibliothecam Scipione cardinali S. Susannae bibliothecario translatum, diu ante Holstenium inspexerat, ac se editurum promiserat Fr. Ludovicus Capellus de succes. Episc. Rom. dissert. poster. cap. 5; exstat etiam in Vallicellano cod. 23, p. 107, exscripta ex veteri Tridentino, ad eam scilicet urbem concilii tempore allato, libro.

EPISTOLA. Damasus, Valerianus, Vitalianus, Aufidius, Pacianus, Victor, Priscus, Innocentius, Abundius, Theodulus, et caeteri qui ad audiendam causam Auxentii, exponendamque fidem, in urbe Roma convenerunt, Episcopis Catholicis per Orientem constitutis in Domino salutem.

Confidimus quidem, Sanctitatem vestram Apostolorum instructione fundatam, eam tenere fidem, eamque plebibus intimare, quae a majorum institutis nulla ratione dissentiat. Neque enim aliter Dei sentire convenit sacerdotes, quorum pars est caeteros erudire. Sed Gallorum atque Venetensium fratrum relatione comperimus, nonnullos non haeresis studio, neque enim hoc tantum mali cadere in Dei antistites potest, sed inscitia vel ex simplicitate quadam scaevis interpretationibus aestuantes, non satis dispicere, quae magis patrum nostrorum sit tenenda sententia, cum diversa consilia eorum auribus ingerantur. Denique Auxentium Mediolanensem hac praecipue causa damnatum esse praescribunt. Par est igitur, universos magistros legis per orbem Romanum paria de lege sentire, nec diversis magisteriis fidem dominicam violare. Nam cum dudum haereticorum virus, ut nunc iterum coepit obrepere, ac praecipue Arianorum blasphemia pullulare coepisset, majores nostri CCCXVIII episcopi, atque ex urbe sanctissimi episcopi urbis Romae directi, apud Nicaeam confecto concilio, hunc murum adversus arma diabolica statuerunt, atque hoc antidoto mortalia pocula propulsarunt, ut Patrem, Filium, Spiritumque Sanctum unius Deitatis, unius figurae, unius credere oporteret substantiae, contra sentientem alienum a nostro consortio judicantes. Quam definitionem salutarem postea aliis tractatibus quidam pervertere et violare tentaverunt. Sed et in ipso exordio ab iisdem ipsis, qui hoc apud Ariminum retractare cogebantur, emendatum hactenus est, ut subreptum sibi alia disputatione faterentur, idcirco quod non intellexissent patrum sententiam apud Nicaeam formatam esse contrarium. Neque enim praejudicium aliquod nasci potuit ex numero eorum, qui apud Ariminum convenerunt: cum constet, neque Romanum episcopum, cujus ante omnes fuit expetenda sententia, neque Vicentium, qui tot annos sacerdotium illibate servavit, neque alios hujusmodi statutis consensum aliquem commodasse: cum praesertim, ut diximus, iidem ipsi, qui per impressionem succubuisse videbantur, iidem consilio meliore displicere sibi fuerint protestati.

Unde advertit sinceritas vestra hanc solam fidem, quae apud Nicaeam Apostolorum auctoritate fundata est, perpetua firmitate esse retinendam; hac nobiscum Orientales, qui se catholicos recognoscunt, Occidentalesque gloriari: non longe autem fieri posse credimus, ut qui secus sentiunt, licet hoc ipso conatu a nostra communione exui possint, plebesque eorum erroribus liberatae respirent. Quemadmodum enim poterunt corrigere errata populorum, si ipsos error obsederit? Concinat ergo cum omnibus Dei sacerdotibus et vestrae sententia charitatis: in qua vos fixos atque firmatos ut bene credimus, ita etiam nos vobiscum recte sentire debemus reciprocis sanctitatis vestrae litteris approbare.

Ego Sabinus diaconus Mediolanensis legatus de authentico dedi.

EPISTOLAE II FRAGMENTA. SEU EXPOSITIO FIDEI IN SYNODO ROMANA SUB DAMASO PAPA EDITA ET TRANSMISSA IN ORIENTEM. MONITUM.[recensere]

Haec duo fragmenta ad alias sub Damaso synodos pertinent, ut jam dixi. Id vidit etiam Coustantius, ac cl. P. Josephus Mansi supplem. conc. tom. I, p. 234; sed una nobis non est earum synodorum tempus, supputandi ratio. Ille enim, quam ego omnium primam censeo, ac anno 369 congregatam puto, anno 372 collectam arbitratur cum Pagio. Deinde, quam ego duplicem, atque alteram anno 374, alteram anno 376 aut sequenti, ex duplici hoc fragmento statuo, ille unicam existimat, et haec ipsa fragmenta ad eam spectare ait anno 377 congregatam. Sed quamquam maxima apud me sit, ut esse debet, viri doctissimi auctoritas, nihil tamen ex iis, quae jam scripseram immutandum censui. Nam cum Orientales, ad quos scriptae a Romanis illis conciliis litterae allatae jam fuerant, diris illis ac turbulentis sub Valente temporibus, synodos suas cogere non potuissent, statim ac eo defuncto licuit, collegerunt sese anno scilicet 379 easque synodicas omnes legerunt in frequenti consessu, definita in iis dogmata complexi sunt, atque ea, quae necessaria visa sunt, ex iis excerpta ejus concilii actis inseruerunt (vid. cap. 14); atque haec est ratio, cur eadem fragmenta, etsi diverso tempore scripta sunt, neque ego separanda duxerim.

