Auctor incertus (Stephanus I?)
AuInStI.EpiDec 3 Auctor incertus (Stephanus I?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA I STEPHANI PAPAE I AD HILARIUM EPISCOPUM.
ARGUMENTUM.-- Qui sint infames, et qui ad gradus ecclesiasticos vel ad accusationem non sint admittendi; et de vestimentis ministrorum, ut sacrata sint. I. Qui sint infames, vel qui ad gradus ecclesiasticos, sive ad accusationem non sunt admittendi. II. De reverentia praepositis exhibenda. III. De vestimentis ecclesiasticis.
DILECTISSIMO FRATRI ATQUE FAMILIARI AMICO HILARIO, STEPHANUS EPISCOPUS, INTIMAE CHARITATIS SALUTEM.
Quamquam sperem (S. Leo, epist. 46) dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, tamen pro familiaritate, qua nobis conjunctus esse cognosceris, ut tua efficacior fiat industria, congruum nobis visum est has fraternitatis litteras tuae dilectioni debere dirigere. Monemus te, frater charissime, semper in bonis manere, et a malis cavere; cum bonis et rectae fidei ac sanctae conversationis hominibus assidue esse, et a perversis, ac fratrum insidiatoribus, nisi ut eos convertas, et ad concordiam reducas, separari; quoniam, ut ait Apostolus, corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV). Et ipsa per se Veritas dicit: Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum et projice abs te. Et si manus tua scandalizaverit te, abscinde eam et projice abs te. Similiter et de pede agendum est, quia melius est tibi, luscum aut claudum intrare in regnum coelorum, quam duos oculos, aut duas manus, aut duos pedes habentem mitti in gehennam ignis (Matth. XVIII; Marc., IX). Et in Ecclesiastico invenitur libro: In bonis viri inimici illius: In tristitia vero et in malitia illius amicus agnitus est. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. Et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Et qui communicaverit superbo, induetur superbia. Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat. Ditiori te ne fueris socius. Quid communicabit cacabus ad ollam? Quando se colliserint, confringetur. Dives injuste aget et fremet, pauper autem laesus tacebit. Si largitus fueris, assumet te; et si non habueris, derelinquet te. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te; si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter; et in novissimo deridebit te. Postea videns, derelinquet te, et caput suum movebit ad te. Humiliare Deo. et expecta manus ejus. Attende, ne seductus in stultitia humilieris. Noli esse humilis in sapientia tua, ne, humiliatus, in stultitiam seducaris. Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus sis, ne impingaris, et ne longe sis ab eo, et eas in oblivionem. Ne retineas ex aequo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius. Ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia et de vinculis. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. Audiens vero illa quasi in somnis, vide et vigilabis. Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Omnis caro ad similem sibi conjungitur, et omnis homo simili sibi sociatur. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Quae communicatio sancto homini ad carnem? Aut quae pax bona diviti ad pauperem? Venatio leonis, onager in eremo; sic pascua divitum sunt pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic execratio diviti pauper. Dives commotus confirmatur ab amicis; humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. Diviti decepto multi recuperatores; locutus est superba, et justificaverunt illum: humilis deceptus est, insuper et arguitur. Locutus est sensate, et non est datus ei locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subvertent illum. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. Vestigium boni cordis et faciem bonam difficile invenies, et cum labore (Eccli., XII, XIII). Hoc, frater, cave tibi, et post concupiscentias tuas non vadas (Eccli., XXIII, 30).
