Epistolae et decreta (Innocentius I)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta (Innocentius I)
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

EPISTOLA I, INNOCENTII PAPAE I AD ANYSIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Anysio Innocentius eam in Illyrici Ecclesias potestatem confirmat, quam Anastasius ejusque decessores ipsi concesserant. (0463D)

Dilectissimo fratri ANYSIO INNOCENTIUS.

Cum Deus noster Christus sanctae memoriae virum Anastasium episcopum, licet celeriter, ad se vocare (0464D)dignatus sit; computans ejus merita tanta esse ac talia, ut jam excederent conversationis humanae consortium, saeculumque illud, prae vitae puritate et abundantia doctrinae, qua populum Dei toto ecclesiasticae auctoritatis rigore regebat: ne ejus Ecclesia aliquantulum sine rectoris gubernaculo remaneret, statim pro sua misericordia, consentientibus sanctis sacerdotibus omnique clero ac populo cum pace, quam Deus Ecclesiae suae rediens ad coelum (0465A)donare dignatus est, ordinatum me in ejus locum, frater charissime, par fuit recognoscere ( f. te cognoscere); primitiasque meas nonnisi viro optimo atque in Deo semper fideliter laboranti celeriter nuntiare (V. epist. 2 Nicolai I). Cui etiam anteriores tanti ac tales viri praedecessores mei episcopi, id est, sanctae memoriae Damasus, Siricius atque supra memoratus vir ita detulerunt, ut omnia, quae in illis partibus gererentur, sanctitati tuae, quae plena justitiae est, traderent cognoscenda; meam quoque parvitatem hoc tenere judicium, eamdemque habere voluntatem, te decet recognoscere. Neque enim fas erat, ut aut ego contra tantorum bonorum virorum judicium venire tentarem, quorum in locum successisse dignoscor, aut tuo merito, cui praeclari viri (0465B)tantam gratiam auctoritatis hujusce contulisse videntur, aliquid derogari videretur. Prae me itaque fero, ut hoc ipsum etiam meae parvitati reservatum recognoscam, ut pari judicio similique forma et bonis adaeque et tuae charitati id tribuam quod mereris.

1

EPISTOLA II. E veteri exemplari Colbertino, not. 932. I. Ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus (0468C)episcoporum audeat ordinare. --II. Ut post remissionem peccatorum non admittatur ad clerum qui cingulum militiae habere elegerit. --III. Ut omnes contentiones vel causae inter clericos cujuslibet ordinis exortae, coram provincialibus, id est suis episcopis, terminentur. Ut majores causae ad sedem apostolicam post episcopale judicium referantur. -- IV. Ut clericus virginem uxorem accipiat. --V. Ut laicus sive ante baptismum, sive post baptismum, si viduam uxorem acceperit, non admittatur ad clerum. --VI. Ut qui secundam duxerit uxorem, clericus ordinari non debeat, etsi ante baptismum (tale) fuerit sortitus connubium. --VII. Ut de aliena ecclesia clericum ordinare nullus usurpet. --VIII. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus baptizati per (0468D)manus tantum impositionem suscipiantur. --IX. Ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant. --X. Ut monachus si ad clericatus ordinem niti voluerit, a priori proposito, quod monachus gessit, non debeat deviare. --XI. Ut qui corruptus ad clericatum venire voluerit, spondeat se secundum veterum regulam uxorem non ducere. --XII. Ut curiales vel quibuslibet functionibus occupati, clerici non fiant. --XIII. Ut ancillae Dei velatae, si publice nubendo vel occulte se corruptioni tradiderint, non admittantur ad poenitentiam, nisi cui se junxerant de saeculo recesserit. --XIV. Ut ancillae Dei, necdum sacratae, si post nubere voluerint, ad poenitentiam, recipiantur. (0469A)E veteribus collectionis Dionysii Exigui codicibus. IX. Quod extra conscientiam metropolitani non ordinetur episcopus. --X. Qui ad clerum suscipi non possint. Et ut clericorum causae a propriis terminentur episcopis. --XI Ut viduam clericus non ducat uxorem. --XII. Ut si laicus viduam duxerit, clericus non fiat. --XIII. Qui secundam habuerit uxorem, clericus non sit. -- XIV. Ut alterius clericum nullus usurpet episcopus ordinare. --XV. Ut non rebaptizentur qui ad Ecclesiam a Novatianis vel Montensibus veniunt. -- XVI. Quod sacerdotes et levitae cum mulieribus coire non debeant. --XVII. Quod monachus, si clericus factus fuerit, uxorem non ducat. --XVIII. Ut ex curialibus clericus non fiat propter voluptates quas a diabolo inventas exhibere compellitur. --XIX. De (0469B)virginibus velatis, si deviaverint. --XX. De virginibus non velatis, si deviaverint.

INNOCENTIUS VICTRICIO episcopo Rotomagensi, salutem.

1. Etsi tibi, frater charissime, pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles, vivendi et docendi ecclesiasticae regulae nota sunt omnia, neque est aliquid, quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur; tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti, voluntati tuae morem admodum gerens, digestas vitae et morum probabilium disciplinas annexas litteris meis misi, per quas advertant Ecclesiarum (0469C)regionis vestrae populi, quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua cujusque professione debeat contineri, qualisque servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina. Erit dilectionis tuae, per plebes finitimas, et consacerdotes nostros qui in illis (0470A)regionibus propriis ecclesiis praesident, regularum hunc librum quasi didascalicum atque monitorem sedulo insinuare; ut et nostros cognoscere, et ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate formare. Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione cognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poterunt ex bona imitatione supplere. 2. Apostolatus et episcopatus exordium a Petro. --Incipiamus igitur, adjuvante sancto apostolo Petro, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, ut quoniam saepe plures emerserunt causae, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, ut de caetero sollicitudo sit unicuique sacerdoti in sua Ecclesia curam hujusmodi habere, (0470B)sicut apostolus praedicat Paulus (Ephes. V, 27), talem Ecclesiam Deo exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne alicujus morbidae ovis afflatu conscientia nostra contaminata violetur. Propter eos igitur, qui vel ignorantia vel desidia non tenent ecclesiasticam disciplinam, et multa non praesumenda praesumunt, recte postulasti, ut in illis partibus istiusmodi, quam tenet ecclesia Romana, forma servetur. Non quo nova praecepta aliqua imperentur, sed ea, quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum traditione sunt constituta. Scriptum est namque ad Thessalonicenses, Paulo monente (II Thess. II, 14): State, et tenete traditiones nostras, quas tradidi vobis sive per verbum, sive per epistolam. (0470C)Illud certe tuam debet mentem vehementius excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunis, ante Dei conspectum securus inveniaris. Cui multum enim creditur, plus ab eo exigitur (Luc. XII, 48), usura poenarum. Ergo quoniam non pro nobis tantum, (0471A)sed pro populo Christi cogimur praestare rationem, disciplinam deificam populum erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli qui, statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua praesumptione violarent, populi favorem sequentes, et Dei judicium non timentes. Ergo ne silentio nostro existimemur his praebere consensum, dicente Domino (Psal. XLIX, 18): Videbas furem et currebas cum eo; haec sunt quae deinceps, intuitu divini judicii, omnem catholicum episcopum expedit custodire. CAP. I. 3. Primum, ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus audeat ordinare (Dist. LXIV, c. 5); integrum enim est judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur: nec unus episcopus (0472A)ordinare praesumat; ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim et in synodo Nicaena constitutum est, atque definitum. CAP. II. 4. Item (Dist. LVI, c. 61) si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet. CAP. III. 5. Si quae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris, fuerint exortae (3, q. 6, c. 14), ut, secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis jurgium terminetur, nec alicui liceat (sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei (0473A)Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio clericatus submotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. 6. Si majores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. CAP. IV. 7. Ut mulierem clericus non ducat uxorem; quia scriptum est (Levit. XXI, 13, 14; Ezech. XLIV, 22), Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non ejectam. Utique qui ad sacerdotium labore suo et vitae probitate contendit, cavere debet, ne hoc praejudicio impeditus, pervenire non possit. CAP. 8. Ut is qui mulierem licet laicus (0474A)duxerit uxorem sive ante baptismum, sive post baptismum, non admittatur ad clerum (Dist. 34, c. 13); quia eodem videtur vitio exclusus. In baptismo enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur. CAP. VI. 9. Ne is, qui secundam duxit uxorem, clericus fiat: quia scriptum est (I Tim. III, 2), Unius uxoris virum Et iterum: Sacerdotes mei semel nubant. Et alibi (Tit. I, 6): Sacerdotes mei non nubent amplius. Ac ne ab aliquibus existimetur, ante baptismum si forte quis accepit uxorem, et, ea de saeculo recedente, alteram duxerit, in baptismo esse dimissum, satis errat a regula, qui in baptismo (0475A)hoc putat dimitti: remittuntur peccata, non acceptarum uxorum numerus aboletur: cum utique uxor ex legis praecepto ducatur in tantum, ut et in paradiso cum parentes humani generis conjungerentur, ab ipso Domino sint benedicti (Gen. I, 28); et Salomon dicat (Prov. XIX, 14), A Deo praeparabitur viro uxor. Quam formam etiam sacerdotes omnes servare usus ipse demonstrat Ecclesiae. Satis enim absurdum est aliquem credere, uxorem ante baptismum acceptam, post baptismum non computari; cum benedictio, quae per sacerdotem super nubentes imponitur, non materiam delinquendi dedisse, sed formam tenuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur. Quod si (Dist. 34, c. 13) non putatur uxor esse computanda, quae ante baptismum ducta est, ergo (0475B)nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habebuntur. CAP. VII. 10. Ut de aliena Ecclesia clericum ordinare nullus usurpet (Dist. 71, c. 2), nisi ejus episcopus precibus exoratus, concedere voluerit. Hoc etiam synodus statuit Nicaena (Can. 17), ut abjectum ab altero clericum altera ecclesia non recipiat. CAP. VIII. 11. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur; quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati: praeter eos, qui si forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt. Hi si resipiscentes, et ruinam suam cogitantes, redire maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione (0475C)admittendi sunt. CAP. IX. 12. Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est, tenere Ecclesia omni modo debet, (0476A)ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant; quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim (Levit. XI, 14), Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant (Levit. XXI, 12), sicut de Zacharia legimus, nec domus suas omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nulli fuerat praeceptum accedere (Num. XVIII, 7): quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debebunt, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a (0476B)baptismatis officio vacent! Nam si Paulus ad Corinthios scribit (I Cor. VII, 5), dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecipit: multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit (Tit. I, 15): Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum? Sed forte licere hoc credit, quia scriptum est (I Tim. III, 2; Tit. I, 6), Unius uxoris virum: non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter futuram continentiam. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait (I Cor. VII, 7): (0476C)Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego. Et apertius declarat, sic dicens (Rom. VIII, 8): Qui autem (0477A)in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam nom estis in carne, sed in spiritu. CAP. X et XI. 13. De monachis (16, q. 1, c. 3) qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordinem pervenerint, non debere eos a priore proposito deviare. Aut enim sicut in monasterio fuit, et quod diu servavit, in meliori gradu positus amittere non debet: aut si corruptus postea baptizatus, et in monasterio sedens, ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit; quia nec benedici cum sponsa potest jam corruptus. Quae forma servatur in clericis, maxime cum vetus regula hoc habeat, ut quisquis corruptus baptizatus, clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere. CAP. XII. 14. Praeterea frequenter quidam ex fratribus (0477B)nostris curiales (Dist. 51, c. 3), vel quibuslibet (0478A)publicis functionibus occupatos clericos facere contendunt; quibus postea major tristitia, cum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur, quam gratia de ascito nascitur. Constat enim, eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, et ludorum vel munerum apparatibus aut praeesse, aut interesse. Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum, quam saepe pertulimus imperatore praesente cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus agnovisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam jam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur imminebat. CAP. XIII. 15. Item (27, q. 1, c. 10; Ivo, p. 7, c. 18) (0478B)quae Christo spiritaliter nupserunt, et velari a sacerdote (0479A)meruerunt, si postea vel publice nupserint vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is, cui se junxerant, de saeculo recesserit. Si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque vivente viro alteri nupserit, habeatur adultera, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit: quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transmigravit! CAP. XIV. 16. Hae vero (27, q. 1, c. 9; Ivo, p. 7, c. 17), quae necdum sacro velamine tectae, tamen (0480A)in proposito virginali se promiserant permanere, licet velatae non sint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est; quia sponsio ejus a Deo tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi: quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non debet! Nam si apostolus Paulus, quae a proposito viduitatis discesserunt, dixit eas habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12): quanto magis virgines, quae priori promissioni fidem frangent!(0481A) 17. Haec itaque regula, frater charissime, si plena vigilantia fuerit ab omnibus Dei sacerdotibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, veritas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate animae concordabit. Implebitur et dictum Apostoli (Philip. II, 2 et 3), ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis neque per inanem gloriam vindicantes; non hominibus, sed Deo nostro salvatori placentes, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Data XV kalendas Martii (Februar. 15, ann. 404), Honorio augusto VI et Aristeneto conss. MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. (0481B) 1. Epistola haec aliis in libris brevior, in aliis amplior. Quis eam decurtarit. --Epistolam hauc alii libri breviorem, alii ampliorem exhibent. Sub breviori forma primum a Jac. Merlino edita, eadem deinde ratione cum in epistolarum pontificiarum collectione, tum in variis conciliorum editionibus recusa est, quoad Jac. Sermondus eam in veteribus libris integram nactus, publico bono vulgandam duxit. In exemplis collectionis Hispanae, qualem Ecclesiarum Laudunensis, Noviomensis ac Bellovacensis bibliothecae asservant, sicut in omnibus Isidori Mercatoris exemplaribus, tantum mutila habetur. Hinc ab eo, qui Hispanam canonum collectionem concinnavit, primum truncatam esse suspicati sumus. Sed suspicionem illam subinde amoverunt Colbertinus codex 408, de Institutione clericorum ante annos 700 exaratus, aliusque illi similis nec recentior Coislinus, qui cum ex unis collectionis Hispanae monimentis (0481C)compositi sint, ea tamen epistolae hujus capitula retinent, quae in breviori exemplo desiderantur. Demum ubi in Ecclesiis Urgellensi, Gerundensi, Rivipullensi etiamnum exstare didicimus sincera et genuina Hispanae collectionis exempla, in quibus epistola ista integra legitur, eamdem non ab eo qui collectionem illam adornavit, sed ab aliquo alio truncatam esse nobis plane persuasum fuit. Cum autem in omnibus omnino Isidori Mercatoris exemplis mutila dumtaxat et decurtata habeatur, facinoris hujus quis alium auctorem quaerendum censeat? Neque mirum est virum, cui multa confingere, alia interpolare, plura variis modis mutare religioni non fuit, etiam nonnulla supprimere non timuisse. Generalia nimirum Innocentii decreta exscripsisse contentus, caetera quae ad personas causasve speciales attinent, ut a scopo suo magis aliena, subtraxit. Neque opinioni huic officiunt memorati libri Laudunensis, Noviomensis ac Bellovacensis. Quamvis enim (0482A)ex Hispana collectione descripti sint, eum tamen, a quo scripti dictative sunt, etiam collectionem Isidori penes se habuisse, atque hanc Hispanae interdum, etiamsi raro, anteposuisse, nominatim ex epistola Vigilii papae ad Profuturum liquet. Porro ista Innocentii epistola integra non modo in genuinis collectionis Hispanae exemplaribus, sed in pervetusto etiam Corbeiensi, et Fossatensi, nunc Colbertino, asservatur. Quae cum ita sint, ut lectori nihil desiderandum supersit, eam nunc e sinceriorum codicum fide sic exhibemus integram, ut et quemadmodum a Mercatore vulgata sit, ad illius calcem indicemus. 2. Toletanae, non Tolosanae synodi episcopis inscripta est. --In utroque exemplarium genere fallax ei praefigitur inscriptio. Et in praevio quidem Corbeiensis codicis indice hoc titulo donatur: Epistola Innocentii papae ad universos episcopos ecclesiae Tolosanae de universis herisebus (leg. haeresibus) vel de ordinationibus episcoporum, et caetera in epistola requirenda: (0482B)in ipsius autem epistolae fronte haec ei praeponitur epigraphe: Innocentius episcopis universis in Tolosana synodo constitutis. Eadem legitur et in Fossatensi, nisi quod in hoc diversis pro universis substitutum est. In plerisque etiam cum Hispanae, tum Isidorianae collectionis exemplaribus pariter universis episcopis in Tolosana synodo constitutis inscribitur. Neque hanc inscriptionem mutavit Merlinus. Immo et eamdem Jac. Sirmondus retinuit, eoque nomine inter ipsa Galliae concilia epistolae huic locum dedit. « Qua de re, inquit in praevio Monito, etsi ambigi non injuria posse intelligebam, satius tamen visum est illam, cum mutila praesertim hactenus fuerit, integram vel alieno loco hic exstare, quam suo fortasse desiderari. » Postmodum tamen in notis adjecit. dubium sibi non videri, « quin scripta sit ad episcopos Hispaniae post synodum quidem Toletanam, sed de rebus in ea gestis, vel postea consecutis. Quare, infit, antiquam inscriptionem epistolae restituendam (0482C)censeo, ut in Toletana synodo legatur. » Porro antiquam eam vocat, quia jam a Crabbio restituta, ab iis qui vel concilia vel Romanorum pontificum epistolas recuderunt, retenta est. Antea etiam in nonnullis saltem mss. obtinebat. Ipsi inter varios collectionis Isidori codices unum nacti sumus Navarreum a 600 saltem annis scriptum, et alterum monasterii S. Martini Campensis, qui in Toletana synodo prae se ferunt. Nec de lectionis hujus sinceritate ambigendum esse, quae subjecturi sumus firmabunt. Unde vero irrepserit altera, ex variis manuscriptis inter se collatis conjicere licet. 3. Unde contigit ut TOLOSANAE SYNODO inscriberetur. --Quamvis in exemplari Noviomensi universis episcopis in Tolosana civitate constitutis inscribatur haec epistola, in generali tamen ejusdem indice ad universos Tolotanos episcopos praenotatur. Ibi vero Tolotanos pro Toletanos, non pro Tolosanos scriptum esse argumento est Germanensis codex, not. 424, (0483A)canonum collectionem ante annos 800 concinnatam complectens, in quo quoties aliqua laudatur Toletana synodus. Tolotana constanter appellatur. Cum igitur etiam hic librarii Tolotana pro Toletana scripsissent, Tolosana restituendum esse eo facilius censuerunt antiquarii, quod et epistolam Innocentii ad Exsuperium Tolosanum conspicerent, et in hujus epistolae contextu, n. 3, Galliarum seu Galliorum, loco Galliciorum seu Gallaecorum corrupte legerent. Praeterea cum infra, num. 6, ubi ex Colbertini exemplaris fide legimus, Rufinum in Toletano concilio erroris tui veniam postulasse, pro Toletano exhibeat Corbeiense Tolosano, idem mendum pari facilitate in inscriptionem irrepere potuisse nemo non assentiet. 4. Toletani I concilii patribus scripta est. --Quae sit illa synodus, ad quam Innocentius modo scribit et quando habita sit, disceptatur. Baronius in priore Annalium editione duo pro certo posuerat: primum quidem, scriptam esse hanc Innocentii epistolam ad concilium Toletanum I; alterum vero, concilium (0483B)istud postremo Stilichonis consulatu, hoc est Christi anno 405, fuisse celebratum. At in editione novissima mutavit sententiam, ac persuasum habens Toletanum I concilium primo Stilichonis consulatu, adeoque anno Christi 400 consignandum esse, hanc epistolam ad posteriorem aliquam Toletanam synodum pertinere existimavit. Cui sententiae plures, nominatimque Anton. Pagius subscribunt. Et prior quidem opinio, qua Toletanum I concilium ad secundum Stilichonis consulatum differebatur, defendi prorsus nequit. Sed neque ulla videtur causa, cur concilium, ad cujus episcopos Innocentius nunc scribit, a Toletano I distinguamus. Quod ut evidentius fiat, quae Toletani I concilii nomine vulgata sunt, expendere operae pretium fuerit. 5. Toletani I concilii vulgati tres patres. --In hoc concilio tres distinguendae sunt partes. Prima constat praefatione, canonibus 20 et episcoporum subscriptionibus. Altera regulam fidei continet atque (0483C)octodecim capitula contra haereses, cum hac inscriptione: Incipit regula fidei catholicae contra omnes haereses, et quam maxime contra Priscillianos, quam episcopi Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Baetici fecerunt, et cum praecepto papae urbis Romae Leonis ad Balconium episcopum Galliciae transmiserunt. Postrema hoc titulo insignitur: Incipiunt exemplaria professionum in concilio Toletano contra sectam Priscilliani aera 438. Tum sequitur praefatio: « Post habitum concilium kalend. Septemb., III nonas Septembris, post diversas cognitiones tunc habitas, sub die VIII iduum Septembrium excerptae sunt de plenariis gestis professiones domini Symphosii et domini Dictinii sanctae memoriae episcoporum, et domini sanctae memoriae Comasii tunc presbyteri, quas inter reliquos habuerunt in concilio Toletano de damnatione Priscilliani vel sectae ejus in hunc modum: Post aliquanta et inter aliquanta eodem tempore acta, Dictinius episcopus dixit, » etc., scilicet reliqua (0483D)Dictinii professio, qua descripta subjicitur Comasii professio, hac praefatione seu interlocutione praemissa: « Aera qua supra sub diem III iduum Septembrium professiones sanctae memoriae episcoporum domini Simphosii et domini Dictinii et sanctae memoriae Comasii tunc presbyteri. Comasius dixit. » Demum hanc Comasii professionem excipit « exemplar definitivae sententiae translatae de gestis. Die qua supra episcopi dixerunt: Legatur sententia. Et legit, » etc. 6. Concilium exhibent anno 447 celebratum. --Tres autem illae partes quomodo cohaereant inter se aut ad unum et idem concilium referri queant, nemo hactenus, quod sciam, explicuit. Tantum inter eruditos convenit, mediam ad illud concilium, quod Leo anno 447 ad Turibium scribens cogi praecepit, pertinere; adeoque a Toletano I concilio esse alienam. Hinc post Baronium Binius eam aliis duabus collectoris errore insertam esse notat. Sed neque postremam (0484A)commodius ad Toletanum I concilium referre licet. Qui enim in ea interloquuntur episcopi, synodum habere se indicant, cum jam defuncti essent Symphosius, Dictinius atque Comasius, quos Toletani I concilii tempore adhuc superstites, immo in ipso concilio praesentes Priscillani haeresim damnasse constat. Verum aptissime inter se cohaerebunt tres illae partes, si ad generale Hispaniarum concilium, quod Leonis papae jussu congregatum est, referantur: adeo ut in eo primum praelecti sint atque confirmati 20 canones Toletani I concilii, tum fidei regula condita, novi adjecti sint canones 18, ac postremo nonnulla e plenariis Toletanae I synodi gestis excerpta recitata sint. Quod igitur vulgatum est Toletanum I concilium, aptius inscriberetur: Hispaniarum concilium, quod Leonis praecepto Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Boetici, anno 447, kalendis Septembris celebrarunt: cui et praemittuntur Toletani I concilii anno 400 celebrati 20 canones, et ejusdem concilii quaedam excerpta, de (0484B)plenariis ejus gestis descripta, subjiciuntur. 7. Anno 400, Toleti habitum esse concilium. -- Verum istud concilium sic anno 447 restituimus, ut aliud anno 400 Toleti habitum non negemus, sed inde potius luculenter asseramus. De hoc Toletano concilio Idacius in Chronico, ad annum 400, ita loquitur: « In provincia Carthaginensi, in civitate Toleto, synodus episcoporum contrahitur, in qua, quod gestis continetur, Symphosius et Dictinius et alii cum his Gallaeciae provinciae episcopi, Priscilliani sectatores, haeresim ejus blasphemissimam cum assertore eodem professionis suae subscriptione condemnant. Statuuntur quaedam etiam servanda de Ecclesiae disciplina, communicante in eodem concilio Ortygio episcopo, qui Celenis fuerat ordinatus. » Atqui concilium anno 447 jussu Leonis habitum primo canones recenset ad disciplinam pertinentes, quos Toletana synodus Stilichone consule, hoc est anno 400 edidit: ac postmodum ex ejusdem synodi (0484C)gestis, more Hispanico aera 438, pro anno 400, consignatis, non modo professiones exhibet Symphosii, Dictinii et aliorum haeresim Priscilliani cum ipso auctore condemnantium, sed et ejusdem concilii sententiam, qua illis servatur honor suus, quaeque in Ortygii gratiam clauditur his verbis: « Fratri autem nostro Ortygio ecclesias, de quibus pulsus fuerat, pronuntiamus esse reddendas. » Unde gestorum illorum cum Idaciano Chronico manifesta est consensio. Praeterea in mox dicta Toletanae synodi sententia memoratur Simplicianus, ut qui Mediolanensem Ecclesiam tunc regeret. Anno autem dumtaxat 397, Ambrosio successit Simplicianus, atque ipse ante XVI Kalendas Julias anni 401, ut ex Carthaginensi concilio Codici can. eccl. Afr., c. 56, inserto liquet, Venerium successorem habuit. Et hinc igitur confirmatur tempus quo Toletana synodus celebrata est. 8. Quatenus huic synodo scripta dici possit sequens (0484D)epistola. --His positis, cum exploratum sit atque indubitatum, Toletanam illam synodum, cujus canones et gesta in memorato Hispaniarum concilio referuntur, anno 400 fuisse celebratam, nulla jam restare videtur controversia, quin huic Toletanae synodo sequens Innocentii epistola inscripta sit. Primo enim in ea, ut num. 6 et 7 legere est, synodi hujus gesta et decreta non semel laudantur. Deinde Innocentius, num. 10, eos alloqui se notat episcopos, « qui secundum regulas Nicaenas ordinationes faciendas esse per sententiam decreverunt. » At vero Toletani I concilii praesules « constituta primitus concilii Nicaeni perpetuo esse servanda, nec ab iis esse recedendum » in ipso prooemio cum decrevissent, ad ea constituenda, quae in ordinationibus servari debeant, progrediuntur. Non sic tamen ad Toletanam synodum ut adhuc congregatam, sed ad eos potius episcopos qui in illa convenerant, scribere intelligendus est Innocentius. Nisi quis malit (0485A)hic Toletanae synodi nomine episcopos ad Toletanam synodum pertinentes intelligi. Certe de Toletano I concilio ut dudum celebrato laudatus papa, num. 6, loquitur. Nec Patruinus ille venerabilis memoriae, cujus loco Gregorium suffectum esse, num. 9, memorat, alius videtur ab eo qui Toletani I concilii canonibus primus subscripsisse legitur. Denique Innocentii hac in epistola studium eo in primis spectat, ut schisma ex Symphosio, Dictinio aliisque cum honoribus suis in Toletana synodo receptis natum, et latius in dies serpens, comprimat atque componat. Quocirca inter hanc epistolam et illam synodum intervallum aliquod interjectum esse manifestum est. Quantum vero intercesserit, definiri certo nequit. Tantum conjicere licet, epistolam istam ante scriptam esse, quam Hispania bellicis tumultibus perturbaretur, adeo que ante annum 408 quo Constantinus Honorio provinciam illam eripuit. Sed utrum epistola superiori posterior sit, necue, licet ignoremus, ob rerum tamen de clericorum ordinationibus in (0485B)utraque definitarum affinitatem, ambas proximas habere lectori gratum atque commodum erit. Neque jam ipsius admodum interest compertum habere tempus quo haec scripta sit, cum quibus, qua occasione, et quo consilio scripta fuerit, teneat. Hic forte mirabitur nonnemo, quo pacto idem pontifex Toletanae synodi erga Priscilliani asseclas indulgetiam nunc tam impense laudet ac probet, qui postea clericis a Bonoso ordinatis honores suos servandos esse tam constanter negavit. Verum sapiens sacerdos inter lepram et lepram dijudicare, et quando disciplinae severitas aut retinenda aut remittenda sit, investigare debet. Quamvis enim eodem spiritu animati sint sancti ecclesiarum duces, diversis tamen temporibus diversa de clericis ab haeresi vel schismate ad Ecclesiam redeuntibus constituerunt. Nicaeni patres, can. 8, Novatianos in clero voluerunt permanere. Afris testibus transmarinum concilium, Siricii atque Ambrosii temporibus, ne clerici ab haeresi venientes (0485C)honores suos servarent, prohibuit. Istud vero, anno 400, Priscilliani asseclis indulgendum censuit Toletanum concilium, ejusque sententiam proposito unitatis nunc Innocentius probat, qui anno 414 ecclesiasticae disciplinae severitatem circa Bonosiacos acriter vindicabit. Carthaginense autem concilium, anno 401 habitum, hoc temperamento utendum existimavit, ut clericis redeuntibus, ubi eorum reditu aliqua fit unitatis compensatio, serventur honores sui, et ubi nulla est hujusmodi compensatio, negentur (Cod. can. eccl. Afr., c. 68).