FRAGMENTUM PRIMUM.

ITEM EX PARTE DECRETI. I. Ea gratia, fratres, Jericho illa, quae figura est saecularium voluptatum, conclamata concidit, nec resurgit; quia omnes uno ore unius virtutis, unius majestatis, unius divinitatis, unius usiae dicimus divinitatem: ita ut inseparabilem potestatem, tres tamen asseramus esse personas, nec redire in se aut minui, ut plerique blasphemant, sed semper manere; nec potentiae gradus quosdam ortusque tempora disparata; nec prolativum, ut generationem ei demas; nec imperfectum, ut ad personam aut Patris natura, aut divinitatis ei plenitudo defuerit; nec dissimilem opere Filium, nec dissimilem potestate, aut per universa dissimilem: nec subsistere aliunde, sed de Deo natum, nec falsum de Deo vero, sed Deum verum de Deo vero esse generatum, lumen verum de vero lumine; ne minutum aut diversum putetur: quod unigenitus habet splendorem lucis aeternae quia naturae ordine neque sine splendore lumen; neque splendor potest esse sine lumine: imaginem quoque Patris, ut eum qui viderit, viderit et Patrem. Eumdem redemptionis nostrae gratia processisse de Virgine; ut perfectus homo pro perfecto qui peccaverat homine nasceretur. Ergo, fratres, asseramus Dei Filium et perfectum hominem suscepisse Spiritum quoque sanctum increatum, atque unius majestatis, unius usiae, unius virtutis cum Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo fateamur. Neque enim creaturae dignus injuria est, qui emissus est ut crearet, sicut propheta sanctus astruxit dicens: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: deinde alius item posuit: Spiritus divinus qui fecit me: qui in operatione ac peccatorum remissione connectitur. Haec est, fratres dilectissimi, fides nostra; quam quisque sequitur, noster est particeps. Discolor corpus membra deformat. His nos communionem damus, quoniam ( f. qui nostram aut qui istam) in omnibus sententiam probant. Absit ut fides pura variis coloribus adsuatur.

Illud praeterea cavendum monemus, ne canonicus ordo in sacerdotum vel clericorum ordinationibus negligatur, aut praevaricatoribus ejus impartiatur facile communio, ut de reliquis peccando incentiva tribuatur. Haec igitur de nostro fuerant intimanda judicio. Caeterum quod ad removendas vestrae dilectionis spectat injurias, nec frater noster Dorotheus presbyter explicare, omnia vivaciter praetermittit, nec nixus ( f. nisus) nostri, ut ipse testis est, defuerunt.

FRAGMENTUM II.

ITEM EX PARTE DECRETI.

Illud sane miramur, quod quidam inter nostros dicantur, qui licet de Trinitate piam intelligentiam habere videantur, de sacramento tamen salutis nostrae ignorantes virtutes Scripturasque, et recta non sentiant. Asserunt enim dicere, Dominum ac Salvatorem nostrum ex Maria Virgine imperfectum, id est, sine sensu hominem suscepisse. Heu! quanta erit Arianorum in tali sensu vicinitas! Illi imperfectam divinitatem in Dei filio dicunt: isti imperfectam humanitatem in hominis filio mentiuntur. Quod si utique imperfectus homo susceptus est, imperfectum Dei munus est, imperfecta nostra salus; quia non est totus homo salvatus. Et ubi erit illud dictum Domini, Venit filius hominis salvare quod perierat totum? id est, in anima et in corpore, in sensu atque in tota substantia suae naturae. Si ergo totus homo perierat, necesse fuit ut id quod perierat, salvaretur. Si autem sine sensu salvatus est, jam contra Evangelii fidem invenietur non totum quod perierat esse salvatum: cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini mihi, quia totum hominem salvum feci. Quid quod ipsius principalis delicti et totius perditionis summa in hominis sensu consistit; primum enim sensus hominis eligendi boni malique si non perisset, non moreretur. Quomodo ergo praesumeretur in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes peccasse cognoscitur; nos autem, qui integros ac perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae Ecclesiae professionem, perfectum Deum perfectum suscepisse hominem profitemur. Quapropter date operam, ut intelligentia sanae doctrinae etiam eorum sensus salventur, qui adhuc sensum salvatum esse non credunt.

ITEM EX PARTE DECRETI.

Non nobis quidquam suppetere facultatis, quatenus vobis nostra opera vel parvum refrigerium possint afferre: licet magnum ex hoc, beatissimi, solatium capiatis, si integritatem fidei nostrae noscentes, in unum sensum vos congruere gloriemini; et satis atque abunde, ut convenit, praesumatis pro membris nos esse sollicitos. Ut enim Nicaeni concilii fidem inviolabilem per omnia retinentes, sine simulatione verborum aut sensu corrupto, nullo modo Spiritum sanctum separamus; sed perfectum in omnibus virtute, honore, majestate, deitate, cum Patre conveneramur et Filio: itaque etiam plenitudinem Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aeternum subsistentem, perfectum, id est integrum hominem assumpsisse et salvasse confidimus.

