Epistolae decretales dubiae (Cornelius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae decretales dubiae
saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum


AuInCoP.EpDeDu 3 Auctor incertus (Cornelius papa?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. DE TRANSLATIONE CORPORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI: ET DE NOVATO, ALIISQUE HAERETICIS.

Charissimis atque dilectissimis fratribus, sanctae Dei Ecclesiae filiis, et omnibus Domino recta fide famulantibus, Cornelius episcopus.

Videns charitatis vestrae benevolentiam, quia Apostolorum amatores estis, eorumque fidem et doctrinam tenetis, decrevi vobis scribere, Domino auctore, quaedam ex his quae nunc temporis necessaria sunt sciri, et quae apud nos in Ecclesia Romana, auxiliante Domino, meritis Apostolorum nuper acta sunt sive geruntur: quoniam, patrocinante charitate, credo vos paterna gratia scripta sedis apostolicae libenter suscipere, et mandata ejus peragere, atque de ejus profectibus gratulari: quia quisquis se in radice charitatis inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus inanescit, nec amore foecunditatis opus efficax amittit. Ipsa enim charitas exercet corda fidelium, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur, dum ejus proprium sit, nutrire concordiam, servare mandata, atque dissociata conjungere, prava dirigere, et caeteras virtutes perfectionis suae munimine solidare.

Quapropter rogo vos nobis congratulari, quia rogatu cujusdam devotae feminae atque nobilissimae matronae Lucinae levata sunt corpora Apostolorum Petri et Pauli de Catatumbis. Et primo quidem beati Pauli corpus, levatum silentio, positum est in praedio praedictae matronae, via Ostiensi ad latus ubi decollatus est. Postea vero beati Apostolorum principis Petri accepimus corpus, et condecenter posuimus illud juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani, tertio kalendarum juliarum die, orantes Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, ut, intercedentibus suis sanctis Apostolis, maculas vestrorum purget peccatorum, et in sua vos conservet voluntate diebus vitae vestrae, et in fructu boni operis vos perseverabiles reddat. Vos vero his congaudete, quia et ipsi sancti Apostoli de vestro congratulantur gaudio. Vos semper Deum laudate, et ipse glorificetur in vobis. Scriptum est enim: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. (Psal. CXV) (6). Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commendare. Unde quidem tanto nos necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque dominicae vocis ad suscipiendam ejus requiem suadet assertio.

Haec invidens antiquus hostis suscitavit nobis adversarium Novatum, rectae fidei et sanctae doctrinae aemulum, qui extra Ecclesiam ordinavit Novatianum, et in Africa Nicostratum, utrosque haereticos, sicut ille erat. Hic vero conatibus quibus potuerunt, multos a recta et catholica fide suadentes recedere fecerunt, et post se in perversam et Deo odibilem doctrinam corruere persuaserunt. Sed sicut istorum tergiversationibus nimis sumus contristati, et de eorum perditione contriti, sic de aliorum conversatione, Domino auxiliante, sumus laetificati. Deus autem omnipotens, qui tristibus miscet laeta, oppido nos laetificavit, quod quidam confessores, qui dudum fuerunt fideles, a nobis et a recta fide, diabolo instigante, se separantes, cum Maximo presbytero ad Ecclesiam catholicam et fidem rectam sunt reversi, et denuo, sicut prius, facti sunt confessores fideles. Quapropter, charissimi, hortamur vos et deprecamur per Dominum nostrum Jesum Christum, praedictos haereticos et omnes quos a recta fide et doctrina apostatare cognoveritis, exhortationibus et bonis studiis vestris ad catholicam fidem et rectam doctrinam convertere contendite, et in Dei voluntate persistere suadete. Et non solum hos, sed omnes qui nondum fidem rectam perceperunt, ad catholicam fidem perducere festinate. Quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, Magistro Gentium docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi (Rom. VIII), et, quae in ipso est, a recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare properant. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit (Abac. II). Ecce enim judex ante januam assistit (Jacob. V), coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur. Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae meae (Heb. X), sed cadet de promissione propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. Propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, adversus omnes inimicos sanctae ecclesiae et vestros, et induite vos loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignita exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem (Eph., VI), radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu domino nostro. Sed et nunc, fratres, commendamus vos Domino, et omnes verbo gratiae ejus, qui potest perficere, et dare haereditatem nobis cum omnibus sanctis (Act. XX). Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum (Rom. XV), ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificetis eum, in concordiam et consolationem fratrum, qui potest confirmare vos secundum evangelium ejus, juxta revelationem aeterni mysterii, temporibus scilicet perpetuis (Rom. XVI), quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere consider re etiam debetis, quod illi qui fratribus invident, eosque damnare atque perdere cupiunt, per se sua dogmata destruunt. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit; et omnis scientia et lex adversum se divisa, non stabit. Ideoque necesse est, ut concordialiter salubres suscipiatis hortatus, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis. Data septimo idus septembris, Decio et Maximo viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA II. AD RUFUM COEPISCOPUM ORIENTALEM. ARGUMENTUM.-- Ne sacerdotes Domini, sicut vulgus solet facere, praesumant jurare vel compellantur. 1. Si sacramentum ab episcopis fieri debeat. 2. De causis episcoporum, et ut quidquid adversus absentes agitur, vacuum habeatur.

