Epistolae (Ludovicus Pius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Epistolae (Ludovicus Pius), J. P. Migne

EPISTOLA PRIMA LUDOVICI AD MAGNUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. Mittit exemplum regulae canonicorum decretae in concilio Aquisgranensi. ( Anno 816.)[Baluz., Capitul., tom. I, pag. 454.]

Gloriosissimus Ludovicus, superno munere victor semper Augustus, venerabili in Christo Magno, Senonicae urbis archiepiscopo, in Domino salutem.

Sicut vobis nuperrime in sacro conventu, quem Deo annuente Aquisgrani palatio aggregavimus, ubi multa, favente Christo ecclesiastice, imo catholice, acta sunt, meminimus promisisse, misimus, tuae venerandae paternitati per praesentes missos nostros, Ermenfredum videlicet et Haymonem, formulam canonicae institutionis quam idem sacer conventus ex sanctorum Patrum sparsim digestis (1309C)sententiis colligere atque in unum congerere studuit: quam quia vobis transcribendi angustia temporis facultatem denegavit, studii nostri fuit eam diligenter transcribi jubere, ut absque ulla depravatione aut detruncatione textus ejus ad vos usque incolumis perferretur. Proinde has litteras ad tuam direximus sanctitatem, per quas jubemus ut memor admonitionis nostrae, suffraganeos tuae dioeceseos loco et tempore competenti ad te convocare studeas, et eamdem Institutionem per singula capitula coram ecclesiasticis ordinibus praelegi facias, et qualiter eam sacer conventus ob emolumentum animarum instruere salubriter curaverit, patenter edoceas, et his qui canonicae professionis censentur nomine, secundum ministerium tibi divinitus collatum, (1309D)et nostrae auctoritatis praeceptum, coram memoratis missis nostris observandam percenseas. Eorum autem qui tardioris sunt ingenii, et eam forte plene intelligere nequeunt, tuo sive comprovincialium tuorum episcoporum dono scientiae pollentium studio, ejus notitia sensibus perfundatur. Nam et tuam nihilominus providam volumus esse beatitudinem, ut eam solerti cura praedicti missi nostri (1310B)omnes, prout insinuaveris, transcribere absque ulla depravatione et detruncatione praemoneant; quoniam qualiter diligenter studioseque, distincte et aperte transcribatur, illos satis instituimus. Cujus nempe exemplar idcirco in armario palatii nostri recondi fecimus, ut per hoc nosse et inquirere possemus utrumne ab aliquo negligenter transcripta fuerit; quia, ut comperimus, dum in eodem sacro concilio perlegeretur, antequam coram nobis ab eodem concilio prolata, et necdum mensura cibi et potus plane statuta fuisset, invidi magna ex parte illam detruncantes, quaedam capitula inconsulte ex ea transcripserunt. Unde necesse est ut si aliquem in tua dioecesi tale fecisse repereris, hujuscemodi factum coram provincialium tuorum episcoporum (1310C)conventu, et coram praescriptis missis nostris, frustreris, et hanc authenticam, ut praemisimus, diligenter, sicut missi nostri eis insinuaverint, transcribi percenseas. Volumus ergo ut omnes praelati canonicorum diligenter illam transcribant, studiose intelligant, efficaciter, quantum Dominus eis posse dederit, ob suam subditorumque utilitatem opere adimplere procurent; ut quando nos, sicut in eorum sacro et venerabili concilio generaliter omnibus diximus, missos nostros hujus negotii inquirendi gratia per universum imperium nostrum, Kalendis Septembris venturis, direxerimus, omnes, praelati videlicet et subditi, juxta capacitatem et possibilitatem suam, eadem instructione informati atque instructi, ejusdem operatores inveniantur (1310D)strenui. Quoniam diligenti indagine, vita comite, inquirere jubebimus qualiter unusquisque praelatorum ministerium suum expleat, qualiter jussioni nostrae in claustris et caeteris canonicorum necessariis habitationibus, et in eorum stipendiis dandis, et receptaculis pauperum praeparandis obtemperaverint, (1311A)vel quis clerum suum secundum hujus institutionis normam et caetera spiritalia exercitia informare studuerit, aut si quis quem eorum quos in Dei servitio rationabiliter gubernare potuit, causa avaritiae abjecerit: quia ut haec quae praemisimus, absque ullius difficultatis oppositione, in locis in quibus facta necdum erant, fieri opportunissime possent, unius anni spatium, sicut nosti, ad haec peragenda tribuimus. Qui vero hoc annuo tempore nostrae, imoque Dei jussioni, juxta vires obtemperare neglexerit, caeteris, ne talia facere audeant, terrorem procul dubio incutiet. Misimus itaque tibi institutionis formam quam idem sacrum et venerabile concilium ex sanctorum Patrum sententiis diligenter excerpsit, et sanctimonialibus in uno collegio canonice (1311B)degentibus observandam percensuit: quam sive per te, sive per comprovinciales tuos episcopos, in omnibus tuae dioeceseos puellaribus monasteriis, in quibus canonice vivitur, studiose praescriptam haberi volumus. Sed et hoc decernimus ut a vobis tam abbatissis quam caeteris sanctimonialibus tradatur, et qualiter eam tenere debeant vestro studio informentur. Caeterum nisi aliquam abbatissarum quando nos ad praesentiam nostram venire jusserimus, alio tempore volumus ut abbatissae propriis in monasteriis resideant, et secundum hanc institutionis formam vivere sibique subjectas gubernare decertent; et nullis illarum per villas residendi, aut foras qualibet occasione accepta evagandi, suisque voluptatibus deserviendi, licentiam (1311C)attribuant. Quanquam enim nonnulli clerici monasteria puellarum, et nonnulli laici monasteria virorum etiam ac puellarum habeant, tua tamen debet providere solertissima industria ut in omnibus locis sub tua dioecesi constitutis, ubicunque congregationes clericorum et sanctimonialium sunt, juxta possibilitatem et facultatem rerum secundum hujus institutionis formam vivant; quia nulla est omnino ecclesia, quae facultates habeat, ubi non possint tot talesque gubernari qui divinum expleant officium, et ubi hospitalitas juxta vires non possit diligi. Nos quoque praefatos missos nostros ad tuam sanctitatem ideo direximus, ut tuum caeterorumque ecclesiasticorum in tua dioecesi consistentium diligenter atque subtiliter in hoc negotio (1311D)intuerentur studium, et tibi opem in caeteris commonendis ferrent; qui et nobis referrent qualiter praelati et praelatae eam libenter susceperint, diligenterque transcribere studuerint, et devote adimplere juxta vires curaverint; quoniam tandiu illos in tua vel comprovincialium tuorum dioecesi morari et discurrere una cum misso tuo jussimus, donec ab omnibus memoratae formulae transcriberentur; ut videlicet cuncta procurantes, diligenterque taxantes, cum ad nos illos redire opere expleto tempus permiserit, cuncta quae acta sunt vestro utrorumque scripto notentur, atque per ipsos tuumque missum nostrae dignoscentiae intimentur; (1312A)ut sciamus quibus gratiarum actiones referre, quosque etiam dignis correptionibus corrigere debeamus. Si vero aliquis tuae dioecesis eidem institutioni nostraeque admonitioni procaciter reniti voluerit, et ea quae ab eodem sacro et venerabili concilio constituta atque decreta sunt, quantum Dominus eis posse dederit, observare contempserit, praecipimus ut si antea hujusmodi non se correxerit, quicunque ille est, ante praesentiam nostram tua vel missorum nostrorum admonitione venire festinet; quatenus a nobis juxta quantitatem culpae digne corrigatur. Direximus praeterea tibi pondus et mensuram secundum quam clericis et sanctimonialibus panis et potus aequaliter tribuenda sunt, quae ut ab omnibus firmissime atque inviolabiliter teneatur (1312B)[ Leg. vid. teneantur], decernimus, et ne quid incrementi aut detrimenti a quoquam patiantur, modis omnibus inhibemus. Tuam igitur in calce hujus epistolae admonemus sanctitatem, ut secundum ministerium tibi divino munere collatum, nostrae in hoc negotio saluberrimae admonitioni obedienter atque inexcusabiliter pareas, et caeteris in parendo exemplum bonum tribuas. Dignum quippe est ut quanto sublimius sacerdotii dignitate aliis superemines, et a nobis venerabiliter diligeris, tanto magis ad Dei nostramque voluntatem faciendam devotiorem te atque promptiorem exhibeas. Vale in Domino, et ora pro nobis