Explicit haec epistola, vel expositio synodi Romanae habitae sub Damaso papa, et transmissa ad Orientem; in qua omnis Orientalis Ecclesia, facta synodo apud Antiochiam, consona fide credentes, et omnes ita consentientes eidem superexpositae fidei, singuli sua subscriptione confirmant.

Meletius episcopus Antiochenus consentio omnibus supra scriptis, ita credens et sentiens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit.

Eusebius episcopus Samosatenus consentio omnibus supra scriptis, ita credens et sentiens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit.

Pelagius episcopus Laudicenus consentio omnibus supra scriptis, ita sentiens et credens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit.

Zenon episcopus Tyri ut supra credo et subscripsi.

Eulogius episcopus Edessenus similiter credo et subscripsi.

Bematius de Mallo civitate similiter credo et subscripsi.

Diodorus episcopus de Tarso ut supra et subscripsi.

Similiter et alii CXLVI Orientales episcopi subscripserunt, quorum subscriptio in authenticum hodie in archivis Romanae Ecclesiae tenetur.

Explicit synodus Romana et Antiochensis.

EPISTOLA III. DAMASI PAPAE URBIS ROMAE AD PAULINUM EPISCOPUM ANTIOCHENAE CIVITATIS. MONITUM.[recensere]

Cur hanc ab altera Damasi ad Paulinum epistola, secus ac Holstenius, Quesnellus ac Coustantius fecerunt, ego disjunxerim, cum jam dixerim, iterum haud dicam. Holstenius tamen nihil ea de re statuit, sed ita edidit, ut illam in exemplari suo descriptam vidit: Quesnellus autem Holstenianum exemplar, quamquam perturbatum et confusum, pro lege habuit, atque omnium primus, utramque simul velut unam alteri conjunctam imprimendam censuit. Hanc vero, praeter Holsteniani et sui codicis auctoritatem, potissimam rationem affert, quod cum Damasus fidem a se missam Paulino scribit, aliam prorsus quam quae in eadem epistola continetur, indicare debuit, ab eadem scilicet epistola separatam: quam vero fidem hoc loco aliam intelligere possumus, praeter illam, quae eidem epistolae immediate subnexa est? At quam levis haec ratio sit, ipsa epistolae lectio aperte probat: haec enim cum ea dogmata exprimat, quibus a Vitali, ejusque grege subscribi jubet, ac proinde cum nihil illi profecto desit ad plenam Apollinarianae haeresis, de qua tunc agebatur duntaxat, eversionem, nihil etiam opus est, ut aliam illi formulam adjunctam dicamus, quae minime necessaria erat, ac praeterea ab ea causa omnino aliena esse videbatur. Alium vero non quaeram hujus sententiae testem, quam ipsum Damasum, qui post expressas eadem ipsa epistola conditiones omnes, quibus Vitalis, aliique recipi ad communionem poterant, postremo ait, ut qui huic epistolae subscriberent absque aliqua ambiguitate, susciperentur: hinc enim constat apertissime, ni fallor, alias nullas, aut ab eo adjunctas, aut desideratas, praeter illas, quas in eadem epistola enuntiaverat.

Contuli etiam pro hac quaestione mss. codices, ac duos caeteris antiquiores: alterum Dionysianae collectionis concedente abbate tunc religiosissimo ac doctissimo, nunc S. R. E. cardinali poenitentiario Besozzio ex monasterio S. Crucis in agro Sessoriano, signat. n. 225; alterum in Vallicellana scriptum aetate Nicolai I, signat. A. V. Quae vero ex iis deprehendi, duo sunt: primum, hanc de Vitali epistolam omnino solitariam esse, sejunctam scilicet ab altera, quae Damasi confessio dicitur: prior enim codex eam continet ex omnibus Damasi epistolis unicam, quam deinde Siricii ad Himerium decretalis sequitur; Vallicellanus vero codex primo refert ejusdem anathematismos sub hoc titulo: Confessio fidei catholicae, quam papa Damasus misit ad Paulinum Antiochenum episcopum; alio deinde ac posteriori loco hanc, quae de Vitali agit, epistolam recitat sub hac inscriptione: Incipit rescriptum Damasi papae ad petitum Hieronymi ad Paulinum episcopum, atque alii hisce similes codices proferri possent. Alterum vero quod ex iisdem adverti, illud est, quod codex uterque auctior est, quam impressi libri, integra scilicet periodo illa, qua Dominicus homo, cujus Rufinus meminit, expressus est, ac deest in editis. Hos igitur ego codices, Isidorum praeterea Mercatorem, Baronium, ac Sarazanium secutus sum, ac epistolam hanc ab ea, quae Damasi confessio, seu regula fidei dicitur, separatam edidi: sed ad hoc me impulerunt praeterea rationes aliae, quas cum attulerim cap. 10 et 15, ubi de earum scribendarum occasione, ac tempore agendi locus fuit, hic ego non repetam, aliquas praeterea additurus in notis.

EPISTOLA.