I. Quod vero consuluisti Sedem apostolicam, qui sunt infames, aut qui ad gradus ecclesiasticos non sunt admittendi, et nosse te credimus, et pro auctoritate Sedis apostolicae te informare non denegamus. Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia (6, q. 1; et in Decret. Ivo. lib. IV), id est omnes qui christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt; similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos; sepulchrorum quoque violatores, et Apostolorum atque successorum eorum, reliquorumque patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus patres (Anianus in sent. Pauli libri I, tit. II, const. II, tit. XXXIX. Cod. Theod.) armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter et incestuosos, homicidas perjuros, raptores (Proclus ad Domnum Hadr. coll. cap. XVII), maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui (Anianus in const. VIII, tit. XXXIX, libri IX. Cod. Theod.) fratres calumniantur aut accusant, et non probant; vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam (Cod. Theod. lib. IX, tit. I, cap. XI. Hadr. coll. XLVIII) provocant; et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia pulsos, et omnes quos ecclesiasticae (Anianus, const. III, tit. XXXIX, libri IX, Cod. Theod.) vel saeculi leges infames pronuntiant. Hos vero non (Hadr. coll. CXIX) ad sacros Ordines licet promovere, nec servos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec bigamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur: hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi nec isti, nec liberti, neque suspecti; nec rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare. II. Sed et qualiter obedientia (S. Greg. Epist. X, lib. IV) vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis. In qua re valde et utile, si id, quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente, humilitas laudanda servaverit (Idem epist. XXXIV, ejusdem libri). Omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXVIII), ipse te, tuosque, et divina et apostolicae Sedis instituta illibata servare, et nos atque omnes fideles ad potiora semper conscendere, et de die in diem deteriora cavere, et meliora ac Deo placita sectari atque perficere concedat. III. Vestimenta vero ecclesiastica, quibus Domino ministratur, cultusque divinus omni cum honorificentia et honestate a sacerdotibus reliquisque Ecclesiae ministris celebratur, et sacrata debent esse et honesta. Quibus aliis in usibus, cum Deo, ejusque servitio consecrata et dedicata sint, nemo debet frui, quam ecclesiasticis et Deo dignis officiis. Quae nec ab aliis debent contingi aut ferri nisi a sacratis hominibus, ne ultio quae Balthazar regem percussit, super haec transgredientes et talia praesumentes veniet divina, et corruere eos faciat divinae ultionis justum flagellum ad ima. Haec illis partibus, quibus moraris, et in omnibus quibus potueris, cunctis nota facito, et observare apostolica mandato auctoritate; quia et nostri nobisque commissi in sancta apostolica et universali Ecclesia, omnes haec observare, nunc et futuris temporibus professi sunt. His breveter tuis, frater, magnifice respondi litteris. Quibus tua dilectio ita societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter (S. Leo. epist. XLVI). Et cum tali moderatione agantur cuncta, ut nec benevolentiae partes, nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri, catholicae primitus servetur fidei integritas. Et quia per omnia angusta et arcta via quae ducit ad vitam, neque in sinistram neque in dextram ab ejus tramite devietur. Data quinto nonas maii, Valeriano et Gallicano, viris clarissimis, consulibus ( Annis 254, 255 et 257).
EPISTOLA II STEPHANI PAPAE I. ARGUMENTUM.-- De expulsione episcoporum, et ut quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur, pro sacrilegio reputabitur; et ut per scripta nullius accusatio suscipiatur, et de aliis pluribus atque utilibus causis. I. De accusationibus sacerdotum. II. De episcopis rebus suis expoliatis, aut a sede pulsis. III. Si quis episcopos vel actores sive defensores Ecclesiae, antequam eos charitative conveniat, accusare praesumpserit, ut sit puniendus. IV. Qui non debeant admitti ad accusationem. V. Accusationem per scripta non suscipiendam, nec absentem posse accusari vel accusare, nec debere priusquam locum accipiat deferendi. VIII. Ut omnis accusatio intra provinciam terminetur, VI. De primatibus et metropolitanis, et de negotiis episcoporum ad ipsos referendis. VII. Ut episcopus accusatus, ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur. nisi ad Sedem apostolicam fuerit appellatum; et de accusationibus criminalibus implicatis, vel sponte confessis, aut olim inimicis. IX. Si clericus episcopum accusaverit, aut insidiatus fuerit. X. Si laici res ecclesiasticas dispensare debeant. XI. De personis accusatorum. XII. De criminationibus doctorum, vel quod divinis vocibus damnati episcopos non possunt accusare vel in eos testificari.