EPISTOLA III. De dissensione corruptaque disciplina Ecclesiarum Hispaniae.

I. Quod episcopi nonnulli ab aliis ob receptos ab haeresi conversos perperam dissideant. --II. De episcopis (0486A)a Rufino et Minicio in alienis ecclesiis contra canones ordinatis. --III. Ut Joannis episcopi causa examinetur, aliorumque qui communionis consortium refugiebant. --IV. De vitiosis multorum ordinationibus, ita dissimulari quae haectenus usurpata sunt, ut in posterum prohibeantur. --V. Ut Gregorii Emeritensis episcopi querela discutiatur. --VI. Quosnam ad clericatus ordinem admittere liceat: qualesque eligendi sint. Et quod bigamum faciat etiam illa quae ante baptismum uxor fuit. INNOCENTIUS universis episcopis in Toletana synodo constitutis, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

1. In Hispania schisma. Et canonum contemptus. -- Saepe me et nimia cum teneret cura sollicitum super (0486B)dissensione et schismate Ecclesiarum, quod per Hispanias latius in dies serpere et citatiore gradu incedere fama proloquitur; necessarium tempus emersit, quo non posset emendatio tanta differri, et deberet congrua medicina provideri. Nam fratres nostri coepiscopus Hilarius, et Elpidius presbyter, partim unitatis amore permoti, partim qua laborat provincia pernicie, ut oportuit, excitati, ad sedem apostolicam commearunt, et in ipso sinu fidei violatam intra provinciam pacem, disciplinae rationem esse confusam, et multa contra canones patrum, contempto ordine, regulisque neglectis, in usurpatione ecclesiarum fuisse commissa, nec concordiam, in qua fidei nostrae stabilitas tota consistit, posse retineri, cum dolore et gemitu prosecuti sunt: quae (0486C)in consessu presbyterii actorum confectione retinentur, et possunt vobis lectione monstrari. CAP. I. 2. Episcopi Boetici propter Gallaecios receptos a caeteris se segregant. --Jam primum, quod ad ipsam fidem attinet, quod Boetici vel Carthaginenses episcopi, propter Galliciorum communionem, a pace omnium discederunt, orta dissensio est: quae non solum non minuitur, verum etiam per dies singulos studio contentionis augetur, cum, obtinendi proposito unusquisque quod voluit, aeternum orbem mali et circulum quemdam de tali animositate fecerunt: cum utique bono cuique in rebus talibus vinci melius sit, quam malo more pravum (0487A)propositum quod semel placuit obtinere. Nam quae alia causa, et superioribus temporibus, illius Luciferi praeter pertinaciam fuit, quae eum retraxit a concordia illorum, qui Arianorum haeresim prudenti conversione damnaverant? Eodem studio, Priscilliani detestabili secta omnium merito consensione damnata, receptos in catholicam fidem eos, qui consilio saniore conversi sunt, aegerrime aliquos tulisse cognovimus: quibus factum utile et ipsam ecclesiarum pacem displicuisse detegitur. Nam cum unitatis proposito ipsi quoque Symphosius atque Dictinius, damnantes pravam haeresim, sint recepti, ut personis talibus amputatis exstingueretur penitus innata dissensio; inventi sunt quibus recte facta (Mss. facit) ipsa correctio displiceret. Et nunc (0487B)ecclesiae dissident, quae non modica a se animositate dissimulant ( Seu discordant et in simultates abeunt). Quod si saniore consilio a sacerdotibus fuisset custodita correctio; et status catholicae fidei integer (0488A)permaneret, et nullum scandalum concordiam rebus omnibus utilem corrupisset. 3. Honores illis servatos aliqui iniquo animo ferunt. --Quaero enim, quare doluerint Symphosium atque Dictinium, aliosque, qui detestabilem haeresim damnaverunt, receptos in fidem catholicam tunc fuisse? Num quod non aliquid de honoribus amiserint quos habebant? Quod si quos hoc pungit aut stimulat, legant Petrum apostolum post lacrymas hoc fuisse quod fuerat: considerent Thomam post dubitationem illam nihil de prioribus meritis amisisse: denique David prophetam egregium post manifestam confessionem suam prophetiae suae meritis non fuisse privatum. Quod si emendatio conversionis et errores ipsos amputat, et retinet dignitates; quae malum ratio (0488B)est, viam recti et iter quod dirigat ad salutem, proposito pertinaciae nolle retinere? 4. Unitatis vis, et schismatis pernicies. --Quare incumbendum est dilectioni vestrae, et bonis sacerdotibus (0489A)adnitendum, quatenus praeeunte doctrina in unitatem catholicae fidei omnes qui dispersi sunt congregentur; et esse inexpugnabile unum corpus incipiat, quod si separetur in partes, ad omnes patebit lacerationis injurias, et ex sese pestem patietur internam, quando secum compago ipsa confligit. Sed haec generaliter de unitatis reformatione omnes, tamquam singulis scripta, sint, accipiant sacerdotes. Dehinc in partes animum super omnibus dilectio vestra quae proponentur intendat. CAP. II. 5. Rufinus et Minicius usurparunt alienis in ecclesiis ordinationes. --Non enim latere potuit, quod Rufinus atque Minicius episcopi in alienis ecclesiis, contra Nicaenos canones, episcopos usurpaverunt ordinare. Haec (Nicaen. can. 4, 6 et 16) ne (0489B)quis sibi audeat vindicare, saltem nunc a nobis est salubriter providendum: ne improba usurpatione dissimulatio in deterius convalescat, et fiat de consuetudine regula, quae non veniat ab ipsa quae litteris mandata est disciplina. Qua in re Hilarii fratris et consacerdotis nostri querela primitus audiatur, qui asseruit Rufinum contra ecclesiarum pacem omni oppugnatione fuisse versatum, et dudum in concilio Toletano erroris sui veniam postulasse, et nunc, cum metropolitano episcopo ordinandi sacerdotes pontificium deberetur, contra populi voluntatem et disciplinae rationem, episcopum locis abditis ordinasse, ecclesias scandalis miscuisse. Dehinc Tarraconensium episcoporum est causa tractanda, qui pari modo Minicium in Gerundensi ecclesia episcopum (0489C)ordinasse conquesti sunt; et juxta Nicaenos canones ferenda est de tali usurpatione sententia. Illorum etiam episcoporum, qui a Rufino vel a Minicio (0490A)contra regulas ordinati sunt, habeatur plena discussio: ut quia perperam facti sunt, intelligant id, quod vitioso initio adepti sunt, se diutius obtinere non posse. CAP. III. 6. Ut abdicetur Joannes, si decreto de recipiendis ad Ecclesiam redeuntibus, cui subscripserat, repugnare non desinat. --De JOANNE quoque episcopo, cujus in synodo Toletana super receptis SYMPHOSIO atque DICTINIO per legatos consensus accessit, et cui probabilis visa illa correctio, examinentur quae postea sunt secuta. Et prorsus super omnibus, quorum in dubium venit de cessatione communio, plena inquisitio vestigetur, ut secundum decretum synodi Toletanae, vel communionis consortio propter abolendam suspicionem schismatis misceantur, vel (0490B)si qui fuerint deprehensi qui abnuant concordiam et constituta placitorum, a communione catholicae fidei per dilectionis vestrae sententias abdicentur: ut jam non internum malum, quod tacitum non desinit semper, sed schismaticorum manifesta professio contagioque vitetur. CAP. IV. 7. Ordinationes quaedam contra canones, pacis ergo tolerandae. Sed deinceps irritae sint, et earum auctores deponendi. --Nam de ordinationibus, quas pravae consuetudinis vitio Hispanienses episcopos celebrare cognoscimus, fuerat aliquid secundum majorum traditionem statuendum, nisi perpenderemus ne perturbationes quam plurimas ecclesiis moveremus. Quorum factum ita reprebendimus, ut propter numerum corrigendorum ea, quae quoquo (0490C)modo facta sunt, in dubium non vocemus, sed Dei potius judicio dimittamus. Quantos enim ex his, qui post acceptam gratiam in forensi exercitatione versati (0491A)sunt, et obtinendi pertinaciam susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus! e quorum numero Rufinus et Gregorius perhibentur; quantos ex aliqua militia, qui cum potestatibus obedirent, necessario praecepta sunt exsecuti! quantos ex curialibus, qui dum parent potestatibus, quae sibi sunt imperata fecerunt! quantos qui voluptates et editiotiones populo celebrarunt, ad honorem summi sacerdotii pervenisse! quorum omnium neminem ne ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat pervenire. Quae si singula discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Hispaniensibus provinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis inducemus. Idcirco remittenda haec potius putamus. Sed ne deinceps similia committantur, (0491B)dilectionis vestrae maturitas providere debebit, ut tantae usurpationi saltem nunc finis necessarius imponatur: eo videlicet constituto, ut si qui post haec adversus formas canonum vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverint, una cum creatoribus suis ipso, in quo inventi fuerint, ordine et honore priventur. CAP. 8. Gregorii Emerit. querela audiatur. --GREGORII etiam Emeritensis episcopi, qui in locum PATRUINI venerabilis recordationis est ordinatus, querela, si qua est, audiatur: et si contra meritum suum passus est injuriam, in invidos honoris alterius vindicetur: nec posthac in quemquam bonorum spiritus factionis insurgat. CAP. VI. 9. Nicaenae regulae in ordinationibus (0492A)servandae. Qui ab ordinibus arcendi. --Et quamvis dilectioni vestrae, fratres carissimi, regulae Nicaenae sint cognitae, secundum quas ordinationes faciendas esse per sententiam decernitis; tamen aliquam partem, quae de ordinationibus est provisa, inserendam putavi, ut secundum hanc ordinationes in posterum celebrandas, ne cui interpretandi aliter liberum arbitrium relinquatur. Ac primum quae sunt prohibita digeruntur. Ne quispiam, qui post baptismum militaverit, ad ordinem debeat clericatus admitti; neque qui causas post acceptum baptismum egerint; aut qui post acceptam Dei gratiam administraverint: neque de curialibus aliquem venire ad ecclesiasticum ordinem posse, qui post baptismum vel coronati fuerint, vel sacerdotium quod dicitur (0492B)sustinuerint, et editiones publicas celebraverint. Nam et hoc de curialibus est cavendum, ne iidem qui ex curialibus fuerint, aliquando a suis curiis, quod frequenter videmus accidere, reposcantur. Quae omnia rationabiliter prohibita oportet modis omnibus custodiri. 10. Qui eligendi. Uxorum baptismum non aboleri. --Quales vero elegendi sint in ordine clericorum, evidens forma declarat: id est, qui ab ineunte aetate baptizati fuerint, et lectorum officio sociati; vel si majores sint, cum fuerint Dei gratiam consecuti, statim se ecclesiasticis ordinibus manciparint. Et si uxores habuerint, quaerendum si uxorem virginem acceperint: quia scriptum est in veteri Testamento, Uxorem virginem accipiat sacerdos (Levit. XXI, 13); (0493A)et alibi, Sacerdotes mei semel nubant. Neque qui duas uxores habuerit (Vide epistolam superiorem. n. 9), quia Paulus apostolus ait, Unius uxoris virum (I Tim. III, 2). Nec illud debere admitti, quod aliquanti pro defensione pravi erroris opponunt et asserunt, quod ante baptismum uxor accepta non debeat imputari, quia in baptismo omnia dimittuntur; non intelligentes hujusmodi, quod sola in baptismo peccata dimittuntur, nec uxorum numerus aboletur. Nam si a Deo, ut scriptum est, praeparatur viro uxor (Prov. XIX, 14), et quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6; Gen. I, 28); et ipsi auctores generis humani in origine a Domino benedicuntur: quomodo inter peccata, ista creduntur posse dimitti? Quod si secundum illos qui ita credunt verum est; ergo (0493B)omnis justitia, quae a catechumenis ante baptismum fuerit operata, per baptismum auferetur. Nullus ergo contra Apostolum tale aliquid sentiat, nec admittat: sed fideliter intelligat, unius uxoris virum sive ante baptismum sive post baptismum esse nominatum. Si enim uxor ante baptismum accepta non ducitur in numerum, nec filii ex eadem suscepti inter filios poterunt numerari. Quod quam absurdum sit atque alienum, prudentia vestra melius aestimabit. Unde nemini liceat interpretari aliter divinas Scripturas, nisi quod recta ratio permittit: ne dum remedia sibi iniqua ad excusationem praeparant, et corrupisse legem, et regulas evertisse judicentur. Sed ea tenenda sunt, quae et divinarum Scripturarum series continet, et a sacerdotibus utili ratione sunt instituta. (0493C)Et alia manu. Bene valete, fratres charissimi. EPISTOLA EADEM. Cujusmodi decurtata exstat in veteribus Isidori Mercatoris exemplaribus, ut et in Noviomensi, Laudunensi (0494A)et Bellovacensi collectionis Hispanae, et qualis in Romana pontificiarum epistolarum editione ac priscis conciliorum vulgata est.