Dilectissimo Fratri Paulino Damasus.

Per filium meum Vitalem ad te scripta direxeram, tuae voluntati et judicio omnia derelinquens: et per Petronium presbyterum breviter indicaveram, me in articulo jam profectionis ejus aliqua ex parte commotum. Unde ne aut tibi scrupulus resideret, et volentes forsitan Ecclesiae copulari, tua cautio probanda differret, fidem misimus, non tam tibi, qui ejusdem fidei communionem sociaris, quam his, qui in ea subscribentem, tibi, id est, nobis per te voluerint sociari, dilectissime frater.

Qua propter si supradictus filius meus Vitalis, et ii qui cum eo sunt, tibi voluerint aggregari, primum debent in ea expositione fidei subscribere, quae apud Nicaeam pia patrum voluntate firmata est. Deinde, quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam, ea haeresis eradicanda est, quae postea in Oriente dicitur pullulasse, id est, confitendus ipse sapientia, sermo filius Dei humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est, integrum Adam, et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicuti enim confitens eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adjungimus passiones: ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum eum humanarum subjacuisse peccato. Si qui autem dixerit, Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat: necnon et eos, qui duos in Salvatore filios confitentur, id est, alium ante Incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine, et non eumdem Dei filium et ante et postea confitentur. Quicumque huic epistolae subscribere voluerit, ita tamen ut in ecclesiasticis canonibus, quos optime nosti, et in Nicaena fide ante subscripserit, hunc debebis absque aliqua ambiguitate suscipere. Non quod haec ipsa, quae nos scribimus, non potueris convertentium susceptioni proponere; sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.

EPISTOLA IV. CONFESSIO FIDEI CATHOLICA QUAM PAPA DAMASUS MISIT AD PAULINUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. MONITUM.[recensere]

Haec altera est Damasi epistola ex iis quae ad Paulinum Antiochenum exstant, cujus ab priori disjungendae rationes jam attuli. Hoc tamen adnotare iterum placet, Theodoretum scilicet eam Graece redditam Historiae suae attexuisse, ac ab priori disjunctam retulisse lib. V, cap. 11. Cur vero non integram recitavit, si utramque Damasus sic junxerat, ut una alterius pars esset inseparabilis? An forte nihil ad Ecclesiae historiam pertinere posse censuit, quae de Vitalis nomine scripta fuerunt? Quis hoc ne suspicetur quidem? An potius huic parcendum esse duxit? At illius haeresim lib. V, cap. 4, minime dissimulat. Reliquum igitur est ut truncata jam et dissecta ad eum venerit. At cui bono haec integrae epistolae laceratio et corruptio? in tanta praesertim vicinitate temporis, et exemplarium copia? Ratum igitur, certumque sit, non unam in duas sectam partes, sed duas inter se disjunctas Damasi fuisse ad Paulinum epistolas. Caeterum hanc potissimum, de qua agimus, celebrem perpetuo fuisse, ac summo plausu exceptam colligimus ex Scriptoribus, qui eam memorant, ac pro lege habent, Coelestino scilicet et Vigilio, Ambrosio, antiquo auctore Sermon. de Tempor. 129, olim Augustiniano, nunc in appendicem rejecto, tom. V, Serm. 233, ubi ex ejus anathematismis plures recitantur, Arnobio Juniore, Isidoro in Codice canonum Ecclesiae Hispanae, Paulino Aquileiensi, Tricassino concilio, atque aliis deinceps: ex Graecis vero, ut recentiores praeteream, praeter Theodoretum, concilio Constantinopolitano, ut ego quidem puto, et Nazianzeno. Cum igitur ob eam causam saepe transcriberetur, fieri non potuit, quin varia nunc sit mss. codicum lectio, sive casu, sive temere, ac pro cujusque ingenio; cujus vel praeter ea quae ego observavi, non unum exemplum attulit Petrus Coustantius ex codicibus, quos ille pro exquisita sua diligentia inspexit. Ejus itaque exemplar in hac editione ego secutus sum, tum quod illud ad Graecum a Theodoreto ad nos transmissum, tum vero ad Quesnellianum magis accedat, qui duo rivi sunt omnium, judicio meo, fonti proximiores, ac facile ob eam causam puriores: si quis enim mss. codices consulere omnes velit ac referre, cum ingens eorum copia sit, vel improbum et non necessarium laborem sustineat necesse est, vel incertus judicii sit, utrum ex iis eligat, quamquam Vallicellano codice aliquando usus sim, quod ille ad manus fuerat.

CONFESSIO FIDEI CATHOLICAE.

Post concilium Nicaenum, quod in urbe Roma concilium congregatum est a catholicis episcopis, addiderunt de Spiritu sancto. Et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere Spiritum Sanctum factum esse per Filium. I. Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.

II. Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem, eumdem dicentes Patrem esse, quem Filium. III. Anathematizamus Arium, atque Eunonium, qui pari impietate, licet sermone dissimili Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas. IV. Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes non perfidiam mutavere, sed nomen. V. Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur, VI. Anathematizamus eos, qui duos Filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. VII. Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationali, et intelligibili, dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius sit Verbum Dei, et non pro anima rationali, et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram, id est intelligibilem sine peccato animam susceperit, atque salvaverit. VIII. Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensione, aut collectione, et a Patre separatum, insubstantivum, et finem habiturum esse contendunt. IX. Eos quoque, qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas civitates redierint, in quibus primum sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotis dignitate, qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor ejus quiescat in pace. X. Si quis non dixerit semper Filium et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit. XI. Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de divina substantia ipsius, anathema sit. XII. Si quis non dixerit Verbum Domini Filium Dei Deum, sicut Deum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse et Patri aequalem, anathema sit. XIII. Si quis dixerit, quod in carne constitutus filius Dei, cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit. XIV. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, qua induerat formam servi, quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura, anathema sit. XV. Si quis non dixerit quod in carne, quam assumpsit, sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos, anathema sit. XVI. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere, ac proprie, sicut Filius de divina substantia, et Deum verum, anathema sit. XVII. Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, omnia nosse, et ubique esse, sicut Filium et Patrem, anathema sit. XVIII. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut per Filium factum, anathema sit. XIX. Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem, fecisse, id est visibilia, invisibilia, anathema sit. XX. Si quis non dixerit Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam divinitatem, potestatem, majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem et veritatem, anathema sit. XXI. Si quis tres personas non dixerit veras Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia, et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae sunt salvanda, salvantes, anathema sit. XXII. Si quis non dixerit adorandum Spiritum sanctum ab omni creatura, sicut Filium, et Patrem, anathema sit. XXIII. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est: quod omnes haeretici de Filio Dei, et Spiritu sancto male sentientes, in perfidia Judaeorum et Gentilium inveniuntur. XXIV. Quod si quis patiatur, Deum Patrem dicens, et Deum Filium ejus, et Deum Spiritum sanctum, Deos dici, et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse, et scimus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti: Deum, subtrahens autem Filium, aut Spiritum sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem, dici, aut credi unum Deum: anathema sit. Nomen namque deorum, et angelis, et sanctis omnibus a Deo est impositum, et donatum; de Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur, atque indicatur: ut credamus, quia in Patre, et Filio, et Spiritu sancto solum baptizamur, et non in archangelorum nominibus, aut angelorum, quomodo Haeretici, aut Judaei, aut etiam Gentiles dementes faciunt. Haec ergo est salus Christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto, in ea veram solamque unam divinitatem, et potentiam ac majestatem et substantiam eamdem sine dubio credamus, ut aeternam attingere mereamur ad vitam. EPISTOLA V. DAMASI PAPAE AD ACHOLIUM ET ALIOS MACEDONIAE EPISCOPOS. Maximi Cynici ordinatione damnata, Damasus Macedones hortatur, ut in synodo proxime Constantinopoli celebranda dignus huic civitati praeficiatur episcopus; ac majorum adversus episcoporum translatione statuta serventur.

Dilectissimis Fratribus Acholio Eurydico, Severo, Uranio, Philippo et Johanni Damasus.

Decursis litteris dilectionis vestrae, fratres charissimi, satis sum contristatus; eo tempore, quo Deo praestante haeretici iverant abjecti, nescio quos ex Aegypto venientes in postulatione contra regulam ecclesiasticae disciplinae alienum a nostra professione in Constantinopolitana civitate Cynicum ad sacerdotium vocare voluisse. Qui igitur is fuerit ardor animi, quam foeda praesumptio, scire non possumus. Hinc apparet, inquietos homines, cum multa praesumunt, quid agere debeant ignorare. Non legerant Apostolum scribentem: Vir autem si comam nutriat, ignominia est illi. Nesciebant philosophorum habitum non convenire incessui christiano. Non audierant monentem Apostolum, ne per philosophiam et inanem seductionem, quam diu crediderant, spoliarentur sanae fidei indumento. Quanta igitur haec festinatio fuerit nescio, ut cum Christianis hic habitus displiceret, tam insolenter totum quod non decuerat ageretur? Sed quid aliud facere debuit improbitas hominum levissimorum, quam ut expulsi Ecclesia, intra parietes alienos ambientem, quantum intelligi datur, inquietum hominem ordinarent? Sed haec inimici intelliguntur esse commenta, qui haereticis subministrat materiam detrahendi. Impletum est, quod Evangelicus sermo dixerat: Omnis, inquit, plantatio, quod non plantaverit pater meus coelestis, eradicabitur. Hoc est, quod saepe dilectionem vestram commonui, ne fieret aliquid inconsiderate. Nescit sinceritas vestra, quod in saecularibus bellis ibi major cura militum excubat, ubi hostis insistit? Si ergo nobis episcopalibus armis semper est resistendum, debemus sollicite agere, ne, quod Deus prohibeat, gregem Christi lupis rapacibus relinquamus. Philosophia sapientiae saecularis amica, est inimica fidei, venenum quoddam spei, bellum gravissimum charitatis. Qui ergo consensus templo Dei, et idolis? Quae participatio Christo, et Belial?