CORNELIUS EPISCOPUS RUFO COEPISCOPO IN DOMINO SALUTEM.

Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate Sedis apostolicae tuis deberemus consultibus respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates, quae nostris praepedientibus peccatis, in nos supervenere, tuis tamen per reliqua sanctorum Patrum instituta studiis perquirere latius et investigare permittimus. Non enim potest mens attrita, et oneribus atque importunitatibus gravata, tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia, quae necessaria fore cognoverimus, tuae sanctitati velimus denegare: sed quod hic minus invenitur, latius perquiratur.

I. Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus vel Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec spontaneos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum, loquitur, licens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester, est, est, Non, non: ut non sub judicium decidatis (Jacob. V). Et Dominus in Evangelio: Audistis quia dictum est antiquis: Non pejerabis, reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est: neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester. Est, est, Non, non: quod autem his abundantius est, a malo est, (Matth. V). Id est, ab exigente et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est, non debere jurare. Haec Apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri, qui huic sanctae universali apostolicae Ecclesiae praefuerunt ante nos, haec Prophetae et reliqui sancti doctores, per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant. Quorum nos exempla si coeperimus enumerare, aut in schedula hac inserere, ante deficiet hora diei, quam eorum exempla de hac causa prohibita. Quae nos sequentes, sanctorum Apostolorum, eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus. Unde et ipse Dominus in tabulis lapideis, quas Mosi dedit, propria manu scripsit, dicens: Vide ne assumas nomen Domini tui in vanum: (Exod. XX). Et reliqua. Nos autem, ut paulo superius praelibavimus, sacramentum episcopos nescimus oblatum, nec umquam fieri debet: quoniam, ut supra memoratum est, praeceptum est a Domino non jurandum, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per caput suum, quia nullus potest unum capillum creare (Matth. V; Jacob. V). Unusquisque enim sicut ante altare stans, Dei timorem habet prae oculis, et propriam conscientiam mundam servat Deo, quod in memoria retinet, nullatenus habet intermittere, quoniam, os quod mentitur, occidit animam (Sap. I). Et Apostolus ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra (Ephes. IV). Et alibi: Nolite mentiri invicem (Coloss. III). Haec sunt praecepta Salvatoris, haec Prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta. Quae si quis in vanum duxerit, hostis est animae suae: quia nemo contra Prophetas, nemo contra Apostolorum, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo (Conc. Carth. I. cap. 13). Et summopere praevidendum est, ne pastorem suum oves, quae ei commissae fuerant, reprehendere (nisi a fide exorbitaverit) neque accusare praesumant: quoniam tales accusationes vim non habent, neque eis nocere possunt. Unum vero, charissimi, ut ait beatus apostolus Petrus, Non lateat vos, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies. Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur (II Petri III). Cum haec igitur omnia dissolvenda sint, ex his potestis considerare, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei, per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. « Vos autem, charissimi, dixit Judas apostolus (In Epistola sua canonica, vers. 17) memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum sua desideria ambulantes impietatum. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Vos autem charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicatos, illos vero salvate de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est maculatam tunicam. » Nullus enim sacerdotum causam suam alieno committat judicio, nisi ad Sedem apostolicam fuerit appellatum. Sed unusquisque comprovinciales judices, et notos habeat, nisi aliquam vim temerariae multitudinis illic timuerit, aut infestos, aut suspectos inibi judices habuerit, pro quibus causis ad majoris auctoritatis judices, et ad alias provincias appellare et venire concessum est.

II. Omnia ergo quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut judicantur, omnino evacuentur: quoniam absentem nullus addicit, nec ulla lex damnat. Facile ergo homo hominem fallere potest, non tamen Deum, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta. Unde ait propheta: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII). Sapiens ergo non est qui nocet. Nec quidquam mali vult, qui fidelis est, aut cuiquam insidias machinatur. Hortamur, frater, et monemus tuam dilectionem, ut omnes semper, prout melius potueris, adjuves, confortes et consoleris. Et sacramenta, super quibus hanc sanctam Romanam, ac universalem Ecclesiam consulere voluisti, fieri prohibeas, et neminem umquam infestes aut noceas. Haec, frater, ad reliquorum fratrum notitiam tua faciat sanctitas pervenire, ut omnes haec mala caveant. Et sicut generaliter tam ab ipso Domino, quam a sanctis et reliquis apostolicis viris, et caeteris Patribus, sunt prohibita, ita generaliter ab omnibus custodiantur. Bene valere beatitudinem tuam semper optamus, et sacris virtutibus proficere te desideramus, frater charissime atque amantissime. Data undecimo kalendas junii, Maximo et Decio viris clarissimis consulibus. DECRETUM. Ex Gratiani (1) decreto desumptum, in prioribus Decretalibus non exstans. Ut a jejunis juramenta praestentur. Honestum etiam videtur ut qui in sanctis audet jurare, hoc jejunus faciat cum omni honestate et timore Dei, et ut pueri ante annos quatordecim non cogantur jurare.