EPISTOLA II LUDOVICI AD MONACHOS ANIANENSES. ( Anno 821.)[Apud D. Bouquet., Recueil des Hist., tom. VI, ex tabulario Anianensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus imperator Augustus venerabilibus fratribus in Aniano sive Gellone monasterio constitutis.

Proxime accedit Agobardum archiepiscopum ad nostram devenisse praesentiam, indicans nobis quomodo eo praesente et Nibridio archiepiscopo, sine mora omnes pari consensu Tructesindum super vos elegissetis abbatem. Cui facto, quia rationabile nobis videbatur, assensum praebere non distulimus, desiderantes ac optantes ut pietas divina id ad suam et ad vestram communem salutem proficere faciat; et ille patris ac pastoris inter vos locum obtineat, (1312D)et vos, ut Christi oves, pari humilitate et devotione, sicut dignum et rectum est, subditi et obedientes ei sitis. Et haec obedientia vel humilitatis subjectio charitatis munimine est roboranda; quae sine simulatione falsae extrinsecus ostentationis in vobis fieri necesse est. Vos enim optime nostis cum quanto studio ac sudore a beatae memoriae domno Benedicto Patre vestro locus iste primo inchoatus est ac constructus est: deinde qua diligentia ille nitebatur, ut vos, quos divina superni Pastoris gratia per suae devotionis instantiam inibi coadunaverat, secundum monasticae vitae regulam recte conversaremini. Quod et Deo largiente, juxta id, quod desideravit, ad effectum (1313A)perduxit. Sed et de sacrosancto eodem examine per imperium a Deo nobis commissum longe lateque piae conversationis normam coadoptavit, et vobis disseminare non destitit. Et cum profecto ita se res habeat, dignum vos admonere statuimus, ut Deo cooperante id efficere studeatis, ne in diebus vestris res tam egregie inchoata et ad incrementum perducta, quolibet casu quidquam detrimenti sumat: sed tales semper per Dei misericordiam esse studeatis, ut de vobis possint, sicut prius, magistri et doctores sanctae non solum regularis vitae, verum omnis spiritalis normae et praecipui apicis assumi, ubicunque necessitas vel voluntas fuerit. Porro Tructesindum abbatem vestrum admonitum esse volumus ut circa vos paternum exerceat amorem, et (1313B)consideret secundum aetatem, vel valetudinem corporis, vel infirmitatis cujuslibet molestiam quid cui conveniat ex subjectis sibi, et caveat omnimodis ne in negligentes adeo fervida zeli castigatio modum excedat, ut eos pusillanimes reddat; nec apud observantes mandata Dei talis sit, ut torpore et desidia in eis rigorem constantiae frangat; sed maxima discretione juxta Apostolum sit omnibus omnia factus, ut omnes ad se pertinentes salvare possit. Quod si forte evenerit, quod nos non optamus, ut ille extra regulam vobis a memorato Benedicto optime traditam in aliquo deviaverit, et magis voluerit quae agenda sunt proprio arbitrio et voluntate quam vestro communi consilio agere, vos eum, ut charissimi fratres et filii, cum omni mansuetudine et patientia (1313C)corrigite. Et si vobis assensum praebuerit, et per vos correctus fuerit, hoc Dei dono tribuatis: si vero ille pertinacior in sua, quo absit, permanere voluerit sententia, tunc nobis id significari prius faciatis, quam foris vicinis vestris notum fiat, quia cum in aliis regalem exerceamus potestatem, in vobis tamen paternum semper volumus obtinere affectum. Et quamvis haec licentia a nobis sit vobis concessa, tamen summopere cavendum est ne de qualibet re adversus abbatem vestrum levi ira aut parva perturbatione inflammati, frustra pertinaci audacia adversus eum commoveamini. Nam si aliquis vestrum sine ratione adversus eum inflammabitur et nostras aures sine causa pulsaverit, nos adversus se noverit districta animadversione esse commotum, ut ille qui (1313D)ejusmodi est caeteris fiat documentum; ne in posterum aliquis audeat adversus magistrum suum injuste consurgere. Vos quoque, seniores, in omnibus adjuvate eum, tam in districtione juniorum fratrum, quam etiam et reliqua utilitate monasterii, nec illum solum sub tanti ponderis onere gravari patiamini: Sed juxta Apostolum invicem onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Vos autem, juniores fratres, (1314A)statuimus admonere ut in omnibus abbati vestro et senioribus vestris obedientes sitis et humiles, non protervi, non murmuratores, sed cum omni humilitate ac mansuetudine servate propositum vestrum. Nam si secus egeritis, ut aliquis vestrum adversus abbatem et fratres infletur, et non solum sibi, sed etiam aliis perversae transgressionis fuerit invitamentum, et non sui abbatis et fratrum sustinuerit correctionem, hunc nobis cum festinatione mitti praecipimus, ut eum in talem locum dirigamus, unde ille vobis minime possit quidquam inferre scandali. Haec vobis ideo scribere jussimus, ut cognoscere possitis quantam curam ac sollicitudinem de vobis habere desideramus. Eamdem enim familiaritatem, quam cum piae recordationis Benedicto abbate vestro (1314B)habere visi sumus, si praecepta ejus custodire obedientes volueritis, vobiscum similiter habere volumus, et curam vestri ipsiusque monasterii semper agere. Et quia constat per chartam donationis praedicti Patris vestri eumdem monasterium genitoris nostri prius, et denuo nostrum esse alodem, eamdem licentiam, quam ipse prius et nos deinceps per praecepta immunitatis visi sumus concedere, perpetuis temporibus firmiter observare et inviolabiliter conservare promittimus: ut quandocunque divina vocatione praedictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu inter vos tales invenire potueritis, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per saepe scriptam et roboratam nostram auctoritatem licentiam habeatis (1314C)semper eligendi abbatem. Optamus vos pro nobis orantes ac sanctum propositum vestrum custodientes semper bene valere. Amen.(1314C) EPISTOLA III. MICHAELIS ET THEOPHILI FILII ORIENTIS IMPERATORUM AD LUDOVICUM PIUM. ( Anno 824.) [Apud D. Bouquet., ibid., ex Baronio in Annalibus ecclesiasticis. ] In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius soli veri Dei, Michael et Theophilus fideles in ipso Deo imperatores Romanorum dilecto et honorabili fratri Ludovico glorioso regi Francorum, Longobardorum, et vocato eorum imperatori. . . . . Ex eo tempore omnes Christiani imperii (1314D)nostri ad pacis unitatem et pristinam concordiam redierunt, glorificantes et magnificantes propugnatorem nostrum Dominum Jesum Christum qui ad unitatem fidei coadunare populum suum dignatus est in subjectionem quod ab eo est imperii nostri. Quocirca dignum existimavimus haec quasi pacifico amico et spiritali fratri nostro, et, ut credimus, socio gaudii a Deo imperii nostri manifesta facere, quae (1315A)nobiscum acta sunt, ut pariter, sicut unius ejusdemque fidei et religionis cultoribus facere oportet, laudibus et hymnis collaudemus et glorificemus Salvatorem nostrum Jesum Christum. Oportuerat enim statim in exordio imperii nostri, sicut spiritali fratri nostro et pacifico amico, per veros apices nostros, quae erga nos gesta sunt vobis manifestare: sed, sicut supra dictum est, praefati tyranni et rebellis ac turpi morte condemnati Thomae seditio facere prohibuit. Ac vero nunc dedit Deus nobis hoc praesens et opportunum tempus post ejus interfectionem, et coadunationem et concordiam populi nostri. Et ideo justum existimavimus mittere ad vestram gloriam Theodorum protospatharium nostrum et stratigon, Nicetam sanctissimum metropolitanum (1315B)Myrensem Lyciae Fortunatum archiepiscopum Venetiae, Theodorum reverendissimum diaconum et oeconomum istius sanctissimae Dei catholicae et magnae ecclesiae S. Sophiae, et Leonem nostrum candidatum. Et non tantum per has syllabas, sed et per ipsos viros annuntiamus vestrae gloriae omnia quae proposita sunt, ut tam per eos quamque et per missos viros iterum scire possemus vestrae dilectionis sanitatem, simulque fidelium vestrorum incolumitatem, nec non et omnium rerum vestrarum apud vos consistentium prosperitatem. Porro per has nostras veras et fideles syllabas corroboramus et confirmamus priorem pacem et amicitiam inter vos et nos constitutam, deprecantes mediatorem ejusdem pacis dominum qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem (1315C)meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27); eamdem pacem splendidiorem et robustiorem facere, et ostendere temporibus et potestatibus praeteritis, quoniam et nos sic tenemus et speramus quod et vestra gloriosissima potestas ita consentiat, sicut et nostra . . . . .

