Epistolae 1 (Cyprianus Carthaginensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae 1
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.Episto4 3 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


ARGUMENTUM.

-- Ut litteris ad episcopos Galliarum missis curet, ne Marcianus Arelatensis episcopus, Novatiano addictus, necdum se abstentum esse amplius glorietur; simulque operam det, aliis litteris in Provinciam et ad plebem Arelatensem scriptis, alium episcopum ejus loco subrogari.

CYPRIANUS STEPHANO FRATRI SALUTEM. I. Faustinus collega noster, Lugduni consistens, frater charissime, semel atque iterum mihi scripsit, significans ea, quae etiam vobis scio utique nuntiata tam ab eo quam a caeteris coepiscopis nostris in eadem provincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Novatiano se conjunxerit, et a catholicae Ecclesiae unitate atque a corporis nostri et sacerdotum consensione discesserit, tenens haereticae praesumptionis durissimam pravitatem; ut servis Dei poenitentibus et dolentibus, et Ecclesiam lacrymis et gemitu et dolore pulsantibus, divinae pietatis et lenitatis paternae solatia et subsidia claudantur, nec ad fovenda vulnera admittantur vulnerati, sed sine spe pacis et communicationis relicti, ad luporum rapinam et praedam diaboli projiciantur. Cui rei nostrum est consulere et subvenire, frater charissime, qui divinam clementiam cogitantes, et gubernandae Ecclesiae libram tenentes, sic censuram vigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis, et curandis vulneratis, bonitatis et misericordiae divinae medicinam non denegemus.

II. Quapropter facere te oportet plenissimas litteras ad coepiscopos nostros in Galliis constitutos, ne ultra Marcianum pervicacem et superbum, et divinae pietatis ac fraternae salutis inimicum, collegio nostro insultare patiantur, quod necdum a nobis videatur abstentus, qui jam pridem jactat et praedicat, quod Novatiano studens et ejus pervicaciam sequens, a communicatione se nostra segregaverit: cum Novatianus ipse, quem sequitur, olim abstentus et hostis Ecclesiae judicatus sit; et cum ad nos in Africam legatos misisset, optans ad communionem nostram admitti, hinc a concilio plurimorum sacerdotum, qui praesentes cramus sententiam retulerit, se foris esse coepisse, nec posse a quoquam nostrum sibi communicari, qui episcopo Cornelio in catholica Ecclesia de Dei judicio, et cleri ac plebis suffragio ordinato, profanum altare erigere, et adulteram cathedram collocare, et sacrilega contra verum sacerdotem sacrificia offerre tentaverit. Proinde si resipiscere, et ad sanae mentis consilium redire vellet, ageret poenitentiam, et ad Ecclesiam supplex rediret. Quam vanum est, frater charissime, ut Novatiano nuper retuso, et refutato, et per totum orbem a sacerdotibus Dei abstento, nunc adulatores adhuc nobis patiamur illudere et de majestate ac dignitate Ecclesiae judicare. III. Dirigantur in Provinciam et ad plebem Arelate consistentem a te litterae, quibus abstento Marciano alius in locum ejus substituatur, et grex Christi, qui in hodiernum ab illo dissipatus et vulneratus contemnitur, colligatur. Sufficiat, multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus, excessisse sine pace; vel caeteris subveniatur qui supersunt, et diebus ac noctibus ingemiscunt, et divinam ac paternam misericordiam deprecantes, solatium nostrae opitulationis exposcunt. Idcirco enim, frater charissime, copiosum corpus est sacerdotum, concordiae mutuae glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresim facere, et gregem Christi lacerare et vastare tentaverit, subveniant caeteri, et quasi pastores utiles et misericordes, oves dominicas in gregem colligant. Quid enim si in mari portus aliquis, munitionibus suis ruptis infestus, et periculosus esse navibus coeperit; nonne navigantes ad alios proximos portus naves suas dirigunt, ubi sit tutus et salutaris introitus et statio secura? aut si in via stabulum aliquod obsideri et teneri a latronibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit, insidiantium illic infestatione capiatur; nonne commeantes, hac opinione comperta, stabula alia in itinere appetunt tutiora, ubi sint fida hospitia et receptacula commeantibus tuta? Quod nunc esse apud nos debet, frater charissime, ut fratres nostros, qui vitatis Marciani scopulis petunt Ecclesiae portus salutares, suspiciamus ad nos prompta et benigna humanitate, et stabulum commeantibus praebeamus tale quale est in Evangelio, quo a latronibus sauciati et vulnerati suscipi et foveri et tutari ab stabulario possint (Lucae X). IV. Quae est enim major aut melior cura praepositorum , quam diligenti sollicitudine et medela salubri fovendis et conservandis ovibus providere? cum Dominus loquatur et dicat: Quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non corroborastis, et quod contribulatum est non consolidastis, et quod erravit non revocastis, et quod periit non inquisistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores; et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri et non fuit qui inquireret, neque qui revocaret. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum et avertam eos ut non pascant oves meas: et jam non pascent eas, et extraham eas de ore eorum, et pascam eas cum judicio (Ezech. XXXIV, 4). Cum ergo pastoribus talibus, per quos Dominicae oves negliguntur et pereunt, sic Dominus comminetur; quid nos aliud facere oportet, frater charissime, quam colligendis et refovendis Christi ovibus exhibere diligentiam plenam, et curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam, quando Dominus in Evangelio moneat et dicat: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12)? Nam et si pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus, et oves universas, quas Christus sanguine suo et passione quaesivit, colligere et fovere debemus, nec pati supplices et dolentes fratres nostros crudeliter despici, et superba quorumdam praesumptione calcari, cum scriptum sit: Ille autem, qui contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet: qui dilatavit tamquam inferi animam suam (Habacuc II, V): et ejusmodi homines Dominus in Evanglio suo culpet et damnet dicens: Vos estis qui justificatis vos in conspectu hominum. Deus autem dignoscit corda vestra: quoniam quod excelsum est in hominibus, execratio est in conspectu Dei (Lucae XVI, 15). Execrabiles et detestabiles dicit esse qui sibi placeant, qui tumidi et inflati aliquid sibi arroganter assumant. Ex quibus cum Marcianus esse coeperit, et se Novatiano conjungens, adversarius misericordiae et pietatis exstiterit; sententiam non dicat, sed accipiat: nec sic agat quasi ipse judicaverit de collegio sacerdotum, quando ipse sit ab universis sacerdotibus judicatus. V. Servandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus: quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater charissime, honorificare et servare gravitate et auctoritate tua debes, qui vicarius et successor eorum factus es. Illi enim pleni Spiritu Dei, et in glorioso martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt, et Poenitentia acta fructum communicationis et pacis negandum non esse litteris suis signaverunt; quam rem omnes omnino ubique censuimus. Neque enim poterat esse apud nos sensus diversus, in quibus unus esset spiritus: et ideo manifestum est eum Spiritus sancti veritatem cum caeteris non tenere, quem videmus diversa sentire. Significa plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem fratres nostros dirigere et cui scribere debeamus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.