STEPHANUS, SANCTAE APOSTOLICAE ET UNIVERSALIS ROMANAE ECCLESIAE EPISCOPUS, OMNIBUS PER DIVERSAS PROVINCIAS CONSTITUTIS EPISCOPIS, IN DOMINO SALUTEM.
Plurimum gaudemus in Domino (S. Leo. epist. XL), et in dono gratiae ipsius gloriamur, quod fides vestra per bona opera crescit magnifice, et dilatatur amplissime, sed nimis affligimur et tribulamur de vestra oppressione, super qua crebrior commeantium usque ad nos fratrum sermo perlatus est (Idem, epist. LXXXVII et seq.). Non oportuerat quidem ab illis a quibus sustentare et portari atque honorari debueratis tantis vos oppressionibus concuti. Quapropter necessarium est ut, remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari, atque, obscurari bonitas et veritas solet (Idem, epist. XXXV), adminiculum non modicum vobis a fidelibus impendatur, atque ab hac apostolica Sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris, et reliquis sanctis Patribus dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant. Loci namque nostri (S. Greg. epist. XI, lib. XII) consideratione compellimur, ea quae ad notitiam nostram emendanda pervenerunt, propter Dominum non derelinquere, sed digna emendatione corrigere. Et si saecularibus officiis ordo suus, et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria praesumptione confundi, audita negligere, et emendanda, non opem ferendo, postponere. I. Audivimus enim vos a quibusdam accusari, non tam pro vestra culpa, quam pro eorum libitu, ut vestra rapere possint: et ideo vos nimis affligi et concuti in tantum, ut etiam a sedibus propriis pellamini, et tali occasione Ecclesiae facultatesque vestrae vastantur ac depraedentur. Ista, charissimi, non oportet fieri, nec denuo replicari. Tamen necesse est ut quae toties usurpantur, saepius replicentur et prohibeantur. Nam quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur, pro sacrilegio reputabitur, quia sacrata sunt, et violari a quoquam non debent.
II. Nullus enim episcoporum (2, q. 2. Nullus episcoporum), dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, prius quam integerrime restauretur (Concil. Rom. III et V, sub Symmac.; Hadr.): et omnia quae illi ablata quocumque ingenio fuerant, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi injuste ablata, atque fructus omnes, ante captam accusationem, primates et synodus episcopo de quo agitur, funditus restituant; quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent. III. Neque aliquis eorum, aut ecclesiarum actorum vel defensorum (Hadr. coll. cap. 2, ex can. 17, conc. V Aurelianensis) ad aliquos prius accusari debet, quam ipsi charitative bis aut ter ab eis qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniantur, ut ab eis aut familiarem emendationem, aut justam percipiant excusationem. Quod qui praesumpserit, liminibus arceatur Ecclesiae usque ad condignam satisfactionem. IV. Accusatores (3, q. 5, Accusatores; et supra in Decr. Telesophori et Julii) vero et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut judex. Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut advena, numquid ut judices (Gen. XIX)? Accusator autem vestrorum nullus sit servus ( Hadr. coll. variis cap. ) aut libertus, nullaque suspecta persona aut infamis. Repellantur etiam cohabitantes inimicis, et omnes laici; quia infestationem blasphemiae affectio amicitiae incitare solet. Nec illi in vestra sunt suscipiendi accusatione qui vos in sua volunt recipere infamatione Nullus anathema suscipiatur (2 q. 2. Nullus anathematizatorum), nec a quoquam credentur quae ab eis vel dicuntur, vel conscribuntur. V. Eos quoque dico anathematizatos esse quos episcopi suis scriptis anathematizaverunt, aut eorum statuta anathematizant. Per scripta (2. q. 8) enim nullus accusatio suscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo, quem accusare desiderat; quia nullus absens