Sed et hoc vestrae Christo amabili dilectioni manifestamus, quia multi de ecclesiasticis seu et laicis viris, alieni de apostolicis traditionibus facti, et neque paternos terminos custodientes, facti sunt inventores malarum rerum. . . . . . . . Unde honorem Ecclesiae Christi quaerentes, fecimus litteras ad sanctissimum papam antiquae Romae, et eas misimus per praedictos missos nostros ad eum . . . . . De caetero ordinet vestra spiritalis dilectio ut cum honore omni et illaesione ad eum veniant . . . . . Causa memoriae (1315D)dilectionis quae inter nos est, misimus per praedictos missos nostros prasinovultim unum, milinovultim unum, Tyria duo, blattas veras duas, Dirodina duo, diventa duo.

Absoluta mense Aprili, die decima, indictione secunda, a Deo consecrata regia urbe.(1316A) EPISTOLA IV LUDOVICI AD BADURADUM PADERBORNENSEM EPISCOPUM. In gratiam monasterii Corbeiensis in Saxonia. ( Anno 824.) [Apud D. Bouquet., ibid., ex Schaten. Annal. Paderb., pag. 78.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus Badurado episcopo et misso nostro.

Nosse te non dubitamus qualiter nostra jussione Adelhardus quondam abbas quoddam monasterium in Saxonia a novo opere construxit, et aliqui boni homines de quibusdam rebus solemni donatione dotavimus; de quibus omnibus rebus nostrae auctoritatis praeceptum circa idem monasterium fieri jussimus, (1316B)ut perpetua salvatione in jure ejusdem monasterii eaedem res consisterent. Sed, ut relatione Warini venerabilis ejusdem monasterii cognovimus, quidam comites memoratum praeceptum nostrum infringere et convellere volunt, in eo videlicet quod homines tam liberos quam et litos, qui super terram ejusdem monasterii consistunt, in hostem ire compellant et distringere modo judiciario velint; quod nolumus ut faciant. Et ideo per has litteras nostras tibi praecipimus ut tu illud praeceptum, quod, sicut diximus, eidem monasterio fecimus, assumas, et in praesentia eorumdem comitum, in quorum ministeriis res praedicti monasterii esse noscuntur, relegi facias, et ex nostra auctoritate eis praecipias ut ulterius nostrae auctoritatis praeceptum violare non (1316C)praesumant, sed potius, sicut in eodem praecepto continetur, illud conservare studeant, si gratiam nostram habere velint.(1316C) EPISTOLA V. EPISCOPI IN CONVENTU PARISIENSI CONGREGATI AD LUDOVICUM PIUM ET LOTHARIUM DE CULTU IMAGINUM. ( Anno 825.) ( Hanc epistolam vide hujusce Patrologiae tomo XCVIII, col. 1299, inter Opera Caroli Magni. )(1316C) EPISTOLA VI LUDOVICI AD HIEREMIAM SENONENSEM ET JONAM AURELIANENSEM EPISCOPUM. Commonitorium ipsis datum cum legati Romam irent ad Eugenium II papam in causa imaginum. ( Anno 824.) [Baluz., Capitul., tom. I, ex Goldast., Constit. imp., et Sirmond., Conc. Gall. ] Hieremiae et Jonae, venerabilibus episcopis, in Domino salutem.

Venerunt ad praesentiam nostram Halitgarius et Amalarius episcopi VIII Idus Decembris, deferentes collectiones de libris sanctorum Patrum, (1317A)quas in conventu apud Parisios habito simul positi collegistis, quas etiam coram nobis perlegi fecimus. Et quia placuerunt, et ad id propter quod collectae sunt necessariae atque utiles a nobis judicantur, sub omni celeritate vobis censuimus dirigendas. Idcirco admonendo praecipimus solertiae vestrae ut priusquam de his aliquid domno apostolico indicetis, diligenti cura eadem vos recensere curetis, et ea quae melius et aptius praesenti negotio convenire inveneritis, excerpere atque describere illique ad legendum offerre studeatis; quia enim, ut nostis, nos ab eo petivimus licentiam quatenus has collectiones a sacerdotibus nostris fieri permitteret. Et ideo non poterit praetermitti quin ei ostendatur quod ex ipsius permissione collectum est. (1317B)Illud tamen summopere praevidete, ut ea illi de his ostendatis que rationi de imaginibus habendae per omnia conveniant, et quod ipse vel sui rejicere minime valeant. Sed et vos ipsi tam patienter ac modeste cum eo de hac causa disputationem habeatis, ut summopere caveatis ne nimis ei resistendo eum in aliquam irrevocabilem pertinaciam incidere compellatis; sed paulatim, verbis ejus quasi obsequendo, magis quam aperte resistendo, ad mensuram quae in habendis imaginibus retinenda est eum deducere valeatis, et ideo potius efficere contendatis ut negotium de quo agitur ad meliorem quam ad pejorem statum cum Dei adjutorio perducatur. Postquam vero hanc rationem de earumdem imaginum causa consummaveritis, si tamen hoc ad nihilum (1317C)Romana pertinacia permiserit, ut ratio inter vos habita aliquo bono et convenienti fine claudatur, et ille vobis indicaverit quod legatos suos ob eamdem causam in Graeciam mittere velit, volumus ut eum interrogetis si illi placeat ut nostri legati pariter cum suis in Graeciam pergant. Et si hoc ei melius visum fuerit, seque omnino velle responderit, tunc volumus ub sub omni festinatione litteris vestris a vobis ad nos directis nos inde certos faciatis, simulque et de vestro adventu ad nos; ut eo tempore quo vos ad nostram veneritis praesentiam, Halitgarium et Amalarium nobiscum inveniatis. Vos autem cum domno apostolico considerate ubi ille vel quando velit ut sui ac nostri legati ad naves conscendendas se jungere debeant, et hoc nobis per nosmetipsos, cum Deo volente veneritis, annuntiare potestis.