Sed fortasse dicturi sunt aliqui: Christianus erat. Huic homini, qui in habitu idoli incedit, numquam adscribendum nomen est Christiani: quia fieri non potest, ut qui hinc placere gentibus desiderat, ullum nobiscum consortium integrae fidei possit habere. Non immerito autem, qui ex Aegypto venerant, notati ab omnibus discesserunt, errorem suum condemnantes: ut amputatis ejus postea capillis, qui non recte fuerat ordinatus, et jacturam capitis sustineret, et quod ambierat esse non possit. Recte igitur factum est, ut id quod male coeptum erat, auctoritate publica destrueretur.

De caetero commoneo sanctitatem vestram, ut quia cognovi dispositum esse Constantinopoli concilium fieri debere, sinceritas vestra det operam, quemmadmodum praedictae civitatis episcopus eligatur, qui nullam habeat reprehensionem: ut Deo propitio cum integra pax catholicorum sacerdotum fuerit confirmata, nullae deinceps dissensiones in Ecclesia oriantur: ut praestante Deo, quod jam dudum optavimus, cum Catholicis sacerdotibus possit pax perpetua perdurare.

Illud praeterea commoneo dilectionem vestram, ne patiamini aliquem contra statuta majorum nostrorum de civitate alia ad aliam transduci, et deserere plebem sibi commissam: et ad alium populum per ambitionem transire. Tunc enim contentiones oriuntur, tunc schismata graviora accipiunt; cum et illi qui amiserint sacerdotem, sine dolore animi esse non possunt, et illi qui alterius civitatis acceperint episcopum, etiamsi gaudeant, invidiosum sibi intelligunt fore, sub alieno se agere sacerdote.

EPISTOLA VI. DAMASI PAPAE AD ACHOLIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Rusticus Gratiani Silentiarius commendatur, et confirmatur quod de Maximi ordinatione deque altero eligendo superiori epistola mandatur.

Dilectissimo fratri Acholio Damasus.

Ad meritum filii mei Rustici addi aliquid amplius non potest, domine frater honorabilis. Hic enim cum habeat praerogativam officii sui, quod Silentiarius sit filii nostri Gratiani augusti, huc accedit, quod gratiam Dei Romae consecutus est, ita ut vellet munitus ad illas partes missus venire. Hunc ergo in omnibus honorificentiae tuae commodo, quasi proprium pignus suscipere digneris: ut Deo propitio in peregrinatione constitutus intelligat se a consacerdotibus Dei et diligi et honorari.

Ad litteras sanctitatis tuae plene rescripsi, non mihi placuisse quod nescio quem Maximum ex Aegypto venientes comatum, vel maxime cujus habitus, juxta Apostolum, ignominiosus esset, Constantinopoli episcopum ordinare voluissent. Rectius igitur fecerit sanctitas tua, si dederit operam ut de caetero catholicus constituatur, cum quo nobis, Deo propitio, possit pax perpetua perdurare.

EPISTOLA VII. EPISCOPIS ORIENTEM REGENTIBUS DAMASUS.[recensere]

A[recensere]