I. De Spaniorum reprëssione ( pro reprehensione) qui inordinate constituunt clericos. --II. Ut causidici, vel curiales, vel saeculari militiae dediti ad clerum non admittantur. --III. Ut quicumque tales ordinati fuerint, cum ordinatoribus suis deponantur. -- IV. Quales eligendi sunt in ordine clericorum. -- V. De eo qui ante baptismum uxorem habuerit, et post baptismum aliam, clericus non fiat. INNOCENTIUS universis episcopis in Toletana ( plures mss. Tolosana) synodo constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem.

Saepe me et nimium cum teneret cura sollicitum (0494B)super dissensionis schismate ecclesiarum, quod malum per Spanias latius in dies separationis gradu incedere fama prosequitur; necessarium tempus emersit, quo non possit emendatio tanta differri, et deberet congrua medicina provideri. Nam de ordinationibus, quas pravae consuetudinis vitio Spanienses, et reliqua deinceps ut in superiore exemplo a num. 8 usque ad finem, nisi quod num. 9 contenta, etiam hic praetermittuntur: adeo ut solis retentis generalibus decretis, caetera quae ad causas personasve singulares attinent, suppressa sint.

EPISTOLA IV. JOANNIS CONSTANTINOPOLITANAE URBIS EPISCOPI AD INNOCENTIUM PAPAM. (0494) Quam injuste urbe et ecclesia sua Theophili factione (0494C)pulsus sit, et quanta mala sive tum, sive postea patrata fuerint.

(Haec epistola proprius habetur inter caeteras S. Chrysostomi, ubi videsis tom. III operum S. Doctoris.)

EPISTOLA V. INNOCENTII I PAPAE AD THEOPHILUM ALEXANDRINAE ECCLESIAE EPISCOPUM. Se a Joannis communione discedere non posse, nisi legitimo judicio damnetur. Theophilus ad canonicam synodum provocatur. Frater Theophile, nos et te et fratrem Joannem habemus nobis communicantes, sicut et in prioribus litteris mentem nostram manifestam fecimus. Ac ne nunc quidem ab eodem proposito desistentes, rursum tibi eadem scribimus, et quotiescumque ad nos rescripseris, fieri scilicet non posse, ut nisi congruum (0495A)judicium subsequatur super his quae per ludibrium gesta sunt, sine ratione a Joannis communione discedamus. Tu igitur, si judicio confidis, siste te ad synodum quae secundum Christum fuerit, et ibi expositis criminationibus sub testibus Nicaeni concilii canonibus (alium enim canonem Romana non admittit ecclesia), securitatem habebis contradictionis expertem.

Ἀδελφὲ Θεόφιλε, ἡμεῖς καί σε ἴσμεν κοινωνικὸν καὶ τὸν ἀδελφὸν Ἰωάννην, ὡς καὶ ἐν πρώτοις γράμμασι φανερὰν ἡμῶν τὴν γνώμην ἐποιήσαμεν· καὶ νῦν δὲ οὐκ ἐκστάντες τῆς αὐτῆς προαιρέσεως, πάλιν σοι τὰ αὐτὰ γράφομεν, καὶ ὁσάκις ἂν ἀποστείλῃς, ὅτι ἐὰν μὴ δέουσα κρίσις παρακολουθήσῃ ἐπὶ τοῖς παιγνιωδῶς γεγενημένοις, ἀμήχανόν (0496A)ἐστιν ἀλόγως ἡμᾶς ἀποστῆναι τῆς Ἰωάννου κοινωνίας. Ὡς γοῦν, εἰ θαῤῥεῖς σὺ τῷ κριτηρίῷ, ἀπάντησον τῇ κατὰ Χριστὸν γεγενημένῃ συνόδῳ κᾀκεῖ τὰς αἰτίας γυμνάσας ὑπὸ μάρτυσι τοῖς Νικαίας κανόσιν, ἄλλον γὰρ κανόνα ἡ Ῥωμαίων οὐ παραδέχεται ἐκκλησία, ἀναντίῤῥητον τὴν ἀσφάλειαν σχήσῃ.

EPISTOLA VI. (0495A) I. De incontinentia sacerdotum vel levitarum. -- II. De ultima poenitentia. --III. De administratoribus. --IV. Quod viri cum adulteris uxoribus (0495B)non conveniant. --V. Quod qui preces vel criminales dictant, habeantur immunes. --VI. Quod ii qui intercedente repudio divortium pertulerunt, si se nuptiis aliis junxerint, adulteri esse monstrentur. --VII. Qui libri in canone recipiantur. INNOCENTIUS EXSUPERIO episcopo Tolosano salutem.

1. Consulenti tibi, frater charissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae quae sunt visa respondi, quid sequendum vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Et quidem dilectio tua, institutum secuta prudentium, ad sedem apostolicam referre maluit quid (0495C)deberet de rebus dubiis custodire, potius quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur de singulis (0496A)obtinere. Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire? Mihi quoque ipsi de collatione docilitas accedit, dum perscrutatis rationibus ad proposita respondere compellor: eoque fit, ut aliquid semper addiscat, qui postulatur ut (0496B)doceat. Proponam igitur singula, subjiciamque responsum. CAP. I. 2. Proposuisti, quid de his observari debeat, quos in diaconii ministeriis aut in officio presbyterii positos, incontinentes esse aut fuisse, generati filii prodiderunt (Dist. 82, c. 2; Ivo p. 6, c. 57; Agathense concil. c. 9). De his et divinarum legum manifesta est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita (Epist. 1 c. 7, et epist. 5, n. 3) evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur accedere ad ministerium, quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas, jam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis (0496C)suae habitare praecepti sunt sacerdotes (Luc. I); ut servientes sacris oblationibus, puros et ab omni labe (0497A)purgatos sibi vindicent divina ministeria (I Paralip. XXIV): neque eos ad sacrificia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI, 44, et XX, 7). Quibus utique, propter sobolis successionem, propterea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis (Confer. concil. Turon. I, an. 461, c. 1) hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent! Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Corint. (0497B)VII, 5); et hoc utique laicis praecepit; multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15)? 3. Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est, unius uxoris virum (I Tim. III, 2). Non permanentem in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait, Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego (I Cor. VII, 7): et apertius declarat, (0497C)dicens, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in (0498A)spiritu (Rom. VIII, 9): et habentem filios (I Tim. III, 4), non generantem, dixit. 4. Sed ea plane dispar et divisa sententia est. Nam si ad aliquos forma illa ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, quae ab episcopo Siricio ad provincias commeavit, non probabitur pervenisse, his ignorationis venia remittetur. Ita ut de caetero penitus incipiant abstinere. Et ita gradus suos, in quibus inventi fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere. Quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio detegentur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse; illi sunt modis omnibus submovendi, qui post admonitionem cognitam, praeponendam arbitrati (0498B)sunt voluptatem. CAP. II. 5. Et hoc quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt (23, q. 4, c. 45). 6. De his observatio prior, durior; posterior, interveniente misericordia, inclinatior. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est; concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus (0498C)noster pacem Ecclesiis suis reddidit, jam depulso terrore, communionem dari abeuntibus placuit, (0499A)et propter Domini misericordiam, quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici, negantis veniam, asperitatem et duritiam sequi videamur. Tribuetur ergo cum poenitentia extrema communio: ut homines hujusmodi vel in supremis suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur. CAP. III. 7. Quaesitum etiam est super his, qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam. 8. De his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum, gladium fuisse permissum, et Dei esse ministrum vindicem in hujusmodi (0499B)datum (Rom. XIII, 1, 4). Quemadmodum igitur reprehenderent factum, quod auctore Deo viderent esse concessum? De his ergo ita, ut hactenus servatum est, sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur. CAP. IV. 9. Et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur. 10. Super hoc (32, q. 6, c. 23; Ivo p. 8, c. 214) Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat. Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia (0500A)peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consuerunt: et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur. Virorum autem, latente commisso, non facile aliquis ex suspicionibus abstinetur. Qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum, probatione cessante, vindictae ratio conquiescit. CAP. 11. Illud etiam (23, q. 4, c. 46; Ivo p. 10, c. 94) sciscitari voluisti, an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem, a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu. Quam rem principes numquam sine cognitione concedunt; sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut causa (0500B)cognita vindicentur. Quae cum quaesitori fuerint delegata; aut absolutio, aut damnatio pro negotii qualitate profertur. Et dum legum in improbos exercetur auctoritas, erit dictator immunis. CAP. VI. 12. De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio, alii se matrimonio copularunt. Quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, intantum, ut etiam hae personae, quibus tales conjunctae sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur; similiter et qui dimissam duxerit, moechatur (0501A)(Matth. XIX, 9). Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem, aut de propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur. CAP. VII. 13. Qui vero libri recipiantur in canone, brevis annexus ostendit. Haec sunt quae desiderata moneri voce voluisti: Moysi libri quinque, id est, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii, et Jesu Nave, Judicum unus, Regnorum libri quatuor, simul et Ruth, Prophetarum libri sexdecim, Salomonis libri quinque, Psalterium. Item historiarum, Job liber unus, Tobi liber unus, Esther unus, Judith unus, Machabaeorum duo, Esdrae duo, (0502A)Paralipomenon libri duo. Item novi Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Pauli apostoli epistolae quatuordecim, epistolae Joannis tres, epistolae Petri duae, epistola Judae, epistola Jacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis. Caetera autem, quae vel sub nomine Matthiae sive Jacobi minoris, vel sub nomine Petri et Joannis, quae a quodam Leucio scripta sunt [vel sub nomine Andreae, quae a Nexocharide et Leonida philosophis], vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda. Data X kalendas Martias, Stilicone secundo et Anthemio viris clarissimis consulibus. EPISTOLA VII. AD CLERUM ET POPULUM CONSTANTINOPOLITANUM. Eos ex ipsorummel sententia consolatus Innocentius, iniquam alterius episcopi in locum Joannis viventis subrogationem deplorat. Tum solos canones Nicaenos recipiendos, aliosque qui eis adversentur, repudiandos esse declarat. Demum significat sibi curae esse ut aecumenica synodus congregetur. (0501B)INNOCENTIUS episcopus presbyteris et diaconis, et universo clero ac populo ecclesiae Constantinopolitanae, qui sunt sub Joanne episcopo, dilectis fratribus salutem.

1. Ad ea quae patiuntur una est patientiae consolatio. Ex litteris charitatis vestrae, quas per Germanum presbyterum et Cassianum diaconum misistis, scenam malorum, quam ob oculos posuistis, anxia sollicitudine cognovi: quantisque calamitatibus et aerumnis fides laboret, repetita saepius lectione perspexi. Quam quidem rem sola patientiae consolatio sanare potest. Dabit enim brevi Deus noster finem tantis tribulationibus, et haec juvabit tolerasse. (0503A)Enimvero hanc ipsam necessariam consolationem in exordio litterarum charitatis vestrae positam, propositum vestrum laudantes, agnovimus multis testimoniis ad patientiam hortantibus confirmatam. Nam consolationem, quam vobis per litteras nostras debebamus, litteris vestris ipsi praevenistis. Hanc enim Dominus noster patientiam laborantibus praestare solet: ut famuli Christi etiam in tribulationibus semetipsos consolentur, apud se reputantes, sanctis ea jam antea contigisse, quae ipsi patiuntur. Sed et nos ex ipsis litteris vestris consolationem nobis mutuari possumus. Neque enim a doloris vestri consortio sumus alieni; quippe qui affligimur in vobis. 2. Quam injuste viventi Joanni episcopus est subrogatus. (0503B)--Quis enim ferre possit ea quae ab illis delinquuntur, quos prae caeteris decebat tranquillitatis ac pacis et concordiae esse studiosos? Nunc autem praepostero more sacerdotes innoxii e sedibus ecclesiarum suarum exturbantur. Quod quidem primus injuste perpessus est frater et consacerdos noster Joannes episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen offertur, nec auditur. Et quodnam est hoc perditum consilium? Ut non sit, aut quaeratur ulla species judicii, in locum viventium sacerdotum alii substituuntur: quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, aut egisse, judicari possint. Neque enim talia umquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita; cum nemini licentia (0503C)data sit in locum viventis alium ordinandi. Nam reproba ordinatio honorem sacerdotis auferre non potest: si quidem is episcopus omnino esse nequit, qui injuste substituitur. 3. Qui canones recipiendi aut repudiandi. --Quod autem ad canonum observationem attinet, solis (0505A)illis parendum esse dicimus, qui Nicaeae definiti sunt; quos solos sectari et agnoscere debet Ecclesia catholica. Sin autem a quibusdam alii proferantur, qui a Nicaenis canonibus dissentiant, et ab haereticis compositi esse arguantur, hi ab episcopis catholicis rejiciuntur. Nam quae ab haereticis sunt excogitata, ea catholicis regulis adjungere non licet. Quippe illi per contraria et illicita placita perpetuo id agunt, ut Nicaenorum patrum sententiam labefactent. Hos igitur canones non solum non sequendos, verum etiam una cum haereticis et schismaticis dogmatibus condemnandos esse dicimus, quemadmodum etiam in Sardicensi synodo jam condemnati sunt ab episcopis qui nos praecesserunt. Satius enim fuerit ea quae recte facta sunt condemnari, (0505B)quam ea quae contra canones acta sunt ullam firmitatem obtinere, fratres charissimi. 4. Una aecumenica synodo mala sanari posse. --Sed quid adversus ista in praesenti faciamus? Necessaria est cognitio synodi, quam et jam pridem congregandam esse diximus. Ea enim sola est, quae hujusmodi tempestatum motus sedare possit. Quam ut consequamur, utile fuerit interim horum malorum medicinam a voluntate Dei magni et Christi ipsius Domini nostri exspectare. Omnia, quae nunc per invidiam diaboli ad fidelium probationem conturbata sunt, pacabuntur. Nihil non debemus per firmitatem fidei a Domino sperare. Nam et nos diu multumque cogitamus, quonam modo oecumenica synodus congreganda sit, ut turbulenti motus Dei (0505C)nutu tandem conquiescant. Sustineamus igitur aliquantisper; et vallo patientiae communiti, cuncta auxilio Dei nostri restituenda speremus. Omnia porro, quae vos perferre dixistis, jam antea a coepiscopis nostris, qui Romam licet diversis temporibus (0507A)confugerunt, id est Demetrio, Cyriaco, Eulysio et Palladio, qui nobiscum sunt, accurata interrogatione didicimus. (0502B)Ἰννοκέντιος ἐπίσκοπος πρεσβυτέροις καὶ διακόνοις καὶ παντὶ τῷ κλήρῳ καὶ τῷ λαῷ τῆς Κωνσταντινουπόλεως ἐκκλησίας, τοῖς, ὑπὸ τὸν ἐπίσκοπον Ἰωάννην, ἀγαπητοῖς ἀδελφοῖς χαίρειν.

(0502B)Ἐκ τῶν γραμμάτων τῆς ὑμετέρας ἀγάπης, ἅτινα διὰ Γερμάνου τοῦ πρεσβυτέρου καὶ Κασιάνου τοῦ διακόνου ἀπεστάλκατε, τὴν σκηνὴν τῶν κακῶν, ἣν πρὸ τῶν ὀφθαλμῶν ἐθήκατε, ἐμμερίμνῳ φροντίδι κατέμαθον, ὅσαις τε ἡ πίστις κάμνει ταλαιπωρίαις τε καὶ πόνοις, ἐπαναληφθεῖσῃ πολλάκις τῇ ἀναγνώσει κατεῖδον. Ὅπερ πρᾶγμα μόνη ἡ παράκλησις τῆς ὑπομονῆς ἰᾶται. Δώσει γὰρ ἐν τάχει ὁ ἡμέτερος θεὸς ταῖς τοσαύταις θλίψεσι τέλος, καὶ ταῦτα συνοίσει ὐπενηνοχέναι. Ἀλλὰ γὰρ αὐτὴν τὴν ἀναγκαίαν (0504A)παράκλησιν ἐν ἀρχῇ τῆς ἐπιστολῆς τῆς ἡμετέρας ἀγάπης κειμένην, ἐγκωμιάζοντες ὑμῶν τὴν πρόθεσιν, ἐπεγνώκαμεν πολλὰς πρὸς τό ὑπομένειν μαρτυρίας περιέχουσαν. Τὴν γὰρ ἡμετέραν παράκλησιν, ἣν ὠφείλομεν ὑμῖν ἐπιστεῖλαι, τοῖς ὑμετέροις γράμμασι προεφθάσατε. Ταύτην γὰρ τοῖς κάμνουσιν ὁ ἡμέτερος δεσπότης ὑπομονὴν παρέχειν εἴωθεν· ἵνα καὶ ἐν τοῖς θλίψεσι τυγχάνοντες ἑαυτοὺς οἱ τοῦ Χριστοῦ δοῦλοι παραμυθῶνται, ἀναλογιζόμενοι ἐν ἑαυτοῖς, καὶ πρότερον γεγενῆσθαι τοῖς ἁγίοις, ἅπερ αὐτοὶ πάσχουσι. Καὶ ἡμεῖς δὲ ἐξ αὐτῶν τῶν ὑμετὲρων γραμμάτων δυνάμεθα ἡμῖν προσενέγκαι παράκλησιν. Οὐ γὰρ τοῦ συναλγεῖν ὑμῖν ἐσμεν ἀλλότριοι, ἐπειδήπερ καὶ ἡμεῖς κολαζόμεθα ἐν ὑμῖν.