EPISTOLA VII. LUDOVICI AD EUGENIUM II PAPAM, Missa per Hieremiam et Jonam episcopos, cum actis synodi Parisiensis. ( Anno 824.)[Baluz., ibid. ] Sanctissimo ac reverendissimo domno et in (1318A)Christo Patri Eugenio, summo pontifici et universali papae Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti, spiritales filii vestri, sempiternam in Domino nostro Jesu Christo salutem.

Quia veraciter nos debitores esse cognovimus ut his quibus regimen Ecclesiarum et ovium Dominicarum cura commissa est, in omnibus causis ad divinum cultum pertinentibus opem atque auxilium, pro qualitate virium nostrarum et intellectus nostri capacitate, feramus, idcirco praetermittere nequivimus quin tunc, quando legati Graecorum nobis manifestaverunt qualem ad vos deberent perferre legationem, summa cura ac sollicitudine tractaremus quale vobis adjutorium in hoc negotio cum Dei (1318B)auxilio exhibere potuissemus. Et ob hoc a vestra sanctitate petivimus ut sacerdotibus nostris liceret de libris sanctorum Patrum sententias quaerere atque colligere quae ad eamdem rem pro qua iidem legati vos consulturi erant, veraciter definiendam convenire potuissent: quas cum illi juxta concessam etiam a vobis licentiam solerter inquirerent, et divina opitulante gratia quidquid invenire tam brevi temporis spatio potuerunt, collegissent, nobis ea perlegenda direxerunt. Quibus perlectis, ea vestrae sanctitati legenda atque exammanda per hos legatos nostros, Hieremiam scilicet et Jonam venerabiles episcopos, mittere curavimus; cum quibus si vestra paternitas dignum duxerit, de eadem legatione quae in Graeciam a vobis mittenda est, non inutilem, (1318C)sed potius proficuam collationem habere potestis; quia et in sacris sunt litteris admodum eruditi, et in rationibus disputatoriis non minimum exercitati. Quos non ob hoc ad vestrae almitatis praesentiam cum memoratis sententiarum collectionibus misimus ut hic aliquo velut magisterii officio fungerentur, aut huc docendi gratia directi putarentur: quia, sicut jam commemorati sumus nos debitores existere ut huic sacratissimae sedi in quibuscunque negotiis auxilium ferre debeamus, ideo et hos missos, et quas deferunt litteras, si quid vobis adjutorii conferre potuissent, mittere dignum duximus. Hos vestrae sanctitati commendamus, ut et benignam apud vos receptionem et familiariter vobiscum loquendi locum inveniant: novit quippe sanctitas (1318D)vestra qualiter populus Graecorum in hac imaginum veneratione divisus sit. Ideo rogamus ut almitas vestra curam et diligentiam adhibere dignetur quomodo per vestram saluberrimam doctrinam atque admonitionem magis ad concordiam et unitatem revocetur, quam propter hoc ad majorem discordiam et dissensionem impellatur. Et ideo cautissime considerare (1319A)debetis ut legatio vestra, quam illuc dirigere disponitis, tanta prudentia tantoque moderamine suffulta sit ut a nemine, neque Graeco, neque Romano, juste valeat reprehendi, sed talis sit qualem semper decet in omnibus causis ab ista sacratissima sede proficisci. Et si vestrae sanctitati placet ut pro hac ipsa legatione missi nostri simul cum vestris illas in partes dirigantur, et hoc nos tempore congruo scire permittite; et non solum hoc, sed etiam si ituri sunt, ubi et quando cum vestris missis se jungere debeant. Non ideo tamen de missis nostris illuc dirigendis interrogamus quasi necessarium nobis videatur, aut nos vestros missos hanc legationem per se perficere dubitemus; sed potius propter hoc eos vobis offerimus ut sciatis nos in (1319B)omnibus esse paratos quae hujus sacratissimae sedis necessitas aut voluntas postulaverit. Optamus sanctam et venerabilem ac piam paternitatem vestram semper in Christo bene valere, et nostri ac nostrorum omnium in sacrosanctis orationibus meminisse, sanctissime ac beatissime Pater.

EPISTOLA VIII. EPISTOLA GENERALITER POPULO DEI LEGENDA. De convocatione quatuor conciliorum. ( Anno 828.)[Baluz., ibid., pag. 654.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris.(1319C) Recordari vos credimus qualiter hoc anno consilio sacerdotum et aliorum fidelium nostrorum generale jejunium per totum regnum nostrum celebrare jussimus, Deumque tota devotione deposcere ut nobis propitiaret in quibus illum maxime offensum haberemus nobis manifestare, et ut ad correctionem nostram necessariam tranquillum tempus nobis tribuere dignaretur. Volueramus siquidem tempore congruo placitum nostrum generale habere, et in eodem de communi correctione agere; et ita Deo miserante fieret, nisi commotio inimicorum, sicut nostis, praepedisset. Sed quia tunc fieri non potuit juxta voluntatem nostram, visum nobis fuit praesens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris habere, et in eo de his quae propter praedictum impedimentum (1319D)remanserunt, qualiter ad effectum pervenirent, Domino adjuvante, considerare. Quapropter nosse volumus solertiam vestram quod in isto praesenti placito cum fidelibus nostris consideravimus ut primo omnium archiepiscopi cum suis suffraganeis in locis congruis tempore opportuno convenirent, et ibi tam de sua causa quam de omnium nostrum correctione et emendatione secundum divinam auctoritatem quaerendo invenirent, et nobis atque fidelibus nostris secundum ministerium sibi commissum adnuntiarent. Item consideravimus ut missos nostros per universum regnum nostrum mitteremus, qui de omnibus causis quae ad correctionem pertinere viderentur quanto potuissent studio decertarent, et quidquid (1320A)possibile invenirent praesentaliter [ Sirmond., per semetipsos] nostra auctoritate corrigerent; et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad nostram notitiam deferre curarent. Quapropter volumus ut vos omnes, propter communem salutem et regni honorem ac populi utilitatem, obedientes et adjutores missis nostris in omnibus pro viribus esse non negligatis; simulque sciatis ob hanc causam nos velle per singulas hebdomadas uno die in palatio nostro ad causas audiendas sedere, ut per hunc aut illum comitem et providentia missorum et obedientia populi nobis manifestius appareat. Et ut haec omnia successum habeant, volumus ut generale triduanum jejunium secunda feria post octabas Pentecosten celebrandum indicetur, et generaliter ab (1320B)omnibus cum summa devotione observetur. Et quia undique inimicos sanctae Dei Ecclesiae commoveri, et regnum a Deo nobis commissum infestare velle cognoscimus, praecipimus atque jubemus ut omnes homines per totum regnum nostrum, qui exercitalis itineris debitores sunt, bene sint praeparati cum equis, armis, vestimentis, carris et victualibus, ut quocunque tempore eis a nobis denuntiatum fuerit; sine ulla mora exire et in quamcunque partem necessitas postulaverit, pergere possint, et tandiu ibi esse quandiu necessitas postulaverit.

Haec sunt capitula de instructione missorum.