Ὅτι τῇ Ἀποστολικῇ καθέδρᾳ τὴν ὀφειλομένην αἰδῶ ἡ ἀγάπη ὑμῶν ἀπονέμει, ἑαυτοῖς τὸ πλεῖστον παρέχετε, υἱοὶ τιμιώτατοι. Καὶ γὰρ εἰ τὰ μάλιστα ἐν τῇ ἁγίᾳ ἐκκλησίᾳ, ἐν ᾗ ὁ ἅγιος Ἀπόστολος καθεζόμενος ἐδίδαξε πῶς προσήκει ἡμᾶς τούς οἴακας ἰθύνειν, οὓς ἀνεδεξάμεθα, ὅμως ὁμολογοῦμεν ἑαυτούς ἐλάττονας εἶναι τῆς τιμῆς. Ἀλλὰ διὰ τοῦτο οἵῳ δή ποτε τρόπῳ σπουδάζομεν, εἴ πως δυνηθειήμεν πρὸς τὴν δόξαν τῆς μακαριότηος αὐτοῦ παραγενέσθαι. Γινώσκετε τοίνυν ὅτι τὸν πάλαι Τιμόθεον τὸν βέβηλον, τὸν μαθητὴν Ἀπολλιναρίου τοῦ αἱρετικοῦ, μετὰ τοῦ ἀσεβοῦς αὐτοῦ δόγματος καθείλομεν· καὶ οὐδαμῶς πιστεύομεν αὐτοῦ τὰ λείψανα λόγῳ τοῦ λοιποῦ ἱσχύειν. Εἰ δ' ἔτι ἐκεῖνος ὁ ὄφις ὁ παλαιὸς, ἅπαξ καὶ δεύτερον καταδηχθεὶς πρὸς ἰδίαν τιμωρίαν ἀναζῇ, ὅστις ἐκτὸς τῆς ἐκκλησίας ὐπάρχει, ὃς σφῆλαι τοῖς ἑαυτοῦ θανατηφόροις φαρμάκοις τινάς πίστους διαπειάζων οὐ παύεται, ταύτην ὥσπερ φθοράν τινα ἐκκλίνατε, ὅμως μεμνημένοι τῆς ἀποστολικῆς πίστεως, ταύτης μάλιστα ἥτις ἐν Νικαίᾳ παρὰ τῶν πατέρων ἐγγράφως ἐξετέθη, βεβαίῳ βαθμῷ ἰσχυρῶς τῇ πίστει ἀμετακίνητοι διαμείνατε, καὶ μὴ ματαιολογίας καὶ ἠφανισμένας ζητήσεις, μετὰ τοῦτο ὑπομείνατε ἀκούειν τοῦς κληρικοὺς ἣ τοὺς λαϊκοὺς ἡμῶν. ἤδη γὰρ ἅπαξ τύπον ἐδώκαμεν, ἵνα ὁ γινώσκων ἑαυτὸν χριστιανὸν ἐκεῖνο φυλάττοι ὅπερ παρὰ τῶν ἀποστόλων παρεδόθη, λέγοντος τοῦ ἁγίου Παύλου, Εἴ τις ὑμᾶς εὐαγγελίζεται παρ' ὃ παρελάβετε, ἀνάθεμα ἔστῳ. Ὀ γὰρ Χριστὸς ὁ υἱὸς τοῦ Θεοῦ, ὁ Κύριος ἡμῶν, τῷ γένει τῶν ἀνθρώπων διὰ τοῦ ἰδίου πάθους πληρεστάτην ἀπέδωκε τὴν σωτηρίαν, ἵνα ὅλον τὸν ἄνθρωπον ταῖς ἁμαρτίαις ἐνεχόμενον, πάσης ἁμαρτίας ἐλευθερώσῃ. Τοῦτον εἴ τις ἤτοι ἀνθρωπότητητος ἤ θεότος ἔλαττον ἐσχηκέναι εἴποι, πνεύματος διαβόλου πεπληρωμένος, τῆς γεέννης υἱὸν ἑαυτὸν ἀποδείκνυσι. Τί τοίνυν πάλιν παρ' ἐμοῦ ζητεῖτε τὴν καθαίρεσιν Τιμοθέωυ, ὃς καὶ ἐνταῦθα κρίσει τῆς Ἀποστολικῆς καθέδρας, παρόντος, καὶ Πέτρου τοῦ Ἐπισκόπου τῆς Ἀλεξανδρέων πόλεως καθῃρέθη, ἅμα τῷ διδασκάλῳ αὐτοῦ Ἀπολλιναρίῳ, καὶ ἐν ἡμέρᾳ τῆς κρίσεως τὰς ὀφειλομένας τιμωρίας καὶ βασάνους ὑπομένει. Εἰ δὲ τινας κουφοτέρogr;υς πείθει ἐκεῖνος ὥς τινα ἐλπίδα ἔχων, ὅστις τὴν ἀληθῆ ἐλπίδα τὴν εἰς Χριστὸν τῇ ὁμολογίᾳ μετέβαλε, μετὰ τούτου ὁμοίως ἀπολεῖται ὅστις δήποτε βούληται τῷ κανόνι τῆς Ἐκκλησίας ἀντιπαλαῖσαι. Ὁ Θεὸς ὑμας ὑγιαίνοντας διαφυλάττοι, υἱοὶ τιμιώτατοι.

B[recensere]

Quod vestra charitas debitam sedi apostolicae reverentiam tribuit, filii honoratissimi, vobis ipsis quoque maximo sane honori est. Nam tametsi sancta Ecclesia, in qua sanctus Apostolus sedens nos docuit quo pacto illius gubernacula, quae suscepimus, tractanda sint, nobis primae partes deferuntur: tamen confitemur, nos illo dignitatis gradu longe inferiores esse. Verum ob hanc causam omnibus modis laboramus, uti ad gloriam beatitudinis ejus, si qua ratione possimus, tandem aliquando perveniamus. Sciatis velim, fratres, nos Timotheum illum profanum, Apollinaris haeretici discipulum, cum impio suo dogmate jampridem abdicasse; et ob eam causam credimus, reliquias ejus nihil in posterum momenti habituras. Quod si antiquus ille serpens, semel atque iterum ictus, ad suam ipsius poenam augendam revixerit, et extra Ecclesiam ejectus, nonnullos etiamnum fideles suis mortiferis venenis, quibus eos tentare aggreditur, ad exitium trahere non cesset, vos hanc ejus astutiam velut pestem quamdam declinate, et recordamini sedulo tum fidei ab apostolis traditae, tum hujus vel maxime quae est a sanctis Patribus in concilio Nicaeno scriptis prodita: inque ea gradum firme defigentes, immobiles perstate: et ne posthac sustinete, ut vel clerici vestri, vel laici manes sermones, quaestionesque obscuras audiant. Jam non semel formulam edidimus, ut qui se christianum profiteatur, illud teneat, quod ab apostolis traditum est; quippe divinitus Paulus sic loquitur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Nam Christus Filius Dei, Dominus noster, generi humano per passionem suam plenissimam salutem reddidit, ut totum hominem peccatis implicatum ab omni peccato liberaret. Hunc si quis aut imperfectam humanitatem, aut imperfectam divinitatem habuisse dixerit, spiritu diaboli completus, se filium gehennae ostendit. Itaque quid est, cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic judicio sedis apostolicae, Petro quoque episcopo Alexandriae praesente, abdicatus est una cum magistro suo Apollinare, qui item in die judicii debitas poenas et supplicia persolvet. Quod si ille, qui veram spem in Christum una cum fidei confessione mutarit, velut spem quamdam salutis retinens, alios quosdam, qui sunt leviores, ad suam perducat sententiam; sciant illi, se propterea cum eo similiter perituros, quod animum aliquando induxerint Ecclesiae canoni repugnare. Deus vos, filii honoratissimi, servet incolumes.