2. Τίς γὰρ ἐνέγκαι δυνήσεται τὰ ἐξαμαρτανόμενα ὑπ' (0504B)ἐκείνων, οὕστινας ἐχρῆν μάλιστα τοῦ γαληνοῦ, τῆς εἰρήνης, καὶ αὐτῆς σπουδαστὰς εἶναι τῆς ὁμονοίας; Νῦν ἐνηλλαγμένῳ τρόπῳ ἀπὸ τῆς προεδρίας τῶν ἰδίων ἐκκλησιῶν ἐξωθοῦνται ἀθῶοι ἱερεῖς. Ὅ δὴ καὶ πρῶτος ὁ ἀδελφὸς ἡμῶν καὶ συλλειτουργὸς Ἰωάννης ὁ ὑμέτερος ἐπίσκοπος ἀδίκως πέπονθε, μηδεμίας τυχὼν ἀκροάσεως. Οὐδὲν ἔγκλημα ἐπιφέρεται, οὐδ' εἰσακούεται· καὶ τίς ἡ ἀπηγορευμένη ἐπίνοια; Ἵνα μὴ πρόφασις κρίσεως γένηται, ἢ ζητηθῇ, εἰς τόπους ζώντων ἰερέων ἄλλοι ἀποκαθίστανται, ὡς δυναμένων τῶν ἐκ τοιούτου πλημμελήματος ὁρμωμένων, ὀρθῶς τι ἔχειν ἢ πεπρᾶχθαι ὑπό τινος κριθῆναι. Οὐδὲ γὰρ πώποτε παρὰ τῶν πατέρων τῶν ἡμετέρων τοιαῦτα τετολμῆσθαι ἐγνώκαμεν, ἀλλὰ μᾶλλον κεκωλύσθαι, τῷ μηδένι εἰς τόπον ζῶντος χειροτονεῖν ἄλλον δεδόσθαι ἐξουσίαν. Οὐ γὰρ χειροτονία ἀδόκιμος τῆν τιμὴν δύναται (0504C)ἀφελέσθαι τοῦ ἱερέως, ἐπειδήπερ οὐδὲ ἐπίσκοπος δύναται εἶναι ἐκεῖνος, ὃς ἀδίκως ὑποκαθίσταται. 3. Ὅτι καὶ περὶ τῆς τῶν κανόνων παραφυλακῆς, τούτοις δεῖν ἕπεσθαι γράφομεν, οἵτινες ἐν Νικαίᾳ εἰσὶν ὡρισμένοι, (0506A)οἷς μόνοις ὀφείλει ἐξακολουθεῖν ἡ καθολικὴ Ἐκκλησία, καὶ τούτους γνωρίζειν. Εἰ δὲ ἕτεροι ὑπό τινων προσφέρονται, οἴτινες ἀπὸ τῶν ἐν Νικαίᾳ διαφωνοῦσι, καὶ ὑπὸ αἱρετικῶν ἐλέχονται συντετάχθαι, οὗτοι παρὰ τῶν καθολικῶν ἐπισκόπων ἀποβάλλονται. Τὰ γὰρ ὑπὸ τῶν αἱρετικῶν εὐρεθέντα, ταῦτα οὐκ ἔστι τοῖς καθολικοῖς κανόσι προσάπτειν. Ἀεὶ γὰρ διὰ τῶν ἐναντίων καὶ ἀθέσμων, τὴν τῶν ἐν Νικαίᾳ μειοῦν βουλὴν ἐθέλουσιν. Οὐ μόνον οὖν λέγομεν τούτοις μὴ δεῖν ἐξακολουθεῖν, ἀλλὰ μᾶλλον αὐτοὺς μετὰ αἱρετικῶν καὶ σχισματικῶν δογμάτων εἶναι κατακριτέους, καθάπερ καὶ πρότερον γέγονεν ἐν τῇ Σαρδίκῃ συνόδῳ ὑπὸ τῶν πρὸ ἡμῶν ἐπισκόπων. Τὰ γὰρ καλῶς πραχθέντα κατακρίνεσθαι μᾶλλον προσῆκεν, ἢ ἄντικρυς τῶν κανόνων γενόμενα ἔχειν τινὰ βεῳαιότητα, ἀδελφοὶ τιμιώτατοι.(0506B) 4. Ἀλλὰ τί κατὰ τῶν τοιούτων νῦν ἐν τῳ παρόντι ποιήσομεν; Ἀναγκαία ἐστὶ διάγνωσις συνοδικὴ, ἣν καὶ πάλαι ἔφημεν συναθροιστέαν. Μόνη γάρ ἐστιν ἥτις δύναται τὰς κινήσεις τῶν τοιούτων καταστεῖλαι καταιγίδων. Ἧς ἵνα τύχωμεν, χρήσιμόν ἐστι τέως ὑπερτίθεσθαι τὴν ἰατρείαν τῇ βουλήσει τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ τοῦ Χριστοῦ αὐτῶν τοῦ κυρίου ἡμῶν. Πάντα ὅσα νῦν τῷ φθόνῳ τοῦ διαβόλου πρὸς τὴν τῶν πιστῶν δοκιμασίαν τετάρακται πραϋνθήσεται [Lab. παραμυθήσεται]. Οὐδὲν ὀφείλομεν τῇ στεῤῥότητι τῆς πίστεως παρὰ τοῦ κυρίου ἀπελπίσαι. Καὶ γὰρ ἡμεῖς πολλὰ σκεπτόμεθα, ὅν τρόπον ἡ σύνοδος οἰκουμενικὴ συναχθείη· ὅπως τῇ βουλήσει τοῦ Θεοῦ αἱ (0506C)ταραχώδεις κινήσεις παύσωνται. Ὑπερμείνομεν οὖν τέως καὶ τῷ τείχει τῆς ὑπομονῆς ὀχυρούμενοι, ἐλπίσωμεν πάντα τῇ βοηθείᾳ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ἀποκατασταθῆναι. Πὰντα δὲ, ὅσα ὑμᾶς ὑφίστασθαι εἰρήκατε, καὶ πρότερον συνδραμόντων, εἰ καὶ μάλιστα διαφόροις χρόνοις, τουτέστι Δημητρίου, (0508A)Κυριακοῦ, Εὐλυσίου καὶ Παλλαδίου, οἵτινες σύνεισι μεθ' ἡμῶν, τελείᾳ ἐρωτήσει μεμαθήκαμεν EPISTOLA VIII. SEU EXEMPLUM SACRAE HONORII AUGUSTI MISSAE AD PRINCIPEM ORIENTIS ARCADIUM. Dolet Honorius de iis, quae in die Paschae Constantinopoli perpetrata sunt. Templi augusti et senatus incendium primum esse divinae iracundiae indicium. Alia metuenda esse nisi Deus placetur. Hac de re tacere se non posse, ne silentium pro assensu habeatur. Quam praepropere, dum episcopale judicium exspectabatur, in exsilium pulsi sint sacri antistites. Hinc religionis perturbationem inductam, et latum haeresibus atque schismatibus campum apertum esse. 1. (0507B)Quamvis super imagine muliebri, novo exemplo, per provincias circumlata et diffusa per universum mundum obtrectantium fama, litteris aliis commonuerim, ut talis facti poenitentia et intermissione propositi, rumor aemulus consenescat, et quod in moribus temporum carpat publica lingua non habeat: quamvis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud vos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista vos detrimenta reipublicae nolueritis agnoscere, et aliis potius indicibus, quam pietatis vestrae litteris, fuerint nuntiata: tamen ne illud quidem apud serenitatem vestram dissimulare nos fas est, quod in rebus divinis, non sine publici discriminis metu, nuperrime contigisse, cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit; et ut natura fert hominum, (0507C)quae ad obtrectandum novis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi, malitiam suam (0508A)in tempora studio saevae loquacitatis exercet. Est enim nuper proditum (Vid. Pallad. pag. 82 et 83), apud Constantinopolim sacratissimo Paschae venerabilis die, cum omnes pene in eumdem locum vicinarum urbium populos religio, castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda, collegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saevus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos, tantamque circa altaria vim saevisse, ut et (0508B)venerabiles episcopi in exsilium truderentur, et sanguis humanus, quod dictu nefas est, coelestia sacramenta perfunderet. His repente compertis, turbatos esse nos fateor. Quis enim in facinore tam cruento Dei omnipotentis non timeret offensam? aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium [ Supple, quis] putaret esse discrimen? cum ipse auctor nostri Imperii, et reipublicae, quam nobis credidit, gubernator omnipotens Deus, funestis admodum exsecrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque augusti venerabiles; cum si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse judicium. Ad illos enim divinarum rerum interpretatio, ad nos religionis exspectat [ Antiquo more pro spectat] obsequium. (0508C)Sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: (0509A)itane usque ad exsilia sacerdotum, usque ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere; ut ubi castae preces, ubi vota sincera, ubi sacrificia illibata solvuntur, illic se gladius, haud facile etiam in jugulum noxiorum distringendus, exsereret?

2. Rebus denique ipsis docetur, quid super his senserit divina majestas. Primum quidem hoc praesentis commotionis judicium fuit, atque utinam solum! facit enim humana trepidatio, tanti sibi conscia perpetrati, ut gravius aliquid, quod avertat omnipotens Deus, post terribilis ultionis experimenta metuamus. Audio (Pallad. pag. 91 et 93) ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expositam [ Forte expolitam], pretiosis cultibus nobilem, tanta (0509B)supplicantium principum oratione augustissimam, flagrasse, et illud Constantinopolitanae urbis [ Baron. addit. ecclesiae] unicum lumen in favillas dilapsum Deo non vetante fumasse (exsecrari enim videtur inquinata mysteria, et avertisse oculos ab eo loco, quem jam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem coelestem sub cruentis posset altaribus); aedificia quoque divina non minore splendore nobilia, ex concitatione saevientis incendii, flamma se latius effundente consumpta, et quae publicam faciem elaborata a majoribus nostris ornamenta decorabant, velut quodam urbis funere concremata. 3. Haec ego quamvis crebris injuriis lacessitus tacere debuerim, nec conjunctissimum fratrem regnique consortes [Baron. consortem] tam fideliter admonere, (0509C)tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens, hortor atque suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur, ac divina iracundia, quantum re proditur excitata, votorum sedulitate placetur. Accipite a me summum simplicitatis indicium. Idcirco hoc clementiae vestrae insinuandum putavi, ne me velut gratulatione occulta faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum, neve quis crederet me talibus factis praebere (0510A)consensum, et qui saepe ne acciderent commonuerim, posteaquam commissa sunt non dolerem. 4. Nam quis esse posset expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare? Erat inter episcopos causa quae collato tractatoque consilio deberet absolvi. Missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati: exspectabatur ex omnium auctoritate sententia, informatura regulam disciplinae (integrum nempe esse debuerat, neque quidquam novari, dum definitio deliberata procederet), cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non exspectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti, non examinatis (0510B)rebus, in exsilium truderentur antistites, animadversioni prius addicti, quam sententiam judicii episcopalis experti. Denique quam immatura illa damnatio fuerit, res probavit. Namque hi quorum exspectabatur auctoritas, pacifica Joanni episcopo communione permissa [Baron. praemissa], sanciendam concordiam censuerunt, nec quemquam putarunt ante judicium consortio repellendum. 5. Quid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diversum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum varietate nascantur, ut jam populo pene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diversitate discedat; cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa, (0510C)et fomes quidam nutriendae seditionis animatus. Quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, vota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens Deus rem male gestam prosperet ac secundet. Nam quantum in nobis est, possumus timere quod gestum est; quantum ad pietatem semper placabilis Dei, non erit meriti impunitas indulta, sed veniae.

EPISTOLA IX.

HONORII IMPERATORIS AD ARCADIUM AUGUSTUM.

Ut synodum Thessalonicae cogi, eoque Theophilum se conferre jubeat.(0511) (0511A)Tertio jam scribo ad mansuetudinem tuam, rogans ut quae ex compacto contra Joannem Constantinopolitanum episcopum gesta sunt, emendentur: et, ut videtur, nondum est perfectum. Quare denuo scripsi per hosce episcopos et presbyteros, de pace ecclesiastica, per quam et nostrum imperium pacem obtinet, valde sollicitus; ut jubere digneris Orientis episcopos Thessalonicae convenire. Etenim nostri Occidentis episcopi, cum elegissent viros qui ad malum et mendacium declinare nesciant, miserunt episcopos quinque, presbyteros duos, et diaconum unum magnae ecclesiae Romanae, quos omni honore digneris velim; ut si Joannem jure expulsum esse persuasum eis fuerit, doceant me ab ejus communione recedere; aut si coarguerint Orientis episcopos (0511B)prava animi voluntate agi, ab eorum te communione avertant. Quaenam enim sit Occidentalium de Joanne episcopo sententia [ut compertum habeas], ex omnibus epistolis, quae ad me scriptae sunt, duas subjeci id quod caeterae continentes, unam Romani, alteram Aquileiensis episcopi. Porro hoc ante omnia obsecro clementiam tuam, Theophilum Alexandriae episcopum, qui omnium malorum auctor esse dicitur, vel nolentem se sistere jubeas: ut nihil obstet, quominus episcoporum qui adfuerint synodus convenientem temporibus nostris pacem sanciat.

ὉΝΩΡΙΟΥ ΑΥΤΟΧΡΑΤΟΡΟΣ ΠΡΟΣ ΑΡΚΑΔΙΟΝ ΒΑΣΙΛΕΑ.(0512A) Τρίτον γράφω πρὸς τὴν σὴν ἡμερότητα, ἀξιῶν ἵνα διορθώσεως τύχῃ τὰ κατὰ την συσκευήν τοῦ ἐπισκόπου Ἰωάννου τῆς Κωνσταντινουπολιτῶν· καὶ ὡς ἔοικεν οὐκ ἤνυσται. Ὅθεν πάλιν ἐπέστειλα διὰ τῶν ἐπισκόπων καὶ πρεσβυτέρων, πάνυ φροντίζων τῆς ἐκκλησιαστικῆς εἰρήνης, δι' ἧς καὶ ἡ ἡμῶν εἰρηνευύεται βασιλεία, ἵνα καταξιώσῃς προστάξαι ἐν Θεσσαλονίκῃ συνελθεῖν τοὺς τῆς Ἑῴας ἐπισκόπους. Καὶ γὰρ οἱ τῆς ἡμετέρας Ἑσπερίας ἐπίσκοποι, ἐκλεξάμενοι ἄνδρας ἀκλινεῖς πρὸς κακίαν καὶ ψεῦδος, ἀπεστάλκασιν ἐπισκόπους μὲν πέντε, πρεσβυτέρους δέ δύο, διάκονον δέ ἕνα τῆς μεγίστης ἐκκλησίας Ῥωμαίων, ὧν φροντίσαι παντοίαις τιμαῖς καταξίωσον, ἵν' εἰ μὲν πεισθέντες ὅτιπερ δικαίως ἐκβέβληται ὁ ἐπίσκοπος Ἰωάννης, διδάξωσί με ἀποστῆναι τῆς αὐτῶν κοινωνίας· ἢ ἐλέγξαντες ἐθελοκακοῦντας τοὺς τῆς Ἀνατολῆς ἐπισκόπους, (0512B)ἀποστρέψωσί σε τῆς αὐτῶν κοινωνίας. Τίνα γάρ ἐστιν ἃ φρονοῦσι περὶ τοῦ ἐπισκόπου Ἰωάννου οἱ δυτικοὶ, ἐκ πασῶν τῶν ἐπισκοπῶν τῶν πρὸς μὲ γραφεισῶν ὑπέταξα δύο ἰσοδυναμούσας ταῖς πάσαις, τὴν ἐπιστολὴν τοῦ Ῥώμης καὶ Ἀκυληΐας. Τοῦτο δὲ παρακαλῶ τὴν σὴν ἡμηρότητα πρὸ πάντων· καὶ ἄκοντα τὸν Ἀλεξανδρείας Θεόφιλον παραστῆναι δικαίωσον, δι' ὃν μάλιστα λέγεται ἅπαντα τὰ κακὰ γεγενῆσθαι· ἵνα εἰς μηδὲν ἡ τῶν παραγενομένων ἐπισκόπων ἐμποδισθεῖσα σύνοδος τὴν πρέπουσαν τοῖς καιροῖς ἡμῶν εἰρήνην βραβεύσῃ.

EPISTOLA X. INNOCENTII I PAPAE AD AURELIUM GARTHAGINIENSIUM ET AUGUSTINUM HIPPONENSIUM EPISCOPOS, Salutatoria et plena charitate. (0511C) (0512C)INNOCENTIUS AURELIO et AUGUSTINO, episcopis.

Acceptissimi mihi Germani compresbyteri illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit. Per caros enim salutare carissimos, naturale quodam modo nobis videtur et consequens. Gaudere igitur in Domino vestram germanitatem, amantissimi, (0513A)cupimus, et pro nobis paria ad Deum vota rependere precamur: quia, ut bene nostis, communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis.

EPISTOLA XI. JOANNIS CHRYSOSTOMI EPISCOPI AD INNOCENTIUM PAPAM. Illius erga se paternum affectum et summam in rebus afflictis vigilantiam laudat, et ut hoc studium non remittat, iterum atque iterum obtestatur. (Hanc epistolam, ut aliam Chrysostomi supra memoratam, reperire potes tomo III operum ejusdem Doctoris.) EPISTOLA XII. INNOCENTII PAPAE AD JOANNEM CHRYSOSTOMUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM. Joannem ob oculos posita patientiae commendatione consolatur. Dilecto fratri JOANNI INNOCENTIUS.

Etsi innocens prospera omnia exspectare et a Deo misericordiam petere debet, tamen etiam a nobis, qui patientiam suademus, competentes litterae per Cyriacum diaconum sunt transmissae, ne (0513B)contumelia plus valeat ad opprimendum, quam bona conscientia ad spem relevandam. Neque enim tu docendus es, tot populorum doctor et pastor, optimos quosque semper et assidue probari, utrum in vigore patientiae permaneant, nec ulli labori ac molestiae succumbant. Et vero conscientia firmum est praesidium adversus omnia quae injuste accidunt: quae nisi quis patientia superaverit, malae suspicionis de se argumentum praebet. Cuncta enim tolerare debet, qui Dei primum, ac deinde conscientiae fiducia nititur. Quippe vir bonus ac probus exerceri quidem potest ad patientiam, superari vero non potest; cum divinae Scripturae mentem ejus muniant atque custodiant. Abundant enim exemplis lectiones sacrae, quas populis tradimus, quae universos fere (0513C)sanctos variis modis vexatos, et tamquam examine quodam probatos esse testantur, atque ita ad patientiae coronam pervenisse. Consoletur ergo charitatem tuam, frater admodum venerande, ipsa conscientia, quae in calamitatibus habet consolationem virtutis. Inspectante enim Domino Christo, in portu pacis conscientia pura consistit.

Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Ἰωάννῃ Ἰννοκέντιος.(0514A) Εἰ καὶ πάντα δεῖ τὸν ἀναίτιον προσδοκᾷν τὰ χρηστὰ, καὶ παρὰ τοῦ Θεοῦ τὸν ἔλεον αἰτεῖν, ὅμως καὶ παρ' ἡμῶν τὴν ἀνεξικακίαν συμβουλευόντων, τὰ καθήκοντα γράμματα διὰ Κυριακοῦ τοῦ διακόνου ἐξαπέσταλται· ὤστε μὴ πλέος (0514B)δυνηθῆναι τὴν ὕβριν ἐν τῷ συντρίβειν, [Add. ἢ] τὸ ἀγαθὸν συνειδὸς ἐν τῷ ἐλπίζειν. Οὐδὲ γὰρ ὀφείλεις διδαχθῆναι ὁ τοσούτων λαῶν διδάσκαλος καὶ ποιμὴν, τοὺς ἀρίστους ἀεὶ καὶ πολλάκις δοκιμάζεσθαι, εἰ ἐν τῇ ἀκμῇ τῆς ὑπομονῆς παραμένουσι, καὶ οὐδενὶ πόνῳ κακοπαθείας ὑποπίπτουσι. Καὶ ἐστὶν ὡς ἀληθῶς βέβαιον πρᾶγμα τὸ συνειδὸς εἰς πάντα τὰ ἀδικῶς συμπίπτοντα, ἅπερ εἰ μὴ νικήσειέ τις ὑπομένων, τεκμήριον φαύλης ὑπολήψεως ἐκφέρει. Πάντα γὰρ ὑπομένειν ὀφείλει, ὁ τῷ Θεῷ πρῶτον, εἶτα καὶ τῷ ἰδίῳ πεποιθὼς συνειδότι. Ὁπότε μάλιστα γυμνάζεσθαι εἰς ὑπομονὴν ὁ καλὸς καὶ ἀγαθὸς δύναται, νικᾶσθαι δὲ οὔ· ἐπειδήπερ αὐτῷ τὴν διάνοιαν αἱ θεῖαι γραφαὶ φυλάττουσι. Καὶ περιττεύουσιν ὑποδείγμασιν αἱ θεῖαι ἀναγνώσεις, ἂς τοῖς λαοῖς παραδίδομεν, αἴτινες πάντας σχεδόν τοὺς ἁγίους καταπεπονῆσθαι διαφόρως (0514C)καὶ συνεχῶς ἐπιστώσαντο, καὶ δοκιμάζεσθαι καθάπερ ἔν τινι διαγνώσει, οὕτω τε εἰς τὸν στέφανον τῆς ὑπομονῆς ἐληλυθέναι. Παραμυθεῖτο τὴν ἀγάπην σου αὐτὸ τὸ συνειδὸς, ἀδελφὲ τιμιώτατε, ὅπερ ἐν ταῖς θλίψεσιν ἔχει τὴν παραμυθίαν τῆς ἀρετῆς. Ἐποπτεύοντος γὰρ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ, ἐν τῷ λιμένι τῆς εἰρήνης καθαρισθεῖσα ἡ συνείδησις στήσεται.

EPISTOLA XIII. RUFO THESSALONICENSI EPISCOPO. Variarum ei committitur cura provinciarum, in quibus vicarius Innocentii et inter primates primus constituitur. Dilectissimo fratri RUFO INNOCENTIUS.

1. Lectissimo et gloriosissimo Moysi ita in Israel liberando regendoque Dominus cuncta commisit, ut consilium soceri Jothor sequendum ei manifesta sub relatione mandaret (Exod. XVIII): videlicet ut constitueret viros gradu dignitatis judiciariae suppares, qui causarum multitudines pro loco sibi credito inter populos definirent, ipso maxime vel etiam divinis consolationibus vacaturo. Nec aliter Apostolorum forma promulgata est (Act. VI, 2 et 3), quam (0515B)ut ipsi principes Evangelii constituti, caeterarum rerum causas necessitudinesque suis discipulis curandas obeundasque mandarent. Ita denique tota miseratione mirabilis Paulus Tito quae curet apud Cretam (Tit. I, 5), Timotheo quae per Asiam disponat (I Tim. I), commisit, ut sacrarum epistolarum lectione cognoscimus. 2. Divinitus ergo haec procurrens gratia ita longis intervallis disterminatis a me ecclesiis discat consulendum, ut prudentiae gravitatique tuae committendam curam causasque, si quae exoriantur per Achaiae, Thessaliae, Epiri veteris, Epiri novae, et Cretae, Daciae Mediterraneae, Daciae Ripensis, Moesiae, Dardaniae et Praevali ecclesias, Christo (0516A)Domino annuente, censeant (Ad hunc locum respicit Nicolaus I epist. 2). Vere enim ejus sacratissimis monitis lectissimae sinceritatis tuae providentiae ac virtuti hanc injungimus sollicitudinem; non primitus haec ita statuentes, sed praecessores nostros apostolicos imitati, qui beatissimis Acholio et Anysio injungi pro eorum meritis ista voluerunt. Justissimum est enim ita bene meritos honoribus decorari, ut arrogantes necessarium videtur obtundi. Placet ergo in bonis praemium, et in minus bonis censio; sic enim et iste corrigitur, et ille nobilitatur. 3. Arripe itaque, dilectissime frater, nostra vice per suprascriptas Ecclesias, salvo earum primatu, curam: et inter ipsos primates primus, quidquid (0516B)eos ad nos necesse fuerit mittere, non sine tuo postulent arbitratu. Ita enim aut per tuam experientiam quidquid illud est finietur; aut tuo consilio ad nos usque perveniendum esse mandamus. Licitum autem et apostolicae sedis favore permissum tuae fraternitati cognosce, ut cum aliqua ecclesiastica ratio vel in tua vel in memoratis provinciis agitanda cognoscendaque fuerit, quos velis episcoporum socios quibuscumque de Ecclesiis assumas tecum, quorum et fide et moderatione quidquid necessitas causave flagitaverit, optimus dirigas arbiter, et praecipuus, quippe a nobis lectus, definias intercessor. Omnem sane instructionem chartarum in causa archivorum cum presbytero Senecione, viro admodum (0517A)maturo, fieri jussimus. Itaque et ex priore nostra epistola, et ex his chartulis, bene recensens quid agere debeas, recognosce. Nam voluntatem hanc nostram per unamquamque provinciam satis, ut decebat, litteris manifestavimus. Data XV kalendas Julias (Junii 17 ann. 412) Honorio IX et Theodosio V augustis consulibus. EPISTOLA XIV. De ratione Paschali anni 414. INNOCENTIUS AURELIO.

Charitatis nostrae officium nullo intervallo dirimitur, etiamsi charta nullos apices ferat. Vivit enim spiritalis gratia alternis in cordibus, et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas. Curato, ut dignum est, unitatem Ecclesiae custodire; (0517B)idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus, frater charissime. Has ergo litteras de ratione paschali alterius (dico, futuri) anni praescripsi. Nam cum ante diem undecimum kalendarum Aprilium pene luna XVI colligatur (nam quidpiam minus est), itemque cum in ante diem quartum kalendarum earumdem veniat vicesima tertia: existimavi XI kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda; quoniam in vicesima tertia luna (0518A)nullum Pascha umquam antehac factum esse cognoscimus. Sententiae meae exposui atque edixi tenorem. Jam prudentiae erit tuae, consors mihi frater, cum unanimis et consacerdotibus nostris hanc ipsam rem in synodo religiosissima retractare: ut si nihil dispositioni nostrae resultat, nobis plenissime aperteque rescribas, quo deliberatam Paschalem diem, jam litteris ante, ut moris est, servandam, suo tempore praescribamus. Compresbyterum autem Archidamum quamvis noverim quod libentissime ac more suscipias consueto, tamen ex abundanti postulo, ut eum inter tuos habere digneris.

EPISTOLA XV. INNOCENTII PAPAE, AD JULIANAM NOBILEM EXHORTATORIA. (0518B)Singulare membrum Ecclesiae, tuae religionis amplitudinem exsistere, et a nobis reverentissime coli, satis est omnibus manifestum. In ipso enim apice nobilitatis multo nobiliorem Ecclesiae devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitione, praeceptis ejus obtemperas, et in fide potius exsultas, quam tanti generis flore jactaris. Summae virtutis est, vicisse gloriam carnis: et magnae est Christi gratiae (0519A), nobilitatem moribus superasse, domina filia merito illustris. Certa igitur exsistens, dilectissima, vitae hujus quaecumque sunt spatia aeternis divinis que officiis illustrare contende: ut qui insignem te praestitit, reddat sibi per saecula clariorem.

EPISTOLA XVI. De suscipiendis clericis, quos Bonosus, antequam damnaretur, ordinasse cognoscitur. INNOCENTIUS MARCIANO EPISCOPO NAISSITANO.

Superiori tempore, si tamen recte recordor, memini me tam ad dilectionem tuam, quam ad fratres et coepiscopos nostros Rufum et caeteros hujusmodi litteras de clericis Naissensibus transmisisse, his videlicet, qui se ante damnationem Bonosi assererent ab eodem tam presbyteros quam diaconos ordinatos, ut si relicto atque damnato ejus errore vellent (0519B)Ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis, in eodem deperirent. Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto, propter Romani populi necessitates creberrimas, Germanio, qui se asserit esse presbyterum, (0520A)atque Lupentius, qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta, prece fusa, dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes se quidem ecclesias in dilectionis tuae constitutas paroeciis retinere, sed tuam communionem non potuisse se mereri, ea videlicet ratione, quia Rusticius quidam nomine, iterata ordinatione presbyterium suscepisset. Et non levi impedimento fit, dum aut illi dolent, hujusmodi hominem in Ecclesia retineri, aut ille sic peccari debere in alios arbitretur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum. Et quamvis de eadem re plenius litterae meae contineant, quas superius memoravi; tamen etiam nunc admonendam duximus fraternitatem tuam, ut si vere constat, aliquos ante damnationem Bonosi ab eodem (0520B)ordinatos, postea voluisse vel nunc velle reverti, eos recipiendos esse censemus; maxime cum memorati asserant, se in tantum anteriori tempore ordinatos, ut sanctae recordationis virum Cornelium episcopum Sirmiensis urbis, necnon et fratrem nostrum Nicetam, aliosque nonnullos fuisse praesentes, (0521A)cum honoribus, quos se habere commemorant, augerentur. Unde, frater charissime, si eorum assertio fidem recipit veri, suscipiendos esse ambigere non debes, quos tam diu ecclesias sibi creditas passus es retinere.

1 EPISTOLA XVII. Ex Dionysio Exiguo. I. Ut si sacerdos vel quilibet ex clero viduam uxorem duxerit, vel ejectam, suum perdat officium. -- II. Ut si quis catechumenus habuerit uxorem, et, defuncta ea, post baptismum sortitus fuerit alteram, clericus non sit. --III. Quod non suscipiantur in clero ab haereticis ordinati. --IV. Quod in ordinationibus crimina vel vitia non bene credantur auferri. (0526C)--V. Quod ii, qui a Bonoso haeretico ordinati sunt, propterea sint recepti, ne scandalum remaneret Ecclesiae. --VI. Quod in Ecclesia peccatum populi inultum soleat praeteriri. --VII. Quod subreptum fuerit apostolicae sedi, et suam in melius sententiam commutarit. Ex antiquo codice Corbeiensi.

I. De iis qui duas suggeruntur accepisse uxores. --II. Non dici oportere digamum eum qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem. --III. Qualiter crimina dimittantur in baptismum. --IV. De filiis qui ante baptismum nati fuerint. --V. De catechumenis, qui sanctis virtutibus studuerint. --VI. De haereticis clericis qualiter debeant reconciliari. --VII. De sacrilegis (0526D)et adulteris ad clerum admitti non debere. --VIII. Et qualiter haeretici accipiantur. --IX. De his qui se catharos atque mundos vocant. --X. De a Novatianis atque haereticis revertentibus. --XI. De clericis catholicis qui ad haeresim transeunt. --XII. De receptione Fontini et Eustasi. INNOCENTIUS RUFO, EUSEBIO, EUSTATHIO, CLAUDIO, MAXIMIANO, EUGENIO, GERONTIO, JOANNI; POLYCHRONIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, HILARIO, MACEDONIO, CALICRATIO, ZOSIMO, PROFUTURO, NICETAE, [ Quidam mss. NICETIO], HERMOGENI, VINCENTIO, ASIOLOGO, TERENTIANO, HERODIANO et MARCIANO, episcopis Macedonibus et diaconis in Domino salutem.(0527A) 1. Magna me gratulatio habuit, cum post tot discrimina totius, ut ita dixerim, mundi, Vitalis, archidiaconus, vestrarum portitor litterarum, ex illis partibus ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, illico, ut oportebat, percontati de vestro statu sumus. Verum ubi reperimus vos ex sententia degere, Deo nostro uberes gratias retulimus, quod suos famulos suisque altaribus servientes et in (0527B)adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur. Qui cum tradidisset epistolas, eas praecepi illico recenseri: in quibus multa posita pervidi, quae stuporem mentibus nostris inducerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita quemadmodum personabant. Quae cum saepius repeti fecissem, adverti sedi apostolicae, ad quam relatio missa quasi ad caput ecclesiarum currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Unde de quibus jam dudum scripsisse memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus, relationis vestrae geminata percontatio compellit. CAP. I. 2. Eos (Ivo p. 8, c. 503), qui viduas (0528A)accepisse suggeruntur uxores, non solum clericos effectos agnovi, verum etiam usque ad infulas summi sacerdotii pervenisse: quod contra legis esse praecepta nullus ignorat. Nam cum Moyses legislator clamitet: Sacerdos uxorem virginem accipiat (Lev. XXII, 13, 14); ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur ambiguum, addidit, non viduam, neque ejectam. Contra quod praeceptum, divina auctoritate submissum, nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra: quae, ut ipsi fatemini, ex ignorantia, ut verecundius dicam, non ex apostolica traditione et integra ratione constituta est. Nos autem, omnesque per Orientem Occidentemque ecclesias, noverit vestra dilectio haec penitus non admittere; nec ad ultimum ecclesiastici ordinis locum (0528B)tales assumere et, si reperti fuerint, removere. CAP. II. 3. Deinde ponitur, non dici (Dist. 26, c. 3; Ivo, p. 1, c. 292, et p. 8, c. 303) oportere digamum eum, qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus; eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum. Quod cum de una utique dicitur, certe si tres habuerit in vetere positus homine uxores, erit ei, quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima: virginisque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco. Quis oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait (I Tim. III, 2; (0529A)Tit. I, 6) unius axoris virum oportere fieri sacerdotem? 4. Sed objicitur, quod in baptismo totum quidquid in vetere homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor: crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa quae secundum Legis praecepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen. Si crimen est, ergo praefata venia dixerim; erit auctor in culpa, qui ut crimina committerent, in paradiso, cum ipse ita eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen, quia quod Deus junxit (Gen. I, 28), nefas sit crimen appellari; et Salomon addidit: Etenim a Deo praeparatur viro uxor (Prov. XIX, 14): quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum?(0529B) 5. Quid de talium filiis percensetur (28, q. I, c. 3)? numquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? eruntque appellandi vel naturales vel spurii; quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Judaeis si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod ergo Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Judaeis interrogatum, et Judaeis esse responsum. Quaero, et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, cum esset catechumenus, susceperit, (0529C)ac postea alios, cum fidelis: utrum sint fratres appellandi, an non habeant postea, defuncto patre, herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen creditur abstulisse regeneratio spiritalis? Quod cum ita sentire atque judicare absurdum est, quae (malum) ratio est hoc defendi, et vacua opinione magis jactari, quam aliqua auctoritate roborari, (0530A)cum non possit inter peccata deputari, quod Lex praecepit, et Deus junxit? 6. Numquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione cripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit; quaero si haec, cum factus fuerit fidelis, amittit, quia per baptismum, totum quod vetus homo gesserit, putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium, orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse: numquid per baptismum haec illi ablata sunt, propter quae baptismum ei videtur esse concessum? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quidquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legis custoditum, non potest agenti deperire, quod (0530B)quia ex Dei mandato efficitur, non potest dici peccatum: et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino non debet. Eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate completum. CAP. III. 7. (I, q. I, c. 17; Ivo p. 6, c. 59.) Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem: cum nos dicamus, ab haereticis ordinatos, vulneratum per illam manus impositionem habere caput. [Et ubi vulnus infixum est, medicina adhibenda est, ut possit recipere sanitatem. Quae sanitas post vulnus secuta, sine cicatrice esse non poterit:] atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem (0530C)locum habere non posse (Num. XIX, 22). Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit: quomodo id ei tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed e contra asseritur, eum qui honorem amisit, honorem dare non posse: nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum (0531A)est. Certe quia quod non habuit dare non potuit, damnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit: et qui comparticeps factus est damnationis, quomodo debeat honoram accipere, invenire non possum. CAP. IV. 8. Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium quod a vitioso fuerat injectum. Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis crimina vel vitia putantur auferri. Nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit. Sed NOSTRAE LEX EST ECCLESIAE, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem (0531B)laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. At vero ii, qui a Catholica ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur. CAP. 9. Sed Anysii quondam fratris nostri, aliorumque consacerdotum summa deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur. Vicimus, ut opinor, ambigua. (0532A)Jam ergo (I, q. 7, c. 7; Ivo in prologo) quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est, constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres, quas ab Apostolis vel apostolicis viris traditas ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat eis, qui eam audire consueverunt. Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat. Ergo (I, q. I, c. 41; Ivo in prologo) quod necessitas pro remedio invenit, cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, quam tempus fieri ad praesens impellit. 10. Sed canones apud Nicaeam constituti de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon a patribus institutus ponendus est, ut possimus advertere vel quid, vel qualiter sensum sit ab eisdem vel praeceptum. (0532B)De his, inquit, qui nominant se ipsos Catharos, id est mundos, et aliquando veniunt ad catholicam Ecclesiam, placuit sanctae et magnae synodo, ut, accepta manus impositione, sic maneant in clero (Nic. syn. c. 8). Possum vero dicere, de solis hoc Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita definirent, addidissent, a Novatianis aliisque haereticis revertentes debere in suo ordine recipi. Quod ita esse, etiam illud maxime, quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes etiam (0533A)baptizari praecipiunt. Numquidnam, cum de Paulianistis jubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi (Nic. syn. c. 19)? Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat. Denique baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et Joannes sola manus impositione consummant. Illos vero, quos apostolus Paulus Joannis baptismate baptizatos reperit, interrogavitque an Spiritum sanctum suscepissent, fatentibusque se illud ne quidem nomen audisse, jussit eos baptizari (Act. VIII, 17; XIX, 2 seqq.). Videtis ergo rite baptizatos, illo dono iterari non posse: et aliter, sola aqua lotos, baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necessarium pervideri. Ita et de Novatianis tantum jussum esse, lucida (0533B)manifestatione relegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptizant (I; q. I, c. 53); et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris et Filii et Spiritus sancti, quaestio aliquando commota est, et ideo omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in Patris et Filii et Spiritus sancti sacramento peccarent. 11. Si quis vero de Catholica ad haeresim transiens, aut fidelis ad apostasiam reversus, resipiscens (0534A)redire voluerit, numquid eadem ratione poterit ad clerum permitti, cujus commissum nonnisi longa poenitentia poterit aboleri? Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt. Unde constat, qui de Catholica ad Bonosum transierunt damnatum, atque se passi sunt, aut cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis ecclesiasticae suscipere dignitatem, qui commune omnium ecclesiarum judicium deserentes, suam peculiariter in Bonoso vanitatem sequendam esse duxerunt. 12. Sed (1, q. I, c. III) multos constat vim passos, atque invitos attractos, repugnantesque ab eodem ordinatos. Dicat mihi, volo, quisquis hoc credit: si non post ordinationem Bonosi, interfuit cum conficeret (0534B)sacramenta; si communioni ejus participatus non est, si statim discedens de ejus pessimo conciliabulo ad Ecclesiam rediit: iste talis potest habere excusationis aliquem colorem. Caeterum qui vel post annum vel menses ad Ecclesiam redierunt, intelligitur eos, quia in Catholica noverant se propter vitia sua non posse suscipere ordinationem, idcirco ad illum perrexisse, qui passim et sine ulla discussione ordinationes illicitas faciebat, credentes se posse per istam institutionem in Ecclesia catholica invenire locum de quo ante desperaverant. Nunc illud quod superest, interrogo: qui post mensem aut eo amplius rediit, cum se presbyterum a Bonoso (0535A)confideret ordinatum, si non sacramenta confecit, si non populis tribuit, si Missas secundum consuetudinem non complevit, quid de his censeatis, quaeso, promatis apertius. Ad summam certe qui nihil a Bonoso acceperunt, rei sunt usurpatae dignitatis, qui conficiendorum sacramentorum sibi vindicaverunt aut non vindicaverunt auctoritatem, atque id se putaverunt esse, quod eis nulla fuerat regulari ratione concessum. CAP. VI. 13. Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam ecclesias constitutas non praesumere. Sed (I, q. 7, c. 14), ut saepe accidit, quoties a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem vindicari (0535B)non potest, inultum solet transire, priora dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. CAP. VII. 14. Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema Photinum, et quod est mihi anxium ac difficillimum, majorum meorum revolvam sententias (36, q. 9, c. 5). Fuerat de illo quoque pacto, (0536A)ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum. Verum quia id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit; et vel veniam nos hanc in tantum, vobis annitentibus, post condemnationem ore apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobis tam bonis, tam charis, non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia ac postulatione, Photinum episcopum habetote licitum ita constituere, ut deprecamini, et nostram in melius conversam sententiam labore vel testimonio vestro compotes voti suscipite. 15. Atque Eustathium a me saepissime comprobatum (0536B)nolite exspectare, ut diaconii gratia exspolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio (II Cor. II, 10): contra caput etiam si faciendum sit, non libenter admitto. Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo: cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu dictam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. Nam, fateor, (0537A)haec me primum res bene habet erga Eustathium diaconum, quod nec contra fidem quidquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad mortem crimen aliquod commisisse, vel jactatum umquam vel fictum recognoverim. Et qui in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatur diabolo in perpetuum mancipandus. Cognosco illum inter illas simultates ac turbines contra multorum studia, non dico qualia, diversa sensisse, et hinc cum res ac calamitates ipsae emendatae sint, ad hoc usque Dizoniani et Cyriaci subdiaconorum non potuisse apud vos reviviscere commendatione. Exstinguite, quaeso, ab illo praedictisque quorumcumque videtis animosas ac non justas (0537B)aemulationes, ut ipse apud nos integer, apud vos cum suis reparatus, profundam pacem, non fictam pervidens charitatem, omnibus vobis ac sigillatim occurrat, charitatis vinculis, quae nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum connexus laetetur in Domino. Data Idibus Decembris (13 Decemb. ann. 414) Flavio Constantio viro clarissimo consule. EPISTOLA XVIII. De Bubalio et Tauriano damnatis a provincialibus episcopis, quorum sententiam sedes apostolica retractare curavit. (0538A)INNOCENTIUS RUFO, GERONTIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, MACEDONIO, PROSDOCIO ET ARISTEAE episcopis per Macedoniam constitutis.