Dicendum est illis quia necesse est ut intelligamus omnes communiter quale periculum nobis immineat, in eo maxime quod in nostra negligentia tanta et (1320C)talia, per quae Deus offendi potuit, et honor et honestas regni decrescere, adhuc autem etiam aliam intellectam habemus negligentiam ex priori occasione notam [ Sirmond., natam], id est, quod ipsa legatio non ita peracta fuit sicut ipsa necessitas deposcebat; quanquam ex parte vos dicatis nos materiam in eo dedisse quod non per omnia ad hanc necessitatem inquirendam plenam vobis dedissemus jussionem. Ideo summopere tractandum est quomodo, Domino adjuvante, et in praesenti de his quae per negligentiam et incuriam depravata sunt, corrigantur, et ne ultra talia fiant sollicite caveatur. Post haec socii denominandi sunt, et tunc qualis debeat esse legatio injungenda est.

I. Primo injungendum est missis ut hoc omnimodis (1320D)caveant, ne populo in eorum profectione oneri sint, ne forte quibus subvenire debuerint, afflictionem inferant. II. Ut primo nostram populo voluntatem et studium, et qua intentione a nobis sint directi, per nostrum scriptum nuntient. Instruendi sunt etiam quid inquirant. III. In primis hoc maxime inquirant quomodo hi qui populum regere debent, unusquisque in suo ministerio se custoditum habeat, ut qui bene faciendo gratiarum actione digni sunt cognoscamus, qui vero correctionem et increpationem pro eorum negligentiis merentur, omnimodis nobis manifesti fiant. Inquisitio autem hoc modo fiat. Eligantur per singulos (1321A)comitatus qui meliores et veraciores sunt. Et si aliquis inventus fuerit de ipsis qui fidelitatem promissam adhuc nobis non habeat, promittat. Et tunc instruendi sunt qualiter ipsam fidem erga nos salvare debeant; id est, ut quicunque ex his talem causam scit in illis rectoribus et diversis ministris qui populum regere et salvare debent, de quibus interrogati fuerint, quae ad populi damnum et detrimentum pertineat, et propter hoc nobis periculum animae evenire possit et inhonoratio, omnino, si salvam voluerit suam fidem et promissionem habere, manifestum faciat. Et si post talem admonitionem et contestationem, aliter quam se veritas habeat dixisse aliquis deprehensus fuerit, sciat se inter infideles esse reputandum.(1321B) Haec sunt capitula quae volumus ut diligenter inquirant. (Collata cum codice Tiliano pervetusto, qui fuit monasterii S. Remigii Rhemensis. )

Primo de episcopis, quomodo suum ministerium expleant, et qualis sit illorum conversatio, vel quomodo ecclesias et clerum sibi commissum ordinatum habeant atque dispositum, vel quibus rebus maxime studeant, in spiritalibus videlicet aut in saecularibus negotiis. Deinde quales sint adjutores ministerii eorum, id est, chorepiscopi [archipresbyteri ], archidiaconi, et vicedomini, et presbyteri per parochias eorum, quale scilicet studium habeant in doctrina, vel qualem famam habeant secundum veritatem in populo. Similiter de omnibus monasteriis inquirant juxta uniuscujusque qualitatem et professionem: (1321C)similiter et de caeteris ecclesiis nostra auctoritate in beneficio datis. Utrum episcopi in circumeundo parochias suas caeteras minores ecclesias gravent, aut populo oneri sint, et si ab ipsis aut a ministris eorum indebita (exenia [ Ms., exsenia]) a presbyteris exigantur. Simili modo de comitibus inquirant, quale studium de suo habeant ministerio, ut qui bene exinde facit cognoscamus. Si aliter facit, et hoc nosse omnino volumus; id est, si populus per suam negligentiam et desidiam justitia et pace careat, aut si ipse sciens aut nesciens aliquid injuste factum habeat. Deinde ergo quales ministros habeat ad regendum populum vel missos, utrum juste an injuste in ipsis ministeriis agant, aut consentiente vel negligente comite a veritate et justitia declinent. (1321D)Quae personae, vel de quibus causis culpabiles ad praesentiam nostram venire debeant, discernendum est. Exceptis episcopis, abbatibus, comitibus, qui ad placita nostra semper venire debent, isti venient, si in talibus culpis et criminibus deprehensi fuerint quales inferius adnotatae sunt.(1322A) EPISTOLA IX. EPISTOLA CAESAREA GENERALITER POPULO DEI LEGENDA, Quam Ludovicus Pius imperator ex placito Aquisgranensi misit de conciliis episcoporum in quatuor imperii partibus congregandis. ( Anno 828.)[Baluz. ibid., pag. 658.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris.

Recordari vos credimus qualiter hoc anno, consilio sacerdotum et aliorum fidelium nostrorum, generale jejunium per totum regnum nostrum celebrare jussimus, Deumque tota devotione deposcere ut nobis propitiari, et in quibus illum maxime offenderimus (1322B)nobis manifestare, et ad correctionem nostram necessariam tranquillum tempus nobis tribuere dignaretur. Volueramus siquidem tempore congruo placitum nostrum generale habere, et in eo de communi correctione agere; et ita Deo miserante fieret, nisi commotio inimicorum, sicut nostis, praepedisset. Sed quia tunc fieri non potuit juxta voluntatem nostram, visum nobis fuit praesens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris habere, et in eo de his quae propter praedictum impedimentum remanserunt, qualiter ad effectum pervenirent, Domino adjuvante considerare. Quapropter nosse volumus solertiam vestram quod in isto praesenti placito cum fidelibus nostris consideravimus ut primo omnium archiepiscopi (1322C)cum suis suffraganeis in locis congruis tempore opportuno convenirent, et ibi tam de sua quam de omnium nostrum correctione et emendatione secundum divinam auctoritatem quaerendo invenirent, et nobis atque fidelibus nostris secundum ministerium sibi commissum annuntiarent. Quis enim non sentiat Deum nostris pravissimis actibus esse offensum, et ad iracundiam provocatum, cum videat tot annis multifariis flagellis iram illius in regno nobis ab eo commisso desaevire, videlicet in fame continua, in mortalitate animalium, in pestilentia hominum, in sterilitate pene omnium frugum, et ut ita dixerim, diversissimis morborum cladibus atque ingentibus penuriis populum istius regni miserabiliter vexatum et afflictum, atque omni abundantia (1322D)rerum quodam modo exinanitum? Nec illud etiam dubitamus ex justa vindicta illius evenire, quod saepe scandala per tyrannos in hoc regno exsurgunt, qui pacem populi Christiani et unitatem imperii sua pravitate nituntur scindere. Nam et illud nihilominus peccatis nostris deputandum est, quod inimici Christi nominis praeterito anno in hoc regnum ingressi depraedationes, incendia ecclesiarum, et captivationes Christianorum, et interfectiones (1323A)servorum Dei audenter et impune, imo crudeliter, fecerunt. Agitur siquidem justo judicio Dei ut quia in cunctis delinquimus, interius simul et exterius flagellemur. Beneficiis quippe Dei evidenter existimus ingrati, quoniam his non ad voluntatem Dei, sed ad libitum nostrum carnalem uti invenimur. Et idcirco merito creaturae Dei nobis divinitus concessae pro Deo contra nos ingratos pugnant, juxta illud: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos (Sap. V, 21). Verum quia tot modis vexamur atque percutimur, ad eum a quo percutimur toto corde dignum necessariumque est ut revertamur, quatenus illud propheticum in nobis impleatur quo dicitur: Sola vexatio intellectum dabit auditui (Isa. XXVIII, 19). Sed quia pius et clemens Dominus sic ipsum (1323B)flagellum moderatur ut non ad interitum, sed potius ad correctionem nostram inferre videatur, debemus in conspectu ejus veraciter humiliari, et faciem illius in confessione praevenire, ejusque pietatem pronis mentibus exorare; ut qui fecit nos justissima dispensatione flagella sentire, sciat nobis peccata nostra, pro quibus juste ab eo flagellamur, cognoscere, et in quibus maxime illum offendimus, et iram illius provocavimus, manifestius intelligere, ut post, eo miserante, prava deserendo et corrigendo, bona etiam sectando, et tota cum devotione exsequendo, valeamus per spiritum humilitatis et animam contritam sacrificium Deo debitum offerre, iramque illius indignationis evadere, et per dignam congruamque correctionem, et bonorum operum (1323C)exhibitionem, gratiam ejus propitiationis, licet indigni, promereri. At quia nos magis in hoc peccasse cognoscimus, qui forma salutis omnibus esse debuimus, et omnium curam gerere, et per auctoritatem imperialem pravorum acta, ne tantum accrescerent, corrigere, cupimus, Domino nobis propitio, in conspectu pietatis illius per dignam satisfactionem veniam adipisci, et per saluberrimam correctionem, vel per bonum studium, quod nostra desidia et ignorantia hactenus neglectum est, consultu fidelium tempore opportuno, quantum in nobis est, studiosissime emendare, et nostram in hoc voluntatem omnibus manifestam facere Quapropter statuimus atque decrevimus cum consultu sacerdotum caeterorumque fidelium nostrorum, hujus rei gratia, ob placandum (1323D)scilicet contra nos nobisque subjectos Domini furorem, conventus eorumdem episcoporum in quatuor imperii nostri locis congruentissime fieri. Primo scilicet in Moguntiacensi urbe, ubi conveniant archiepiscopi (1324A)[ Sirmond., metropolitani] Autgarius, Hadabaldus, Hethi, Bernuinus, cum suffraganeis suis. Secundo quoque in Parisiorum urbe, ubi futurus antistes Senonicus, et Ebbo, Ragnoardus et Landramnus cum suffraganeis suis conveniant. Tertio vero apud Lugdunum, ubi Agobardus, Bernardus, Andreas, Benedictus, Agericus cum suffraganeis suis similiter conveniant. Quarto etiam apud Tolosam urbem, quo simul conveniant Notho, Bartholomaeus, Adalelmus, Agiulfus cum suffraganeis suis. In quibus conventibus tractare, quaerere, et cum Dei adjutorio invenire debent de causis ad religionem Christianam et eorum curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo, vel ita ut divina auctoritas docet aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte vel ex toto dimissum sit (1324B)ut non teneatur. Deinde quid in ipsorum qui pastores populi constituti sunt moribus, conversatione et actibus inveniri possit quod divinae regulae atque auctoritati non concordet; simulque inveniant quae occasiones in utroque ordine id effecerint ut a recto tramite deviatum sit. Et quidquid de his causis inventum fuerit, tam solerti cura custodiatur ut nullatenus ad aliorum notitiam pervenire permittant ante tempus constitutum. Et ideo unus notarius inter omnes eligatur qui quod ipsi invenerint describat, et ipse sub juramento constrictus ea quae inventa et digesta fuerint diligenter fideliterque conservet.(1324C) EPISTOLA X. EPISCOPI IN SYNODO PARISIENSI ANNO 829 CONGREGATI AD LUDOVICUM ET LOTHARIUM IMPERATORES. ( Anno 829.) [Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, ex Sirmondo, tomo II Concil. Galliae, pag. 542.] Dominis praestantissimis et pietatis gratia praeditis, Ludovico et Lothario orthodoxis atque invictissimis Augustis.