aut accusari potest aut accusare. Nullus tamen praefati ordinis vir accusari potest (Hincm. cap. 15, lib. LV), aut respondere suis accusatoribus debet priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi et inquirendi accipiat ad abluenda crimina. VI. Nulli ( Idem supra in Decr. Aniceti papae ) enim metropolitani aut alii episcopi appellentur primates, nisi hi quis primas sedes tenent (Hadr. coll. 25) et quorum civitates antiqui primates esse censuerunt. Reliqui vero, qui caeteras metropolitanas civitates adepti sunt, non primates, sed aut archiepiscopi, aut metropolitani vocentur. Urbes (Dist. 90, Urbes, sed sub nomine Lucii, non Stephani) enim et loca quibus primates praesidere debent nona modernis, sed etiam multis ante adventum, Christi sunt statutae temporibus, quorum primates, etiam gentiles, pro majoribus etiam negotiis appellabant. In ipsis vero urbibus post Christi adventum, Apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia, salva in omnibus apostolica auctoritate, et majores causae, post apostolicam Sedem sunt referendae. Et licet, Apostolo prohibente (I Cor. VI), inter Christianos non debeant accusationes exerceri, sed si prohiberi non poterint, accusationes episcoporum ad memoratos primates debent ab accusatoribus deferri studendum est tamen episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem, quam ad judicium coerceantur (Conc. Carth. IV, cap. 26). VII. Episcopus (Hadr. coll. 25, 27) autem aliter non debet audiri aut judicari, nisi in praesentia omnium comprovincialium, et ab omnibus comprovincialibus episcopis, quia, ipsis absentibus, nec debet nec potest. Quae vero personae ad accusationem eorum non sunt admittendae, et superius ex parte jam dictum est, et latius tam hi quam et infames personae, in epistola quam dudum Hilario misimus, sunt annumeratae. VIII. Ultra provinciae (3, q. 6, Ultra provinciae; et in Decr. Joan. lib. IV) vero terminos accusandi licentia non progrediatur, sed omnis accusatio inter provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi ad apostolicam Sedem fuerit tantum appellatum. Et neganda (3, q. 11, Neganda est; et in Decret. Joan. lib. IV) est accusatis licentia criminandi, prius quam se crimine, quo premuntur, exuerint (Vide Cod. Theod. lib. IX, const. 10, 11, 12, Anianum interpretem; Hadr. coll.); quia non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes, quoniam periculosa est, et admitti non debet rei adversus quemcumque professio. Familiares vero et sponte confessi atque sceleribus irretiti, non debent admitti, nec hi qui (S. Ambr. epist. LXIV) hesterna die, aut pridie, aut ante fuerunt inimici. IX. Clericus ergo qui episcopum (3, q. 4, Clericus qui episcopum) suum accusaverit, aut ei insidiator extiterit, non est recipiendus, quia infamis effectus est, et a gradu debet recedere, aut curiae tradi serviturus. X. Laicis quoque, quamvis religiosi sint ( Idem in epist. Fabiani papae ), nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid respondendi legitur umquam attributa facultas. Scimus dilectissimi, quia semper carnales spirituales, solent persequi, et malevoli benevolos infamare et lacerare. Ideoque Apostoli et successores eorum, ac reliqui sancti Patres noluerunt fieri facilem episcoporum accusationem; quoniam, si facilis esset, aut nullus aut vix aliquis modo inveniretur. Throni enim Dei vocantur (Conc. Tol. XI, cap. 5): ideo non debent moveri, aut affligi, vel perturbari. De ipsis ergo ait Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII). XI. Hi vero qui non sunt bonae conversationis et quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt eos accusare. Primo semper accusatorum personae, fides vita et conversatio est enucleatim inquirenda; et postea, quae objiciunt, fideliter sunt pertractanda quia nihil prius fieri debet quam impetitorum personae, fides, vitaque et conversatio diligenter discutiantur, ne alicujus invidia aut inimicitia vel intentione mala quisquam vexetur (2, q. 7, Quaerendum est; 1, q. 8, Accusatorum personae; et in Decret. Callisti papae). XII. Criminationes (Hadr. coll. 67) adversus doctorem nemo suspiciat, quia magis sunt doctores portandi, quam laedendi, aut infamandi. Unde ait Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic implebitis legem Christi (Galat. VI). Charitas autem non est ambitiosa, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi (I Cor. 13). Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Et qui in Deo manet, nulli vult nocere sed omnes desiderat adjuvare et sustentare, sicut ipse Dominus omnes venit salvare et animam suam dare in redemptionem pro nobis (Matth. XX). Eorum (Hadr. coll. 29) autem accusandi sacerdotes, vel testificandi in eos vocem obstruimus quos humanis et divinis vocibus damnatos vel mortuos esse agnoscimus. Praevidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur, tam occulte quam manifeste, ne subjectis Domini damnentur praeceptis. Per Jeremiam autem prophetam, talibus comminando Dominus, loquitur dicens: Iniquitates vestrae declinaverunt omnia, et peccata vestra amoverunt bona a vobis, quia inventi sunt in populo meo impii et loquentes vana; statuerunt ad disperdendos viros, et comprehenderunt, ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plenae dolo (Jerem. V). Et per David ait: Qui cogitaverunt malitias in corde, tota die versati sunt in praeliis: exacuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXXIX). Et paulo post: Cadent super eos carbones in igne, dejecies eos in foveas, ut non consurgant. Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu. Scio quia faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum (Ibid.). Item idem: Muta fiant labia dolosa (Psal. XXX). Et iterum per Michaeam inquit: Omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat, omnes in malum manus suas praeparant (Mich. VII. ex vers. LXX). Hos Dominus praevidens, Apostolis praecepit ne facile servi sui lacerarentur, ne forte perderentur, aut in talem tentationem inciderent, quam ferre minime possent. Idcirco sancti Apostoli et successores eorum decretorum normas statuerunt, ne talium vox (quae magis perdere nititur innocentes et simplices, quam salvare) facile reciperetur, sed ipsi his jaculis pellerentur procul, et Domini discipulos, juxta voluntates et versutias eorum, minime perdere possent. Unde et ipse Dominus ait: Excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis (Marc. VI). Et alibi ipsa per se Veritas de talibus dicit: Melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis istis (Matth. XVIII). Et Jacobus apostolus inquit: Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecerit misericordiam (Jac. II.) Qua enim fronte quis peccatorum suorum veniam sperat a Deo se impetraturum, qui delinquenti fratri nihil per pietatis et clementiae officium vult condonare? Profecto necesse est ut aestimet se talem in judicio Deum experturum, cum ante justi judicis tribunal fuerit constitutus, qualem se fratri suo exhibuerit: Nam qua mensura mensi fuerimus, eadem remetietur nobis (Matth. VII). Et Joannes apostolus et evangelista ait: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. IV). Vos tamen, filii charissimi, hortamur ut patienter mala vobis illata Domini adminiculo portetis, et his apostolicis praeceptis tales procul pellite, ne more canino vos lacerare aut mordere valeant. Mementote, etiam quia, juxta Psalmographi vocem (S. Bonif. ep. XXVI) Homo sicut foenum dies ejus, et ut flos agri ita florebit (Psal. CII). Et Apostolus ait: Totus mundus in maligno positus est (I Joan. V). Unde precamur ne tales multum timeatis, quia infames sunt, et non multum vobis nocere possunt, quia eorum vox exstincta