1. Mora coepiscoporum nostrorum Maximiani et Eumenii, vel potius importunitas temporum fecit, ut vos iteraretis de Bulbalio et Tauriano querimoniam, et nos iterum in homines perditissimos insurgeremus. Sed (35, quaest. 9, c. 7), ut possum, paucioribus verbis tantorum malorum metabor compendium, et strictim, quae in volumine litterarum vestrarum conspexerim, retractabo. Grave non oportuit (Nicolaus I, epist. 32, n. 12) videri piissimis mentibus vestris, cujuscumque retractari judicium: quia veritas, exagitata saepius, magis splendescit in luce: et pernicies revocata in judicium, gravius et (0538B)sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus est, justitiam saepius recenseri, fratres charissimi. 2. Verum illud video movisse animos vestros, quod in multis Bubalius saepe fallaciis deprehensus, objecerit exemplaria fictarum quasi a nobis litterarum, cum pro consuetudine hominis nihil quod proferret, jam fide dignissimum videretur. Sed sileatur omne jam de tali negotio murmur, et convicti diaboli ipsi anhelitus comprimantur. Subjunximus autem his priores litteras, quas per memoratos episcopos miseramus, quibus ita plenaria sensuum nostrorum (0539A)sententia designata est, ut dum relegeritis, nihil ambiguum, nihil requirendum in hac causa de caetero repetatis. Hanc autem paginulam nostram sollicitius Cretensibus episcopis relegendam mittite: ut sciant plenissime quid sit de Bubalio et Tauriano caeterisque pronuntiatum; ut servent, qui digni administratione sunt, cavere a talibus, ne talia sortiantur. 1 EPISTOLA XIX. INNOCENTII PAPAE I AD ALEXANDRUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. De Pace. Quae Antiochiae propter pacem sunt gesta recolens, summa votorum potitus, communionem libenter concedit, eamque offert Acacio, modo et eadem praestet. 1. Apostolici favoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit: tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut dicentes Deo maximas laudes, majores nos debere fateremur. Plusque a Deo jucundati sumus, quod, discussis omnibus lateribus (0540D)actionum tuae fraternitatis, ita totum pietate ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus Dominum laudaremus. Successumque ipsum ideo praestitum (0541A)tuis laboribus videamus, quod tota virtute pacis amator existens, eam requisitam inveneris, et repertam summa charitate servaveris, cum erga omnes, tum praecipue circa illos, qui quondam Paulini atque Evagrii episcoporum censiti fuerant nomine. (Habeo summam votorum meorum, quod antiqui naevi purgatio tuis temporibus tuisque meritis praerogatur.) Quorum etiam illos ejusdem nominis, qui in Italia merita clericatus acceperunt, censui bono quietis gratiam retinere susceptam. Et quia noster compresbyter Cassianus gratum dixit tuae fore dignationi, si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censerentur; statui propter benevolentiam tuam, promissaque memorati, ut inter caeteros sacerdotes ministrosque qui in civitate sunt, annumerentur, frater charissime. Libenter (0541B)praeterea de episcopis Elpidio atque Pappo cognovi, quod sine quaestione suas ecclesias recuperaverint: et multum in gestis, ut subjecta testantur, sollicitus inquisivi, utrum omnibus esset conditionibus satisfactum in causa beati et vere Deo digni sacerdotis (0542A)Joannis. Et cum per singula assertio legatorum ex voto completa esse fateretur, gratias agens Domino, communionem Ecclesiae vestrae ita recepi, ut prae me feram, apostolicae sedis condiscipulos primos dedisse caeteris viam pacis, in qua firmatos vos nosque Domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ut nullo de caetero titillamento, vel levi cujusquam contentionis pudore pulsetur. 2. Scripta autem Acacii episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram injuriam ille, qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur: et tamen satis abunde in actis statuimus, sicuti dignanter relegere procurabis, quid in ejus persona debeat custodiri, ut si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit (0542B)esse communem, praestetur seni favore vestro nostroque judicio communionis atque litterarum a nobis gratia praerogata. Subscripserunt viginti episcopi Italiae. EPISTOLA XX INNOCENTII PAPAE I AD ALEXANDRUM ANTIOCHIAE EPISCOPUM. De Pace. Innocentius legationem ab Alexandro Antiocheno episcopo ad se destinatam sibi gratissimam fuisse missis gestis testificatur. INNOCENTIUS ALEXANDRO EPISCOPO.

Quam grata mihi, quam pia, quam necessaria legatio a tua sanctitate, frater charissime, ad nos directa fuerit, gestorum ipsorum replicatione cognosces. Voluit enim compresbyter noster Cassianus, hanc amicitiarum nostrarum paginulam per compresbyterum nostrum Paulum, Nicolaum diaconum, (0543B)et Petrum subdiaconum filios nostros, quasi primitias pacis nostrae conscribi. Saluto itaque et tuam mihi in Christo germanitatem, et omnem illam, quae tecum tam bene sentit, ecclesiam. Nosque, ut facitis, et alloquamini peto crebrius litteris, et frequentius de vestra salute laetificetis. Dabit enim, ut confido, Dominus totius nos praeteriti temporis dispendia amantissimo litterarum colloquio repensare.

EPISTOLA XXI INNOCENTII PAPAE I AD ACACIUM BEROEAE EPISCOPUM. Qua conditione Acacio Innocentius communionem concedat. (0543C)Adgaudere litteris fraternitatem tuam de receptis Paulini vel Evagrii episcoporum clericis populisque et de restitutis Elpidio atque Pappo coepiscopis (0544A)percensuimus, et vel sero receptae pacis gratiam te fovere, postposita omni contentione, pervidimus. Unde has ad praestantissimum fratrem et coepiscopum nostrum Alexandrum reddendas tuae transmisimus unanimitati: videlicet ut si omnes inimicitiae, omnis aemulatio tam de nomine sancti Joannis mirandi episcopi, quam de omnibus ejusdem communionis participibus, a tua animositate discessit, has nostrae societatis recipias litteras, frater charissime; modo ut omnia, quae hic actis firmata sunt, apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio, ut communicantem convenit, fatearis. Ut enim haec nobis unanimitatis charitatisque causa venerabilis est, sic inhaeret sollicita, ne quid obliquum aut subcisivum in quoquam residere cognoscatur.

EPISTOLA XXII. DE ATTICO CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO. Communionem ei non reddendam esse, nisi prius eam legatione solemni rogaverit, et quae Antiochiae facta sunt ipse perfecerit, hoc est, in sacris diptychis Joannis nomen restituerit. INNOCENTIUS MAXIMIANO EPISCOPO.

Miramur, prudentiam tuam scripta ad Atticum episcopum Constantinopolitanae urbis a nobis et prosecutione propria, et dato libello qui subter annexus est, postulare, a quo nec missas ullas saltem (0544C)epistolas ad nos vel ad vestram synodum utique pertulisti; idque non petenti aestimes tribuendum, quod videas deprecantibus, discussa ratione, concessum. (0545A)Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impleras. Quod neque apud vos, neque apud nos, ut praedixi, Atticus missis aliquibus suorum vel dicere voluit vel demonstrare completum, quemadmodum Antiochenae ecclesiae frater et coepiscopus noster Alexander digna legatione et prosecutus est et probavit. Quibus omnibus utique interesse dignatus, cognovisti quemadmodum singillatim omnia scriptorum nostrorum antehac de causa beatissimi Joannis quondam episcopi nostri discusserim, utque illi in omnibus satis evidenter monstrarint, universa, quae apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa. Quorum amplexati pacem, utique fidem (0545B)fecimus, et magnum tramitem omnibus eamdem postulaturis ostendimus; si modo quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi se pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint, communionemque, ut isti, legatione solemniter destinata, sibi rogaverint redhiberi. Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas diversis temporibus praediximus, et petitionem communionis, ut recte et petenti, et probanti se eamdem mereri, reddamus, frater charissime. Nam de omnibus plenissimas ad sanctam fratrum (0546A)nostrorum synodum dudum litteras percepisti.

EPISTOLA XXIII. De pace Antiochenae ecclesiae impertita. INNOCENTIUS BONIFACIO PRESBYTERO.

Ecclesia Antiochena, quam prius quam ad urbem perveniret Romam, beatus apostolus Petrus sua praesentia illustravit, velut germana ecclesiae Romanae, diu se ab eadem alienam esse non passa est. Nam missis legatis ita pacem postulavit, et meruit, ut et Evagrianos suis ordinibus ac locis, intemerata ordinatione quam acceperant a memorato, susciperet: et Joannis sanctae memoriae vel clericos vel laicos in unum colligeret atque congregaret, promittens ipsius civitatis episcopus frater meus (0546B)Alexander (Vide epist. 19, n. 1), etiam si quis forte vel a nobis, vel aliunde, posterioris ordinationis ad eosdem venerit, se sine controversia recepturum, ac nomen episcopi memorati (Joannis) inter quiescentes episcopos recitaturum. Cui rei nos noveris tradidisse manus, frater charissime, et eos in nostra viscera recepisse: ne diu membra, quae requisiverant sanitatem, ab unitate corporis haberentur aliena. Omnia vero, quae per ordinem gesta sunt, filius meus diaconus Paulus, harum scilicet portitor litterarum, dilectioni tuae poterit enarrare, ut et (0547A)gaudium commune nobiscum habeas, et eos informes, qui pro Attici partibus intervenire consueverunt.

EPISTOLA XXIV, AD ALEXANDRUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. I. Quod prima sedes beati Petri apud Antiochiam esse memoretur. --II. Quod non oporteat secundum constituta Imperatorum duos esse metropolitanos episcopos. --III. Quod Arianorum clerici non sint suscipiendi in suis officiis, quamvis baptisma, quod per eos datur, confirmet Ecclesia. INNOCENTIUS ALEXANDRO EPISCOPO.

CAP. I. 1. Et onus et honor nobis a tua fraternitate impositus, necessarii tractatus causas induxit, quo litteris vel commonitorio vestro, ut dat (0547B)sancti Spiritus gratia, respondere possimus. Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae (Can. 6) una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiochena ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam ecclesiam, non super aliquam provinciam (0548A)recognoscimus constitutam. Unde advertimus, non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana, et quae conventum Apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit (Act. XI), quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gauderet (Nicol. I, epist. 8). Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et caeteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari. In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos litteris datis ordinari censeas ab his, qui nunc eos suo tantum ordinant arbitratu: vicinos autem, si aestimas, ad manus impositionem tuae gratiae (0548B)statuas pervenire. Quorum enim te maxima exspectat cura, praecipue tuum debent mereri judicium. CAP. II. 2. Nam (Nicolaus I, haec laudat, epist. 32, n. 6) quod sciscitaris, utrum divisis imperiali judicio provinciis, ut duae metropoles fiant, sic duo metropolitani episcopi debeant nominari; non esse (0549A)vere visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei Ecclesiam commutari; honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit Imperator. Ergo secundum pristinum provinciarum morem metropolitanos episcopos convenit numerari. 3. Cyprios sane asseris olim Arianae impietatis potentia fatigatos non tenuisse Nicaenos canones (5 et 6) in ordinandis sibi episcopis, et usque adhuc habere praesumptum, ut suo arbitratu ordinent, neminem consulentes. Quocirca persuademus eis, ut curent juxta canonum fidem catholicam sapere, atque unum cum caeteris sentire provinciis, ut appareat sancti Spiritus gratia ipsos quoque ut omnes Ecclesias gubernari. 4. CAP. III. Arianos praeterea (I, q. I, c, 73), (0550A)caeterasque hujusmodi pestes, quia eorum laicos conversos ad Dominum, sub imagine poenitentiae ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscipimus, non videtur clericos eorum cum sacerdotii aut ministerii cujuspiam suscipi debere dignitate: quoniam quibus solum baptisma ratum esse permittimus, quod utique in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti perficitur, nec sanctum Spiritum eos habere ex illo baptismate illisque mysteriis arbitramur: quoniam cum a catholica fide eorum auctores desciscerent, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt. Nec dare ejus plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur, quam per impietatis suae perfidiam potius, quam fidem dixerim, perdiderunt. Qui fieri potest, ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, (0551A)quorum laicos imperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum poenitentiae imagine recipiamus? Gravitas itaque tua haec ad notitiam coepiscoporum, vel per synodum, si potest, vel per harum recitationem faciat pervenire: ut quae ipse tam necessario percontatus es, et nos tam elimate respondimus, communi omnium consensu studioque serventur.

EPISTOLA XXV. Ex Dionysio Exiguo. I. De pacis osculo dando post confecta mysteria. -- II. De nominibus ante precem sacerdotis non recitandis. --III. Quod non debeant baptizati nisi ab episcopo consignari. --IV. Quod rite omni sabbato jejunetur. --V. De fermento, quod civitatis tantum (0551B)presbyteris dirigatur. --VI. De energumenis baptizatis. --VII. De poenitentibus. --VIII. De epistola S. Jacobi apostoli in qua pro infirmis orare praecipitur. Ex ms. Colbertino 932.

I. Ut pacem in ecclesia peractis mysteriis communicaturi sibi invicem tradant. --II. Ut nomina offerentium non prius, sed intra mysteria recitentur. --III. De consignandis infantibus; solis de consecrato oleo licere dare episcopis. --IV. De fermento in die sancto Paschae, his tantum sacerdotibus, qui intra urbem sunt, tradi debere. --V. De jejunio sabbati. --VI. De his qui post baptismum a daemonio corripiuntur. --VII. De poenitentibus qui modus circa diem sanctum Paschae teneri debeat. --VIII. Ut (0551C)oleum sanctum non solum sacerdotibus, sed et omnibus Christianis, in sua suorumque necessitate ungere liceat. --IX. Ut poenitentibus oleum sanctum, sicut et alia sacramenta, poenitentiae tempore non concedatur. INNOCENTIUS DECENTIO episcopo Eugubino salutem.