Nos famuli vestri, quamvis indigni, tamen episcopi, Deo humiliter grates persolvimus ejusque immensam pietatem et benignitatem collaudamus et praedicamus, qui vos adeo in sui amorem devotissimos famulos suos flagrare facit, ut de profectu et exaltatione sanctae suae Ecclesiae indesinenter cogitetis, eamque ut pote matrem spiritalem, sicut fideles et dilecti spiritales filii, ad meliora et potiora semper provehere studeatis. Nam cum mucro divinus (1324D)imperium vobis divinitus commissum interius exteriusque, merito nostrae iniquitatis, multifariis attereret cladibus, prudenter animadvertentes quod haec nonnisi justo Dei judicio evenirent, illico scriptis serenitatis (1325A)vestrae anno praeterito cunctos ecclesiarum pastores admonuistis, ut quia constabat eos speculatores Domini existere, et gladium divinum super terram, id est super peccatores, grassari, meminerint speculationis suae et jejunio triduano ab omnibus generaliter peracto, unusquisque in quolibet ordine positus, diligenter conscientiam suam conveniret, et ubi se Deum offendisse cognoscebat maturato per poenitentiae satisfactionem corrigere non differret. In quibus etiam apicibus inserere vobis placuit ut, si Deus pacem undique et otium vobis tribueret, in hoc placitum vestrum generale consumere voluissetis, ut primum quidquid in vobis, id est in persona et ministerio vestro, corrigendum inveniretur, Domino auxiliante corrigeretis. Deinde quaecunque in omnibus (1325B)ordinibus imperii vestri Deo displicerent inquireretis, et secundum ejus voluntatem cum consensu fidelium vestrorum ad tramitem rectitudinis revocaretis; scilicet ut eum vobis populoque vobis commisso propitium faceretis. Sed quia tempus optatum, exterioribus incursionibus praepedientibus, secundum desiderium vestrum nacti non estis, libuit serenitati vestrae cum quibusdam fidelibus vestris praeterita hieme placitum habere, et de his quae praemissa sunt diligenter tractare, Deique voluntatem quaerere, et Ecclesiae vobis commissae utilitatem providere. Quapropter de omnibus quae ad tempus emendatione digna visa sunt, congrua capitula serenitas vestra digessit, legatosque strenuos delegavit, ut per eadem capitula et flagitia malorum hominum punirent, et (1325C)bonorum laudem vestrae celsitudini notescerent. Inter quae etiam statuistis, in quatuor partibus imperii vestri conventus episcoporum uno eodemque tempore fieri, in quibus tractarent, quaererent, atque cum Dei adjutorio invenirent de causis ad religionem Christianam, eorumque curam pertinentibus, quid a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina auctoritas docet, aut aliter teneretur: vel quid inde ex parte, aut ex toto dimissum esset, ut non teneatur. Deinde quid in ipsorum, qui pastores populi constituti sunt, moribus, conversatione et actibus inveniri posset, quod divinae regulae atque auctoritati non concordaret: simulque inveniretur, quae occasiones in utroque ordine id effecerint, ut a recto tramite deviassent; et quidquid de his inventum fuisset, (1325D)vestrae celsitudini notum facerent. Quod, ut Deus posse dedit, nos fidelissimi ac devotissimi salutis vestrae procuratores, juxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam devotionem et ordinationem vestram, de causis ad religionem Christianam nostrumque ministerium atque periculum pertinentibus, nec non et de his quae ad nostram correctionem et emendationem pertinere perspeximus, sive de his quae populis generaliter annuntianda et admonenda praevidimus, capitulatim in praecedentibus adnotavimus libellis, vestraeque serenitati legenda, imo probanda obtulimus. Et quanquam de his quae praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus, (1326A)nequaquam tamen haec quae specialiter ad vestram personam ministeriumque pertinere cognovimus, oblivioni tradidimus: sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria in secundo hujus operis libello, ad nomen ministeriumque vestrum pertinentia, periculumque cavendum, solerti studio congessimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut ea diligenter aspiciendo, legendo et audiendo, aperte atque distincte vestra cognoscat celsitudo, de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium nostrarum possibilitatem fideliter salubriterque egerimus. Abhinc sequuntur quaedam quae ex capitulis conventus nostri breviter decerpsimus, quae ad nostram et fidelium vestrorum laicorum observationem (1326B)et salutem pertinentia, necessaria esse perspeximus. Dehinc sequuntur alia quae vestrae pietati deposcenda valde salubria esse judicavimus.(1326B) EPISTOLA XI. LUDOVICI AD ALDRICUM EPISCOPUM CENOMANENSEM. De quibusdam rebus alienatis ejus ecclesiae. ( Anno 835.) [Baluz., lib. III Miscell., pag. 165.]. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus, Aldrico venerabili episcopo et fideli nostro salutem.