EPISTOLA VIII. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM.[recensere]

Quid apud Hebraeos sonet Hosanna, perspicue sibi explicari rogat.

Dilectissimo filio Hieronymo Damasus episcopus in Domino salutem.

Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in Evangeliorum interpretatione a nostris, id est orthodoxis viris, olim ac nuper scripta de eo quod legitur: Hosanna filio David; non solum diversa, sed etiam contraria sibimet proferunt. Dilectionis tuae est, ut ardenti illo strenuitatis ingenio, abscisis opinionibus, ambiguitatibusque supplosis, quid se habeat apud Hebraeos, vivo sensu scribas ut et de hoc sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Jesu gratias referant.

EPISTOLA IX. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM. Quanta aviditate Hieronymi scripta lectitet. Cur non pari studio legat Lactantii libros. Ut subjectas quaestiones sibi Hieronymus paucis solvat.

Dilectissimo filio Hieronymo Damasus.

Dormientem te, et longo jam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo et legere non debeas; hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas. Itaque quoniam et heri tabellario ad me remisso, nullas te jam epistolas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in heremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi; et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram, etiam si negasses. Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos; id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce jucundius; quo animae pabulo omnia mella superantur. Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo. Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt?

Accingere igitur, et mihi quae subjecta sunt dissere, servans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistola brevitatem. Fateor quippe tibi, eos quos mihi jam pridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistolae hujus usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo; et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris, et regionum situ et philosophis disputantia. I. Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet?

II. Si omnia Deus fecit bona valde, quare Noe de mundis et immundis animalibus praecepit, cum immundum nihil bonum esse possit? et in Novo Testamento, post visionem, quae Petro fuerat ostensa dicenti: Absit Domine a me, quoniam commune et immundum numquam introivit in os meum, vox de coelo responderit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris? III. Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israel essent de Aegypto reversuri, et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti? quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium. IV. Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit? V. Cur Isaac, vir justus et Deo charus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore benedixit? DE EXPLANATIONE FIDEI. Ex concilio urbus Romae sub Damaso papa. Dictum est: Prius agendum est de Spiritu septiformi, qui in Christo requiescit. Spiritus sapientiae: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Spiritus intellectus: Intellectum dabo tibi, et instruam te in via, qua ingredieris. Spiritus consilii: et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus. Spiritus virtutis, ut supra dictum est: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Spiritus scientiae, propter eminentiam scientiae Jesu Christi, ut ait Apostolus. Spiritus veritatis: Ego vita, et veritas. Spiritus timoris: Initium sapientiae timor Domini.

Multiformis autem nominum Christi dispensatio est. Dominus, quia Christus; Verbum, quia Dei Filius, quia unigenitus ex Patre; homo, quia natus ex Virgine; sacerdos, quia se obtulit holocaustum; pastor quia custos; vermis, quia resurrexit; mons, quia fortis; via, quia rectus per ipsum ingressus in vitam; agnus, quia passus; lapis angularis, quia instructio; magister, quia ostensor vitae; sol. quia illuminator; verus, quia a Patre; vita, quia creator; panis, quia caro; Samaritanus, quia custos et misericors; Christus, quia unctus; Jesus, quia salvator; Deus, quia ex Deo; angelus, quia nuntius; sponsus, quia mediator; vitis, quia sanguine ejus redempti sumus; leo, quia rex; petra, quia firmamentum; flos, quia electus; propheta, quia futura revelat. Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus: scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est spiritus Patris in illo. Item scriptum est: qui autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Nominato itaque Patre et Filio, intelligitur Spiritus sanctus: de quo ipse Filius in Evangelio dicit: quia Spiritus sanctus a Patre procedit; et de meo accipiet et annuntiabit vobis.

Ex Baronio ad ann. 382, num. 19. Post has omnes propheticas, et evangelicas, et apostolicas, quas superius deprompsimus Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam intimandum putavimus, quod quamvis per orbem catholicae diffusae Ecclesiae, quasi unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana Ecclesia nonnullis synodicis constitutis, caeteris Ecclesiis praelata est: sed et evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum; et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Addita etiam est societas beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis, qui non diverso, sicuti haeretici garriunt, sed uno tempore, uno, eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans, coronatus est: et pariter supradictam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, aliisque omnibus universo mundo sua praesentia, et venerando triumpho praetulerunt.

Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia, non habens maculam, neque rugam, neque aliud hujusmodi.

Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est: ipseque in Aegyptum directus a Petro apostolo, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium.

Tertia autem sedes est apud Antiochiam beatissimi sui apostoli Petri, quae habetur honorabilis, eo quod illam primitus, quam Romam venisset, habitaverit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exorditum est.

Huc usque etiam Gelasius: Quesnellianus codex aliquod habet praeterea de Hierosolymitana et Ephesina sede.