1. Si (Ivo p. 4, c. 67) instituta ecclesiastica, ut (0552A)sunt a beatis Apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc aestimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur; ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putent sibi aut ecclesias non convenire, aut ab Apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam (Dist. 5, c. 11). 2. Quis enim nesciat aut non advertat, id quod a principe Apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superduci aut introduci aliquid, (0552B)quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, et insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. 3. Saepe dilectionem tuam ad Urbem venisse, ac (0552C)nobiscum in ecclesia convenisse, non dubium est, et quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat, cognovisse. Quod sufficere ad informationem ecclesiae tuae, vel reformationem, si praecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerunt, satis certum haberemus, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses. (0553A)Quibus idcirco respondemus, non quod te aliqua ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint, qui aut novitates inducunt, aut alterius ecclesiae, quam Romanae, existimant consuetudinem esse servandam. CAP. I. 4. Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare (De consec. dist. 2, c. 9), vel sibi inter se sacerdotes tradere, cum post omnia, quae aperire non debeo, pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia, quae in mysteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. CAP. II. 5. De nominibus vero (De consecr. (0553B)dist. I, c. ult.) recitandis, antequam precem sacerdos (0554A)faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis, ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil. Prius ergo oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina, quorum sunt, edicenda; ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus. CAP. III. 6. De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio, quam ab episcopo fieri licere (De consecr. dist. 4, c. 119). Nam presbyteri licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent (Ivo p. 1, c. 265). Hoc autem (0554B)pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum, (0555A)consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit, Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris, sive extra episcopum sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere. CAP. IV. 7. Sabbato vero (De consecr. dist. 3, c. 13) jejunandum esse, ratio evidentissima demonstrat. Nam (Ivo p. 4, c. 28) si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu (0555B)Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum, ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum. Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est, in tantum eos jejunasse biduo memorato (Joan. XX), ut traditio Ecclesiae habeat, isto biduo (0556A)sacramenta penitus non celebrari. Quae utique forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant, semel atque uno sabbato jejunandum; ergo et Dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda. Si autem Dominici diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est; dementis est, bidui agere consuetudinem sabbato praetermisso; cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem. Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum; sed dicimus et sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam Apostolis, vel (0556B)his qui Christum secuti sunt, indixerunt. Qui die Dominico hilarati, non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt. CAP. 8. De fermento vero, quod die Dominica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti, cum omnes ecclesiae nostrae intra civitatem sint constitutae. Quarum presbyteri, quia die ipsa propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt; idcirco fermentum a nobis confectum (0557A)per acolythos accipiunt, ut se a nostra communione, maxime illa die, non judicent separatos. Quod per paroecias fieri debere non puto; quia nec longe portanda sunt sacramenta (nec nos per coemeteria diversa constitutis presbyteris destinamus) et presbyteri eorum conficiendorum jus habeant atque licentiam. CAP. VI. 9. De his vero baptizatis, qui postea (0558A)a daemonio, vitio aliquo aut peccato interveniente, arripiuntur, est sollicita dilectio tua, si a presbytero vel diacono possint aut debeant designari. Quod hoc, nisi episcopus praeceperit, non licet. Nam eis manus imponenda omnino non est, nisi episcopus anctoritatem dederit id efficiendi. Ut autem fiat, episcopi est imperare, ut manus eis vel a presbytero vel a caeteris clericis imponatur. Nam quomodo (0559A)id fieri sine magno labore poterit, ut longe constitutus energumenus ad episcopum deducatur, cum si talis casus ei in itinere acciderit, nec perferri ad episcopum, nec referri ad sua facile possit? CAP. VII. 10. De poenitentibus autem, qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat (De consecr. dist. 3, c. 17; Ivo p. 15, c. 40; Isaac Lingon. c. 15). Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem suam. Vel si quis aegritudinem incurrerit, atque (0559B)usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. CAP. VIII. 11. Sane quoniam de hoc, sicuti de caeteris, consulere voluit dilectio tua, adjecit etiam (0560A)filius meus Coelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: Si infirmus aliquis in vobis est; vocet presbyteros, et orent super cum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei (Jacob. V, 24). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet, in sua aut in suorum necessitate ungendum. Caeterum (Dist. 95, c. 9; Ivo p. 2, c. 75) illud superfluum esse videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium (0560B)est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit, aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate; sine cunctatione (0561A)potest, cujus est chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? 12. His ergo, frater charissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus, respondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, a qua originem ducit, servare valeat atque custodire. Reliqua vero, quae scribi fas non erat, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem Domini potentiae, etiam id procurare, ut et tuam Ecclesiam et clericos nostros, qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis, bene instituas, et aliis formam tribuas, quam debeant imitari. (0561B)Data XIV kalendarum Aprilium (Martii XIX, ann. 416), Theodosio augusto VII et Palladio viro clarissimo consulibus. 1 EPISTOLA XXVI. CARTHAGINENSIS CONCILII AD INNOCENTIUM. Ut sententiae suae, qua Pelagii Coelestiique impietates damnarunt, apostolicae sedis accedat auctoritas. Ac tandem si has illi suas esse negent; quibusvis earum assertoribus anathema decernitur. Domino beatissimo et honorandissimo sancto fratri INNOCENTIO papae, AURELIUS, NUMIDIUS, RUSTICIANUS, FIDENTINUS, EVAGRIUS, ANTONIUS, PALATINUS, ADEODATUS, VINCENTIUS, PUBLIANUS, THEASIUS, TUTUS, PANNONIUS, VICTOR, RESTITUTUS, alius RESTITUTUS, RUSTICUS, FORTUNATIANUS, AMPELIUS, (0564B)AMBIVIUS, FELIX, DONATIANUS, ADEODATUS, OCTAVIUS, SEROTINUS, MAJORINUS, POSTHUMIANUS, CRISPULUS, VICTOR, alius VICTOR, LEUCIUS, MACIANUS, FRUCTUOSUS, FAUSTINIANUS, QUODVULTDEUS, CANDORIUS, MAXIMUS, MEGASIUS, RUSTICUS, RUFINIANUS, PROCULUS, SEVERUS, THOMAS, JANUARIUS, OCTAVIANUS, PRAETEXTATUS, SIXTUS, QUODVULTDEUS, PENTADIUS, QUODVULTDEUS, CYPRIANUS, SERVILIUS, PELAGIANUS, MARCELLUS, VENANTIUS, DIDYMUS, SATURNINUS, BIZACENUS, GERMANUS, GERMANIANUS, INVENITUS, MAJORINUS, INVENITUS, CANDIDUS, CYPRIANUS, AEMILIANUS, ROMANUS, AFRICANUS, et MARCELLINUS, et caeteri qui in concilio Ecclesiae Carthaginensis adfuimus.

1. (0564C)Cum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter venissemus, atque ex diversis causis congregata (0565A)ex nobis synodus haberetur; compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit Herotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam. His ergo lectis, Pelagium et Coelestium auctores argui nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathemandi erroris advertimus. Unde factum est, ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Coelestii nomine hic apud Ecclesiam Carthaginensem fuerit agitatum. Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit sanctitas tua, quamvis judicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur; nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis (0565B)et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur; nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur. Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda.

2. Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in sacrilegam superbiam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, (0565C)dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Isti autem asserunt, sicut a fratribus, qui etiam eorum libros legerunt, cognovimus, in eo Dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam voluntatem legem Dei possit implere, sive (0566A)naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam. Eamdem quoque legem ad gratiam pertinere, quod illam Deus in adjutorium hominibus dedit. Illam vero gratiam, qua, ut dictum est, Christiani sumus, cujus Apostolus praedicator est, dicens, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.) nolunt omnino cognoscere, nec aperte quidem oppugnare audent (I Cor. II, 14). 3. Sed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt spiritus Dei persuadere (0566B)non cessant, ad operandam perficiendamque justitiam, et Dei mandata complenda, solam sibi humanam sufficere posse naturam? non attendentes quod scriptum est, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26); et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16); et quod unum corpus sumus in Christo Jesu, singuli autem alter alterius membra, habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis (Rom. XII, V); et, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10); et, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid., 57); et, Non quia idonei sumus aliquid cogitare quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia (0566C)nostra ex Deo est (II Cor. III, 5); et, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (Ibid. IV, 7); et innumerabilia, quae de Scripturis omnibus si colligere velimus, tomus non sufficit. Et veremur, ne apud te ista ipsa commemorando, quae majore gratia de sede apostolica praedicas, inconvenienter facere videamur. Sed ideo facimus, quia eo, quo infirmiores sumus, quaquaversus quisque nostrum verbo Dei praedicando (0567A)putatur attentior, crebrius eos patimur et audacius insurgentes. 4. Si ergo Pelagius episcopalibus gestis ( Diospolitanae synodi ), quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet per diversa dispersos, etiam apostolicae sedis auctoritate anathemanda est. Consideret enim sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario consequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem; quod Dominus et discipulos monuit et posuit in oratione quam docuit (Matth. VI, 13): aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo (0567B)Petro se rogasse ipse testatus est (Luc. XXII, 32). Si enim haec possibilitate naturae et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta, quis non ea videat inaniter a Domino peti, et fallaciter orari, cum orando poscuntur, quae naturae jam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur: nec debuisse dicere Dominum Jesum, Vigilate et orate (Matth. XXIV, 41); sed tantummodo, Vigilate, ne intretis in tentationem: nec beatissimo Petro primo Apostolorum: Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac praecipio, ne deficiat fides tua (Lucae XXII, 32)? Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut in cassum super populum dicere videamur, quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant, vel illa, quae pro fidelibus precatur Apostolus (0567C)dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus (Ephes. III, 14). Si ergo voluerimus, benedicendo, super populum dicere: Da illi, Domine, virtutem corroborari per Spiritum tuum: istorum nobis disputatio contradicit, affirmans liberum negari arbitrium, si hoc a Deo poscitur, quod in nostra est potestate. Virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam non nunc accipimus, sed cum crearemur accepimus. 5. Parvulos etiam propter salutem, quae per Salvatorem Christum datur, baptizandos negant; ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, promittentes, (0568A)etiam si non baptizentur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos, de quibus Dominus ait, Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10): quia isti, inquiunt, non perierant, nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimatur; quia nihil est in eis vitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus est sanguis, qui fusus in remissionem legitur peccatorum. Quamquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem libello suo Coelestius in Carthaginensi ecclesia jam confessus est. Sed multi, qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta Christianae fidei conantur evertere, quacumque possunt affirmare non cessant.(0568B) 6. Unde etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista numquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen, quicumque dogmatizat et affirmat, humanam sibi ad vincenda peccata, et Dei mandata facienda, sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur: et quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit. Quaecumque autem alia eis objiciuntur non dubitamus venerationem tuam, cum gesta episcopalia ( Palaestinae synodi ) perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, id judicaturam, (0568C)unde omnes in Dei misericordia gaudeamus. Ora pro nobis, domine beatissime papa. EPISTOLA XXVII. MILEVITANI CONCILII AD INNOCENTIUM PAPAM. Ut inimicorum gratiae Christi perniciosam haeresim quam primum auctoritate sua coerceat.

Domino beatissimo meritoque venerabili et in Christo honorando papae INNOCENTIO, SILVANUS senex, VALENTINUS, AURELIUS, DONATUS, RESTITUTUS, LUCIANUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, PLACENTIUS, SEVERUS, FORTUNATUS, POSSIDIUS, NOVATUS, SECUNDUS, MAURENTIUS, LEO, FAUSTINIANUS, CRESCONIUS, MALCHUS, LITTORIUS, FORTUNATUS, DONATUS, (0569A)PONTICANUS, SATURNINUS, CRESCONIUS, HONORIUS, LUCIUS, ADEODATUS, PROCESSUS, CRESCONIUS, SECUNDUS, FELIX, ASIATICUS, RUFINIANUS, FAUSTINUS, SERVUS, TERENTIUS, CRESCONIUS, SPERANTIUS, QUADRATUS, LUCILLUS, SABINUS, FAUSTINUS, CRESCONIUS, VICTOR, GIGANTIUS, POSSIDONIUS, ANTONINUS, INNOCENTIUS, PRAESIDIUS, CRESCENTIUS, FELIX, ANTONINUS, VICTOR, HONORATUS, DONATUS, PETRUS, PRAESIDIUS, CRESCONIUS, LAMPADIUS, DELPHINUS, ex concilio Milevitano in Domino salutem.

1. Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam venerationem quae pro (0569B)Ecclesia suggerenda sunt tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris. 2. Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis Dominicam etiam orationem impiis disputationibus conantur auferre. Cum enim Dominus docuerit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): isti dicunt, posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem justitiae sine adjutorio gratiae Salvatoris per solum liberae voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit jam necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra: illud vero (0569C)quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Ibid., 13), non ita intelligendum, tamquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere hominis voluntatem: tamquam frustra Apostolus dixerit, (0570A)Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16); et, Fidelis Deus, qui vos non permittit tentari super id, quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Lucae XXII, 32); et omnibus suis, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXIV, 41): si hoc totum est potestatis humanae. Pueros quoque parvulos, etsi nullis imbuantur Christianae gratiae sacramentis, habituros vitam aeternam, nequaquam Christiana praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); et alio loco, sicut in (0570B)Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Ut ergo alia omittamus, quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt, haec interim duo, quibus omnino totum quod Christiani sumus conantur evertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum ut contra peccati malum atque ad operandam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam Christianae gratiae sacramentum. 3. Haec insinuantes apostolico pectori tuo, non opus habemus multa dicere, et tantam impietatem verbis exaggerare; cum procul dubio te ista permoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant, multosque contaminent, vel potius interimant, dum sub nomine Christi a gratia Christi penitus alienant, (0570C)omnino dissimulare non possis. Hujus autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Coelestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. Quorum unus, id est Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia pervenisse (0571A)dicitur. De quo ante paucos annos quid gestum fuerit, sanctitas tua de Carthaginensi ecclesia melius instruitur. Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Jerosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur. Verumtamen multo plures, qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi, et catholicae fidei veritate confligunt, sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus. Sed arbitramur, adjuvante misericordia Domini Dei nostri, qui te et regere consulentem, et orantem exaudire dignatur, auctoritate sanctitatis tuae, de sanctarum Scripturarum auctoritate depromptae, facilius eos, qui tam perversa et perniciosa sentiunt, esse cessuros; ut de correctione potius (0571B)eorum congratulemur, quam contristemur interitu, domine beatissime. Quodlibet autem ipsi eligant, certe vel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implicare, cernit venerabilitas tua instanter et celeriter providendum. Haec ad sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensem ecclesiam et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad sedem apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus. ( Et alia manu: ) Memor nostri in Dei gratia augearis, domine beatissime, meritoque venerabilis et in Christo honorande, sancte papa. EPISTOLA XXVIII. EPISCOPORUM QUINQUE AD INNOCENTIUM PAPAM. Pelagii retegunt ac refutant haeresim, qua ad cupiditates domandas, tentationesque vincendas, necnon ad perficienda Dei mandata, solam sibi naturam humanam per liberum arbitrium sufficere contendebat: ac sicubi gratiam praedicaret, eum ibi vel liberum arbitrium, vel peccatorum remissionem, vel legis praeceptum intelligere, aliudque proprio gratiae nomine a fidelibus intelligi ostendunt. Quod item ait, hominem posse sine peccato esse si velit, quo sensu vere, quove, etiamsi non sine errore, tolerabiliter tamen dicatur, explicant. Domino beatissimo, meritoque honorandissimo fratri INNOCENTIO papae, AURELIUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, EVODIUS, et POSSIDIUS in Domino salutem.

1. De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae, ad tuam sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua et creatori nostro quodam modo dicunt: Tu nos fecisti homines, justos autem ipsi nos fecimus; qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant liberatorem; ideo salvam, ut superfluum judicent (0572B)salvatorem. Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare. Multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 3). Familia Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10); et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3), suspenso corde cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae venerationis exspectat. 2. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille (Pelagius) diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei (0572C)faveant: quidam scilicet, quia eis talia persuasisse perhibetur; plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus; ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, (0573A)et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret. His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt, eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei; nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): sine dubio gratiam qua justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate; non qua creati sumus cum propria voluntate. Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam, qua Christiani et filii Dei sumus: quis eum patienter catholicorum sacerdotum non (0573B)dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret? Quapropter non culpandi sunt judices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere. 3. Non agitur de uno Pelagio, qui jam fortasse correctus est, quod utinam ita sit! sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut convinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua veneratione accersendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari: (0573C)aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum. Et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius, absolvendus est, tunc est re vera de ejus purgatione gaudendum. 4. Sive enim dixerit, gratiam esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quod per subministrationem Spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam tentationesque vincendas, (0574A)quem ditissime effudit super nos qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Tit. III, 6). Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus (Ephes. IV, 8), ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus, adjuvet infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26). Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13), non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); neque orat ut accipiat mandatum; sed plane orat ut faciat mandatum. Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum (0574B)quod est contra mandatum. Orat igitur ut non peccet, hoc est, ne quid faciat mali: quod pro Corinthiis orat Apostolus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Unde satis apparet, quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum; quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio. Hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum. 5. Distinguenda est lex et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas: nec gratia juvaret, si sat esset voluntas. Jubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. (0574C)XXXI, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125). Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8); et tamen oratur ut sapientiam habeamus, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacob. I, 5). Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et (0575A)hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo (Psal. XXXVI, 27); et tamen oratur ut non faciamus malum ubi dicitur: Oramus autem ad Dominum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI, 27); et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes (Coloss. I, 9), atque inter caetera, quae illis orat, dicit: Ut ambuletis digne Deo in omne placitum, in omni opere et sermone bono (Ibid., 10). Sicut ergo agnoscimus voluntatem cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam (0575B)cum petuntur. 6. Misimus reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur. Qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt. Factum est: ad eosdem rescripta est ipsa responsio ( Liber Augustini de Natura et Gratia ); agentes gratias rescripserunt (Epist. apud Augustin. nunc 168). Utrumque misimur, (0575C)et cui responsum est, et quod responsum est. Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere ne graveris, quemadmodum, sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus. 7. Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus: anathemet illa, et eam confiteatur apertissime gratiam, quam doctrina Christiana demonstrat, et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina, vel aliquo adjumento visibili fovet sicut plantator quodam modo et irrigator extrinsecus, sed subministratione Spiritus et occulta misericordia, (0575D)sicut facit ille, qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7). Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut (0576A)non nihil essemus, nec ita essemus aliquid, ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit; sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus; et de hoc tanto beneficio creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen, qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 3). 8. De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab his, quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei, quod eam suis disputationibus oppugnaret, (0576B)quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam. Hanc apostolica doctrina gratiam isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). De hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4). De hac scriptum est, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). De hac scriptum est, Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem, qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, (0576C)deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 4). Et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare. Illam vero gratiam, qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis, propheticis, evangelicis, apostolicisque litteris legimus. 9. Cum itaque de hac gratia, Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi objiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum hoc sibi in libro suo velut ab adversante persona idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium (0576D)cum adjutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae? 10. Cui merito respondetur: Ergo evacuatum est (0577A)scandalum crucis (Galat. V, 11). Ergo Christus gratis mortuus est (Rom. IV, 25). Num enim, si non moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter justificationem nostram, nec ascenderet in altum et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas, quam defendit, in hominibus non esset (Eph. IV, 8; Psal. LXVII, 19)? An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Immo jam et hoc erat sanctum et justum et bonum (Rom. VII, 12). Jam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. XX, 17); jam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Levit. XIX, 18). In quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. XIII, 9). Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit se ipsum; ideo Dominus in his duobus praeceptis (0577B)totam legem Prophetasque dicit pendere (Matth. XXII, 40). Quae duo praecepta jam erant hominibus divinitus data. An aeternum praemium justitiae promissum nondum erat? Hoc ipse non dicit, qui in suis litteris posuit, etiam in veteri Testamento regnum coelorum esse promissum. Si ergo ad faciendam perficiendamque justitiam jam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, jam erat legis Dei sanctum et justum bonumque mandatum, jam erat promissum praemium sempiternum: ergo Christus gratis mortuus est. 11. Ergo neque per legem justitia, neque per naturae possibilitatem; sed ex fide ac dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum unum mediatorem Dei et hominum. Qui nisi in plenitudine temporis (0577C)mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram (Rom. IV, 25); profecto et antiquorum fides evacuaretur, et nostra. Fide vero evacuata, quae homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat (Heb. X, 38; Rom. I, 17)? Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): procul dubio a corpore mortis hujus, ubi lex alia repugnat legi mentis (Rom. VII, 21 et 24), neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita, redemptore indiget; saucia, salvatore: sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu (I Tim. II, 5); qui et Deus cum esset, hominem fecit, et manens (0577D)Deus, homo factus refecit ipse quod fecit. 12. Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus generis humani temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili. Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum (0578A)fidei (utique eumdem, quem et illi) secundum quod scriptum est (II Cor. IV, 13), Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (Psal. CXV, 1). Inde est, quod ait ipse mediator: Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Inde Melchisedech, prolato sacramento mensae Dominicae, novit aeternum ejus sacerdotium figurare (Gen. XIV, 18). Jam vero data in litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum (Rom. V, 20), et de qua dicit: Si ergo ex Lege hereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur Lex? Transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem (0578B)unius non est, Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 18, seqq.). Nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur? Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei, quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine justitia, (0578C)non sua, sed Dei, hoc est, data dono Dei. 13. Quam etiam nunc quidam, ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judaeis dictum est, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur. Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 21). Cum dicit manifestata est, ostendit quia et tunc erat, sed tamquam illa pluvia, quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area manifesta (Judic. (0578D)VI, 37). Cum ergo Lex sine gratia, non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. XV, 56): sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam, velut in area nunc patentem; ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de (0579A)qua dictum est, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! 14. Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis, justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venumdatae, sed Dei gratia per fidem justificabat, et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat; anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata. Aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa, quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae. Si vult ergo, onerosum (0579B)sibi et perniciosum discat Ecclesiae scandalum auferre: quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt. Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse, vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime sanctitatis tuae, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso esse anathematum atque damnatum; non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter Christiana turbare: sed potius, adjuvante misericordia Domini, concertantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et sancti (0579C)sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam Orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae beattiudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et (0580A)petentes, ut eam ei mittere ipse digneris. Sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens. 15. Illud vero quod dicunt, posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adjutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus, utrum in hac vita, quando caro concupiscit adversus spiritum; an vero in illa, cum fiet sermo qui scriptus est (Galat. V, 17): Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus enim mortis peccatum est (0580B)(I Cor. XV, 55); diligentius pertractandum propter alios quosdam, qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a via reproba ad bonam vitam (S. Ambros. in I Lucae 6). Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus justificationibus Domini sine querela (Lucae I, 6). Hoc quod dictum est sine querela, sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, immo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei. Qui parum videntur considerasse, ipsum Zachariam (0580C)fuisse utique sacerdotem. Omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei, primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi (Levit. IX, 7; Hebr. VII, 27). Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam jussi sumus dicere, Dimitte (0581A)nobis debita nostra (Matth. VI, 12): ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre. Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, charitate crescente; perficiamur autem illa in vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9), secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat. Ad nativitatem quippe, quae ex Deo est, augenda et perficienda charitas pertinet, non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen, quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis (Rom. VII, 20). Sed natus ex (0581B)Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13), potest dicere, Jam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20). 16. Sed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat, conandum atque poscendum est; tolerabiliter in eo quisque fallitur; nec diabolica impietas, sed error humanus est elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere. Id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle. Nobis autem sufficit, quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet provectu excellentiaque justitiae, qui sibi audeat (0581C)dicere, non necessariam precationem orationis Dominicae, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); et dicat se non habere peccatum, ne seipsum decipiat, et in eo veritas non sit, quamvis jam sine querela vivat (I Joan. I). Non enim qualecumque etiam tentationis humanae, sed grave peccatum est, quod in querelam venit.(0582A) 17. Caetera quae illi objecta sunt, sicut gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio tua beatitudo judicabit. Dabit sane nobis veniam suavitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortassis, quam velles, tuae misimus sanctitati. Non enim rivulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus; sed in hac non parva tentatione temporis, unde nos liberet cui dicimus, Ne nos inferas in tentationem, utrum etiam noster licet exiguus ex eodem, quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, hoc a te probari volumus, tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari. EPISTOLA XXIX. Innocentius episcopis Carthaginensis concilii rescribens eorum adversus Pelagianos haereticos doctrinam atque sententiam laudet et confirmat. INNOCENTIUS AURELIO, NUMIDIO, RUSTICIANO, FIDENTIANO, EVAGRIO, ANTONIO, PALATINO, ADEODATO, VINCENTIO, PUBLIANO, THEASIO, TUTO, PANNONIO, VICTORI, RESTITUTO, alteri RESTITUTO, RUSTICO, FORTUNATIANO, AMPELIO, AMBIVIO, FELICI, DONATIANO, ADEODATO, OCTAVIO, SEROTINO, MAJORINO, POSTHUMIANO, CRISPULO, VICTORI, alteri VICTORI, LEUCIO, MARIANO, FRUCTUOSO, PROCULO, FAUSTINIANO, QUODVULTDEO, CANDORIO, MAXIMO, MEGASIO, RUSTICO, RUFINIANO, PROCULO, SEVERO, THOMAE, JANUARIO, OCTAVIANO, PRAETENTATO, SIXTO, QUODVULTDEO, PENTADIO, QUODVULTDEO, CYPRIANO, SERVILIO, PELAGIANO, MARCELLO, VENANTIO, DIDYMO, (0582C)SATURNINO, BIZACENO, GERMANO, GERMANIANO, INVENITO, MAJORINO, INVENITO, CANDIDO, CYPRIANO, ROMANIANO, AEMILIANO, AFRICANO, MARCELLINO, et caeteris, qui in Carthaginensi concilio adfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.