est; quoniam sic odit Deus eos (Proclus ad Domnum. Hadr. coll. 71) qui adversus patrum invasores, qui in mundo patres armantur, ut infamia sunt notati. Armamini ergo his apostolicis adminiculis contra eos, et spiritu principali roborate corda vestra, ut Deus qui vos pastores in populo suo vocari voluit, non negligentes aut tepidos, aut lupis supervenientibus, fugientes inveniat, sed exemplo boni pastoris, agnos pariter cum matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes, atque sanctam matrem Ecclesiam fideliter reportantes, semper inveniat. Et quamquam (S. Bonif. ep. XXV) dies mali sint, vos tamen nolite esse imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei (Ephes. V). Quamobrem confortamini, et state in fide, viriliter agentes, ac omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI), et secundum sanctum Evangelium, in patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc XII). Recordamini quoque sanctorum Apostolorum et Prophetarum; et quia multum laboraverunt in Domino, ideo adepti sunt praemia sempiterna. Scitote etiam quoniam juxta Psalmistae vocem, multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII). Quapropter, filii charissimi, hortamur vos et deprecamur ut crebris orationum vestrarum precibus Deum exoretis, ut (S. Bonif., ibid) liberemur nos et vos, juxta dictum Apostoli, ab importunis et malis hominibus, quia non omnium est fides (II Thess. III). Flagitate etiam ut Deus et Dominus noster qui est refugium pauperum, et spes humilium, sanctam suam Ecclesiam, pretioso videlicet sanguine suo redemptam, et nos, qui eamdem sanctam Ecclesiam docere, regere, portare et tueri debemus, de praedictis oppressionibus et tentationibus hujus saeculi nequam, atque de omnibus necessitatibus nostris misericorditer eruat, ut sermo Dei currat (I Cor. XV) et glorificetur gloriosum Evangelium Domini nostri Jesu Christi; et gratia ejus in nobis vacua non fiat, ne sine fructu Evangelii, quod absit! steriles in conspectu Dei appareamus, et vacui filiorum filiarumque numero revertamur, nec de abscondito talento, Domino veniente, rei esse judicemur. Ista enim semper invidet Satan. Et idcirco tales adversum nos suscitat qui nos premant et suffocent, ut Domini oves absque nobis rapiat, et in ima, non existentibus pastoribus qui eos custodiant et defendant, ruere faciat. Vos igitur pro viribus laborate, et orate atque vigilate ne haec fiant, scientes nos semper paratos esse in omnibus quibuscumque Dominus posse dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis aemulis sanctae Dei Ecclesiae et nostris non simus excepti; et tribulationes cordis nostri pro nostra et vestra tribulatione, sive ovium nobis commissarum, admodum sint dilatata. Vos quoque obsecramus ut injunctum vobis a Domino famulatum non negligatis, et omnes oppressos et cunctos Dei servos, atque generaliter omnes Christianos, prout Dominus posse dederit, adjuvare, studeatis (S. Bonif. ep. XXVI) ut ante tribunal Christi mercedem, habeatis perpetuam. Et scitote quod memoria vestra coram Deo est assidue. Nam, quemadmodum dolentes cognoscimus vos ab iniquis et scelestis hominibus obturbari, ita continuo vobis compatimur, Deum orantes pro liberatione ac sublevatione vestrae afflictionis, quae vobis (unde graviter angimur) ab iniquis in dies irrogatur. Et ante corpora Apostolorum pro vobis preces fiunt quotidie, ut et vos liberemini ab importunis et malis hominibus Domini auxilio, et oves vobis commissae ad pascua aeternae vitae una vobiscum perveniant sempiterna. Unitatem et communionem (S. Bonif. ep. VI) dilectionis vestrae, valentem atque proficientem in salutem omnium populorum, Creator omnium populorum, Creator omnium Deus omnipotens memorem nostri aeternaliter custodiat. Amen. Data nonis aprilis, Valeriano et Gallieno, viris clarissimis, consulibus ( Anno Christi 255).