Noverit tua industria quia missus tuus nostram adiit praesentiam innotescens quod quidam vassalli nostri, Ghermundus, Vulfardus, Berchadus, Bodo et (1326C)socius suus, beneficia ex tuo episcopio habent, quae olim per precarias inde alienata fuerunt. Qua de re volumus ut tu nostra auctoritate recipias usque ad nostram praesentiam, et de nostra fidelitate magnam curam semper habeas, sicut hactenus te habere cognovimus. Nam memoratus missus tuus nostram deprecatus est pietatem ut aliquem missum tibi dederimus qui praedictas res tibi Ecclesiaeque tibi commissae consignaret, et vestituram legitimam faceret. Qua de re Helisacharo misso nostro praecipimus ut de supradictis beneficiis tibi vestituram faciat, quando illas in partes a nobis directus fuerit. Volumus etiam ut quam citius poteris missum tuum bene fidelem ad nos dirigas, qui nos certos faciat qualiter erga vos et reliquos fideles nostros modo (1326D)agatur, et quid de illis causis factum quae vobis agere praecepimus. Bene vale et ora pro nobis.

EPISTOLA XII. LUDOVICI AD HILDUINUM ABBATEM S. DIONYSII. De colligendis in unum corpus iis quae in Graecorum historiis de sancto Dionysio passim scripta repererat. ( Anno 835.)[Apud D. Bouquet., ibid., ex Surio ad diem 9 Octobris, pag. 716.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus, Hilduino venerabili abbati monasterii sanctissimorum martyrum ac specialium (1327A)protectorum Dionysii pretiosi sociorumque ejus, aeternam in Christo salutem.

Quantum muneris ac praesidii non modo nobis ac praedecessoribus seu progenitoribus nostris, verum etiam totius imperii nostri populis, Domini providentia per beatissimum Dionysium saepenumero, imo continue in magnis gratiarum ubertatibus contulerit, cunctae per transacta tempora Gallicae generationes senserunt, quae ejus insigni apostolatu fidei rudimenta sumpserunt, et salutis subsidia perceperunt. Praedecessores autem nostri gloriam hujus eximii testis et amici Dei non inaniter coluerunt, qui dum ejus sacras exuvias in terris ob amorem et honorem Domini nostri Jesu Christi opibus, quibus poterant, honoraverunt, per ejus preces dignissimas (1327B)honoris privilegio potiri et in terrenis et in coelestibus meruerunt, ut videlicet unus ex priscis Francorum regibus, Dagobertus, qui eumdem pretiosissimum Christi martyrem veneratus non mediocriter fuerat, et in mortali est vita sublimatus, et per ejus adjutorium, sicut divina ac celebris ostensio perhibet, a poenis est liberatus, inque vita perenni desiderabiliter constitutus. Progenitores quoque nostri mellifluum nomen domini Dionysii (sic enim verbis ac scriptis suis eum appellare consuevere) non incongrue pia dilectione et dilectissima pietate amplexi sunt. Quia proavus noster Carolus princeps Francorum inclytus per orationes ipsius excellentissimi martyris indeptum se fuisse gratulatus est apicem principatus, eidemque decurso mortalitatis (1327C)tempore ( An. 741), quod charius potuit habere depositum, corpus scilicet proprium, in magni die judicii suscitandum, et animam Domino praesentandam fideliter commendavit, ac per hoc maxime devotionem atque fiduciam cordis sui erga peculiarem patronum patenter ostendit. Sanctae nihilominus recordationis avus noster Pippinus propter altare quod ante sepulcrum saepe fati saepiusque dicendi domini Dionysii per divinam et memorabilem revelationem jussu ipsius sanctissimi martyris in honorem Dei et apostolorum Petri et Pauli, qui praesentes ostendebantur, a beato et angelico viro Stephano summo pontifice dedicatum est ( An. 754), inter sacra missarum solemnia una cum duobus filiis, Carolomanno videlicet et divae memoriae domino ac genitore nostro (1327D)Carolo, jure praenominato Magno, ab eodem apostolico papa in regem Francorum unctus, superni muneris benedictionem percepit. Quique cum quanta se humilitate ante limina basilicae sanctorum martyrum, defuncto hujus vitae curriculo, sepeliri praeceperit ( An. 768), titulus etiam ipsius conditorii innotescit. Sed et nos multis ac frequentibus largitionibus beneficia ejus sumus experti, praecipue tamen (1328A)in humanae varietatis eventu, quo Dei, ut semper fatendum est, justo judicio, in virga eruditionis suae visitati, et baculo speciosae misericordiae ejus, ante praescriptum altare per merita et solatium domini ac piissimi Patris nostri Dionysii, virtute divina recreati et restituti sumus ( An. 834), cingulumque militare judicio atque auctoritate episcopali resumpsimus, et usque ad praesens ipsius gratioso adjutorio sustentamur. Idcirco, venerabilis custos ac cultor ipsius provisoris et adjutoris nostri domini Dionysii, monere te volumus ut quidquid de ejus notitia ex Graecorum historiis per interpretationem sumptum vel quod ex libris ab eo patrio sermone conscriptis, et auctoritatis nostrae jussione, ac tuo sagaci studio, interpretumque sudore in nostram (1328B)linguam explicatis, huic negotio inseri fuerit congruum, quodque etiam in Latinis codicibus jam inde habes inventum, adjunctis eis quae in libello ejus passionis continetur, nec non et illis quae in tomis vel chartis vetustissimis armarii Parisiacae ecclesiae, sacrae videlicet sedis suae, prolatis inveneras, et obtutibus nostrae serenitatis ostenderas, secundum quod rerum, causarum etiam ac temporum convenientiam noveris, in corpus unum redigas, atque uniformem textum exinde componas, quatenus compendiosius valeant innotesci, et fastidiosis minusve capacibus vel studiosis lectionis possit taedium sublevari, pariterque omnibus aedificationis utilitas provideri. His ita contextis, volumus ut revelationem ostensam beato papae Stephano in ecclesia (1328C)ejusdem sanctissimi Dionysii, sicut ab eo dictata est, et gesta quae eidem subnexa sunt, una cum hymnis quos de hoc gloriosissimo martyre atque pontifice habes, et officium nocturnale subjungas; sed et differenter, ac cum integritate sui, quaeque ex eo reperta sunt, in altero volumine colligas, nobisque distincte et correcte transcripta quantocius dirigas aut praesentes: quoniam maximum valdeque dulcissimum pignus desiderabilis praesentiae illius domini et solatiatoris nostri, ubicunque scimus, habere nos credimus, si cum eo, vel de eo, aut ab eo dictis, oratione, collatione, lectione colloquimur. Vale in Christo, vir Dei, in sacris orationibus jugiter memor nostri.(1328D) EPISTOLA XIII. HILDUINI ABBATIS S. DIONYSII AD LUDOVICUM PIUM. Quaecunque memoria librique prae manibus habiti suppeditarunt de sancto Dionysio, simul collecta transmittit. ( Anno 836.) [Apud D. Bouquet., ibid., ex Cointio, tom VIII Annal. eccles., pag. 395.] Domino benignitate admirabili et auctoritatis reverentia honorabili, Ludovico Pio semper Augusto, Hilduinus humilis Christi famulus, et domini mei (1329A)Dionysii pretiosi ac sociorum ejus matricularius, vestraeque imperiali dominationi in omnibus devotissimus, praesentem in Christo prosperitatem atque aeternae felicitatis benedictionem optat et gloriam.

Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est os meum, et gaudebunt labia, ut annuntiem praeconia domini mei gloriosissimi martyris Dionysii ab eximio imperatore domino meo jussus; quae reticere non poteram, etiam si a quoquam fuissem forte prohibitus. Et revera magna mihi est ratio gratulandi, quoniam cumulatius mihi effectum desiderii mei praestare voluit divina dignatio, ut mentis meae conceptum ei placere cognoscerem, cum quod agere spontanea (1329B)disponebat mea humilitas, in agendo data manu auctoritatis, cooperaretur vestra Deo placens sublimitas. Qua de re bonorum operum et spiritualium omnium studiorum illum auctorem esse non dubium est, qui quorum incitat mentes, quo sibi placet in ingenio adjuvat actiones. Sed et in hoc valde exsultat spiritus meus in Deo salutari meo, quoniam Christianus animus vester sic evidentissime erga se divinae bonitatis beneficia, et sanctorum cognoscit solatia, et tam promptissime se accensum ostendit circa auctoris et reparatoris sui seu specialium suffragatorum suorum venerationem atque obsequium. Non enim sic ab intimis pia anima vestra divina confiteretur vera et justa judicia, nisi se ipsam sancto illuminatam cognosceret Spiritu, nec ita devotissime (1329C)amici Dei bene gesta et dicta maximae sagacitatis vestrae prudentia perquireret, nisi summum bonum, a quo et per quem omnia sunt bona, diligeret. Cujus amore religiosa devotio vestra accensa esse dignoscitur, ut Christi militum gloriosos triumphos inquireret. Quos cum noverit, per eorum adjutorium robustius contra vitia vitiorumque auctores pugnabit, quatenus martyrum exempla sectando, qui viriliter certavere, et fideliter satis vicere, ad palmam, qua illi munerati sunt, et ipse pertingat. Huc accedit ad voti et sollicitudinis vestrae incitamentum, quia Esras, sanctae Scripturae reparator, magnum remunerationis donum exinde apud Deum promeruit, et laudabile sibi nomen apud homines acquisivit. Quocirca (1329D)et vestrae sedulitatis instantia, cum pro magna antiquitate hujus sanctissimi Patris nostri, quantum ad generationem terrenam et conversionem seu obitum attinet, mira sanctitate et miraculorum prodigiis orbi pene cuncto innotuit, notitia ipsius paucis nostrorum cognita, plurimis adhuc manens incognita, cum per vestrum studium patuerit, et meritum, ut melius ipsi scitis, grande vobis conciliabitis, et memoriale perpetuum acquiretis. Faciat autem Dominus ut nos idonei cooperatores inveniamur ad bonae voluntatis vestrae perfectionem, qui tanto sine aliqua haesitatione vestris jussionibus obedimus, quanto illa rogatis seduli exactores quae exhibemus voluntarii exsecutores. Idcirco quia reperta quaeque tam in Graecis quam in Latinis codicibus ex domino et patrono (1330A)nostro Dionysio, quae hactenus minus cognovimus, vobis ocius in unum collecta mittere poscitis, et incongruum ducimus auctoritatis vestrae desiderio differri, quod ex debito servitutem nostram constat debere largiri; quantum connivet brevitas temporis, quidquid ori suggesserit memoria citae recordationis, favente Domino, velociter scribentium committemus notariorum articulis, deprecantes vestram humiliter sapientiam, ne in his quae reverentia et amore sanctissimi martyris, et propter jussionis vestrae obedientiam scribenda aggredimur, verborum pompositatem aut dictationis leporem, sed purissimae veritatis, sicut ab antiquorum dictis sumpsimus, quaerere studeatis sinceritatem. Nosque reprehendere de casuum, praepositionum atque conjunctionum (1330B)virtute, seu litterarum in subsequentes immutatione, vel punctorum secundum artem grammaticam positione nolite; quia non id studendum, sed nostrae deservitionis obsequium ac commendationis vestrae officium accelerandum suscepimus, maxime cum haec quae ab aliena lingua expressimus, in tenoris serie, sicut de praelo sunt eliquata, texemus; quae licet in interpretatione non redoleant supparem sermonis odorem, sapidum tamen referunt veritatis et intellectus sui saporem. Ordinem igitur historiae, sicut vestra jussit dominatio, in unum congestum, et singulatim postea plenitudinem ejus discretam, cunctis legentibus atque audientibus, pandemus. Nam divinae erit inspirationis et exsecutionis id quod desideramus fideli animo propalare; verum (1330C)atque probabile demonstrare. Ex quo nos laborandum non magnopere aestimamus, quia quid tenendum de hoc sanctissimo martyre Christi sit, quid credendum, notae et probatissimae personae veracibus dictis declarant.(1330C) EPISTOLA XIV. LUDOVICI PII JONAE AURELIANENSI EPISCOPO. De monasterio Anisolensi. ( Anno 838.) [Apud D. Bouq., ibid., ex Baluzio, lib. III Miscell., pag. 131.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imp. Augustus, Jonae venerabili episcopo salutem.

Notum esse volumus quia perventum est ad nos (1330D)quod monachi ex monasterio Sancti Carilephi in egressu praesumptivo idem monasterium expoliassent ornamentis ecclesiasticis, tam in thesauro quamque in vasis seu vestimentis, necnon et libris. Quapropter tibi praecipimus et Henrico abbati ut vos omni diligentia illud inquiratis, et cum omni integritate res ecclesiasticas eidem ecclesiae restituere faciatis. Vale, ex hoc habeto sicut de te bene confidimus, et sicut in hoc nostram cognoscis voluntatem.(1330D) EPISTOLA XV. EJUSDEM EIDEM. ( Anno eodem. ) [Apud Baluz., ibid. ] In nomine Dei et Salvatoris Jesu Christi, Ludovicus, (1331A)divina repropitiante clementia, imperator Augustus Jonae venerabili episcopo salutem.

Notum tibi esse volumus quia perventum est ad nos quod monachi ex monasterio Sancti Carilephi egressi sunt de proprio monasterio, aliena loca quaerentes, immemores propriae promissionis eorum, in qua promiserunt obedientiam et stabilitatem loci, atque renuntiaverunt propriis voluntatibus secundum regulam sancti Benedicti, obliti etiam sententiam evangelicam, in qua Dominicum exemplar audivimus: Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. VI, 38); oblitique sunt apostolicae sententiae ita dicentis: Subjecti estote omni creaturae, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis (1331B)(I Petr. II, 13). Et hoc non ob aliud fecerunt nisi quod abbas eorum nobis inobediens apparuit, et nos (1332A)eidem abbati idem monasterium tulimus, et illud Aldrico episcopo ecclesiaeque sibi commissae legaliter, sicut a suis praedecessoribus possessum et constructum fuit, reddidimus, sicut lator ejus epistolae tibi dicere poterit, quia prolixum est nobis in hac epistola omnia inserere qualiter actum definitumque rationabiliter fuit, et quia in nullo sentimus contrarium esse auctoritati canonum monachos subjectos episcopis fieri debere. Quaporpter volumus ut missus noster sis una cum Henrico abbate, et eosdem monachos plena auctoritate canonum et regulari atque nostra ad proprium monasterium redire compellatis. Si vero quispiam eorum vos non ab obaudierit, volumus ut compellatis eum venire nostram praesentiam in proximo placito, quod habituri sumus Domino (1332B)annuente apud Carisiacum. Bene vale, et ora pro nobis ad Dominum.