1. In requirendis Dei rebus quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a vero justoque (0583A)et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse judicium, scientes quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit. Quem sequentes, tam mala damnare novimus, quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacerdotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis de disjunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad hujus sedis (0583B)notitiam perveniret: ut tota hujus auctoritate justa quae fuerit pronuntiatio firmaretur; indeque sumerent caeterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praecipere [Forte leg. praeciperent] quos abluere, quos veluti coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret. 2. Gratulor igitur, charissimi fratres, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinastis: et cum illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis: et per cunctas totius orbis ecclesias omnibus una quod prosit, decernendum esse deposcitis: ut suis constabilita regulis. (0583C)Ecclesia, et hoc, quo illos caveat, pronuntiationis justae firmata decreto, talibus patere non possit, qui perversis instructi, immo destructi, verborum (0584A)argutiis, sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam. Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus, cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta, vel caetera quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum. Praecidendum id ergo (0584B)est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit; ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus hujus mali non exhaurienda post sentina considat. 3. Nam quid nos de his posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur? Sed jam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur; qui sine illo tantum assequi se posse confidunt, quantum vix illi, qui ab illo postulant, et accipere promerentur. Quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam Christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris (0584C)debere quod natus es? Ergo eris tibi in providendo praestantior, quam potest in eo esse, qui te ut esses effecit? Et cui putes debere quod vivis, (0585A)quomodo non putas illi debere quod quotidianam ejus consequendo gratiam taliter vivis? et qui nos adjutorio negas indigere divino, quasi ex nostra simus in totum possibilitate perfecti, quomodo non adjutorium ejus in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus? 4. Qui enim adjutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat: nos non mereri, an illum hoc non posse praestare, an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare? Posse hoc Deum, opera ipsa testantur. Et adjutorio quotidiano nos egere, negare non possumus. Hoc enim seu bene vivimus provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, ejus auxilio plus egemus. (0585B)Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus liberos, abjuremus; quasi jam amplius quod possit dare non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit: nescientes, quod nisi magnis precibus gratia in nos implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium? 5. Nam si ille clamat adjutorio sibi opus esse divino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum (0585C)arbitrium plus prodesset; quippe cum vir beatus et jam electus a Domino nihil egeret, tamen ita Deum deprecatur, postulans: Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI, 9): nos nobis liberum arbitrium, ille (0586A)sibi Deum postulat adjutorem; quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat. Non, rogo, manifeste discimus quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoptat? Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant. David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura; adjutorem sibi Deum, et assiduum adjutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat; et per corpus omne psalterii hoc et praedicat et clamat. Si ergo hoc ille ita magnus scit ut assidue dicere, ita necessarium confessus est, ut doceret: quemadmodum Pelagius Coelestiusque seposita omni responsione (0586B)psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse confidunt, nos adjutorium Dei nec debere quaerere, nec egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur? 6. Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit; et ejus firmans statum, quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit. Nam quamvis redemisset (0586C)hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere (0587A)humanos poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. 7. Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum. Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. Ipsi enim sua sponte, dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt. Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus, nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista jactantes? Quis, (0587C)rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt, nec merentur; nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largiatur? Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino. Negantes enim adjutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt: qui avellendi sunt longius et ab Ecclesiae procul removendi visceribus; ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat. Si enim diu fuerint sub hac impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam nunc sequuntur. Putabunt enim eos recte (0587C)sentire, quos adhuc vident in Ecclesia perdurare. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur. Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus.(0588A) 8. Qui si tamen aliquod in se Dei adjutorium, quod huc usque negaverunt, provocarint, et opus sibi ejus auxilio esse cognoverint, ut hac labe, in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, ne verum aspiceret, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae huc usque senserunt; et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant. Quod si fecerint, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis revocati (0588C)praecipitiis, intra ovile Domini redigantur: ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant, doctrinae perversitate non possint. 9. Sed satis vestris monitis, sic abundantibus nostrae legis exemplis probatur esse responsum. Nec quidquam superesse duximus quod dicamus, cum nihil praetermissum a vobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus cognoscantur esse convicti. Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia in his plena relatio est, et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse: nec decet credere vos aliquid, quod ad causam possit (0588C)proficere, praeterisse. Et alia manu: Bene valete, fratres, Et ad latus: Data VI kal. Febr. (Jan. 27 ann. 417) post consulatum Theodosii augusti VII et Junii Quarti, V. C. EPISTOLA XXX. INNOCENTII PAPAE AD CONCILIUM MILEVITANUM. Patres concilii Milevitani laudat, tum quod haereticos pertinaces segregandos, et correctos censuerint recipiendos, tum quod canones ubique receptos secuti, apostolicae sedis de rebus anxiis sententiam petierint. Inde probat haeresim, quae hominem sibi sine Dei gratia posse sufficere vult, ac baptismum parvulis ad vitam aeternam necessarium negat, contra Scripturas pugnare. Hujus auctores, eorumque sectatores ab Ecclesia abscidi jubet, sed si errores damnent, suscipi. INNOCENTIUS SILVANO seni, VALENTINO, et caeteris qui in Milevitana synodo interfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.

I. Inter caeteras Romanae ecclesiae curas, et apostolicae sedis occupationes, quibus diversorum consulta fideli ac medica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Julius dilectionis vestrae (0589B)litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit, Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subjungens. Nimirum exsultat Ecclesia, tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare; sed si quas magis ovium scevae delectationis herba seduxit, ac si in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illicenter dudum petita vitantes, custodiae pristinae circumspectione tutari: in utraque parte videlicet consulentes, ne vel suscipiendo tales, simili caeterae ducantur exemplo; vel spernendo redeuntes, luporum morsibus videantur ingestae. Prudens admodum, et catholicae fidei plena consultio. Quis enim aut tolerare possit (0589C)errantem, aut non recipere corrigentem? Nam ut (0590A)durum arbitror, conniventiam praebere peccantibus; ita impium judico manum negare conversis. 2. Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, in quam, illius, quem praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium ecclesiarum) super anxiis rebus quae sit tenenda sententia (II Cor. XI, 28): antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. Verum haec missa facio: neque enim hoc vestram credo latere prudentiam. Quid id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? Praesertim (24, q. 1, c. 12) quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi (0590B)ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione sejunctos. Gemino igitur bono charitas vestra fungetur. Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. Quis enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? Novae haereseos nimirum fugiantur auctores. 3. Quid enim acerbius in Dominum fingere potuerunt, (0590C)quam cum adjutoria divina cassarent, causamque (0591A)quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus Deo? Merito in hos dicat hymnidicus: Ecce homines, qui non posuerunt Deum adjutorem sibi (Psalm. LI, 9). Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina: qua privatus, necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat. O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertens tandem, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus: audiat David dicentem: (0591B)Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psalm. CXXIII, 8); et, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psalm. XXVI, 9). Quae in cassum dixerit, si tantum in ejus erat positum voluntate, quod a Domino flebili sermone poscebat. 4. Quae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adjutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam; quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes, sibimet, immo, quod est dignius dolore communi, jam plurimis Pelagius Coelestiusque persuadent? Multifariis equidem, ad destruendum tale magisterium, uti possemus exemplis, nisi sciremus (0591C)sanctitatem vestram ad plenum scripturas omnes callere divinas; praesertim cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta, ut his solis valeat praesens dogma rescindi; opusque non esse reconditis, cum et iis, quae facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint. Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est etiam restituta nobis status pristini libertate quaeramus; quippe qui nec alias diaboli machinas nisi (0592A)eadem possumus juvante vitare (Augustin. lib. II, ad Bonifac., c. 4, n. 7). 5. Illud vero, quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos creditur nonnisi baptismate conferendum. Si ergo nihil volunt officere non renasci: fateantur necesse est, nec regenerationis sacra fluenta prodesse. Verum, ut superfluorum hominum prava doctrina ceferi veritatis possit ratione discingi, proclamat (0592B)hoc Dominus in Evangelio dicens: Sinite infantes, et nolite eos prohibere venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Lucae XVIII, 16). 6. Quare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones (II Tim. II, 23), ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem; eosque interim Dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt. Abscidendi sunt enim, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi (Galat. V, 12). Simul autem praecipimus, ut quicumque (0592C)id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat; non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32): quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem. Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. Haec igitur, fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia: absint atriis Domini, careant dumtaxat custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia (0593A)serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile Dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. Prospiciendum est ergo, ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse, quam pastores. Jubemus sane (quoniam Christus Dominus noster propria voce signavit, nolle se mortem morientis (Ezech. XXXIII, 11; II Pet. III, 9), tantum ut revertatur et vivat), si umquam ad sanum deposito pravi dogmatis errore resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari: ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes, exspectantis hostis rabidis faucibus (0593B)glutiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt. Bene valete fratres. Data sexto kalendas Februarii (27 Jan. ann. 417), Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus. EPISTOLA XXXI. Rescribit Innocentius quinque episcopis, quid de eorum sententia, quid de Pelagii perfidia sentiret, se jam satis notum fecisse: haeretici hujus fautores, si Romae sint, latere; sed ubivis degant damnandos esse, eorumque saluti prospiciendum: Pelagii in Palaestina purgationem sibi valde esse suspectam; sed judices ejus nec culpare se, nec approbare; nihil opus esse ut eum Romam accersat, certe librum illius blasphemiis refertum esse: si ipse errores anathemet, facilius revocatum iri quos seduxit; sed his saltem consulendum. INNOCENTIUS, AURELIO, ALYPIO, AUGUSTINO, EVODIO, POSSIDIO episcopis salutem.(0594A) 1. Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit: ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum, dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possint praebere doctorem. Sed de his jam satis, ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus respondentes, rescripsimus quid vel de illorum perfidia, vel de vestra sententia sentiremus. Sed (0594B)subinde contra eos subvenit et suppeditat quod dicatur: nec potest aliquando esse quod vincat, cum tam miserum impiumque sit, quod nostrae fidei virtute et ipsa plenius veritate vincatur. Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, nec aliquid superesse quod petat ad sanandum se; qui sibi hoc abstulit, ulterius quid reliquit? 2. Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque conjungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, affectu illorum et monitis et verbis ut laberentur inducti, quatenus ad (0594C)rectum viae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut eorum sensibus pastus (0595A)error invadat. Nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit, seu hac illi in urbe sint, quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, et in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci: sive in quovis terrarum loco degant, Dei nostri misericordia gratiaque credimus, quod facile corrigantur, audita ejus damnatione, qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus. Nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint, sint sanandi.(0595B) 3. Nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata; quibus ille et auditum se crederet, et absolutum. Quae utrum vera sint, dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat, ut illos cogeret epistolis suis quid judicaverant indicare. Verum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis, quam vera ratione ut ad tempus videri poterat, (0595C)purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo. 4. (0596A)Sed utinam, quod optandum est magis, jam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso! Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse. Qui si confidit, novitque non nostra dignum esse damnatione quod dicat aut jam hoc totum se refutasse quod dixerat; non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit absolvi. Nam si adhuc taliter sentit; quando se nostro judicio, quibusvis accitus (0596B)litteris, cum sciat damnandum se esse, committet? Quod si accersiendus esset, ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disjuncti. Sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim damnare quae senserat, ac datis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare, fratres charissimi.

5. Librum sane, qui ejus esse diceretur, nobis a vestra charitate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cujus similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. (0596C)Nam hoc loco de lege latius disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio necessarium esse non (0597A)duximus; cum vobiscum totam scientibus, parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur. Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis, quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare? Anathemet ergo iste quae sensit: ut illi, qui ejus sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera cognoscant. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus vel iis possit subveniri, quos non suus, sed hujus magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat, cujus iste talem non admittit nec postulat curam. ( Et (0597B)alia manu: ) Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data sexto kalendas Februarias (Jan. 27, ann. 417) post consulatum gloriosissimi Theodosii augusti VII et Junii Quarti Palladii V. C. EPISTOLA XXXII. Aurelium Innocentius familiaritae resalutat. INNOCENTIUS AURELIO episcopo Carthaginensi.

In familiaribus scriptis dilectio vera consistit. Etenim jus firmius charitatis officia melius seorsum mercantur. Quamobrem per fratrem nostrum Julium epistolae extrinsecus missae respondere gestivi, ne apud me forsitan remaneret peculiaris negatae salutationis (0597C)offensa, frater charissime. Supradictum igitur fratrem nostrum tuae dilectioni restituo cum apostolicae sedis ad relationem duplicis synodi judicatis. Superest, ut oratus a nobis Dominus praestare dignetur, quatenus omnis Ecclesiae suae macula, continuis laboribus nostris possit abstergi. Deus te (0598A)incolumem custodiat, fratrer charissime. Data sexto kalendas Februarias.

1 EPISTOLA XXXIII. Litteras Aurelio mittit Innocentius Hieronymo reddendas. (0600A) Dilectissimo fratri AURELIO INNOCENTIUS.

Piissimam etiam ad nos perveniendi tuam affectionem bene compresbyter noster credidit Hieronymus. Compatimur gregis nostri membro, et quod faciendum duximus, vel facere potuimus, sumus velociter exsecuti. Germanitas tua, frater charissime, citius litteras memorato ( Hieronymo ) reddere festinet.

EPISTOLA XXXIV. Innocentius Hieronymum, ob ea quae passus est consolatur, et quid pro tempore faciendum duxerit, ac jam fecerit, declarat. Dilectissimo filio HIERONYMO presbytero INNOCENTIUS.(0600B) Numquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus; et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet magis, quam diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est, sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita quatit viscera nostra, ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, quia exspectet beatitudinem, multis saepe narrastis, et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinavimus; (0600C)sed in quem insurgeremus nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. Tamen episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale (0601A)aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.

EPISTOLA XXXV. Joannem Hieronymum Hierosolymitanum prospicere debuisse, ne tot ac tantis malis, quibus afflictae sunt Paula et Eustochium, opprimerentur, ac nisi haec deinceps aut corrigantur, aut retundantur, rationem inde redditurum. Dilectissimo fratri JOANNI INNOCENTIUS.

Direptiones, caedes, incendia, omne facinus, extremae clementiae generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis Ecclesiae tuae perpetrasse diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non (0601B)sit a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid hujusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tua lacessit negligentia admittere in gregem Domini; et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam; prorsus enim sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in Ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia vel consolationes, (0602A)cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis, quam accusatione manifesta, delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur: ne jus ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare compellat.

EPISTOLA XXXVI. Si maritus cujus uxor in captivitatem fuerat abducta, alteram acceperit, revertente prima, secunda mulier debet excludi. INNOCENTIUS PROBO.

(0602B)Conturbatio procellae barbaricae facultati legum intulit casum. Nam bene constituto matrimonio inter Fortunium et Ursam captivitatis incursus fecerat naevum, nisi sancta religionis statuta providerent. Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur; aliud conjugium cum Restituta Fortunius memoratus inisse cognoscitur (34, q. 1 et 2, c. 2; Ivo p. 8, c. 245). Sed favore Domini reversa Ursa nos adiit, et nullo diffitente, uxorem se memorati perdocuit. Quare, domine fili merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium, quod erat primitus gratia divina fundatum; (0603A)conventumque secundae mulieris, priore superstite, nec divortio ejecta, nullo pacto posse esse legitimum.

EPISTOLA XXXVII. 1. Si quis volens partem sibi corporis amputavit, clericus esse non potest; nolens autem potest. --II. Quod digami admitti ad clerum non possint. --III. Qui de laicis ad clerum non debeant promoveri. -- IV. Qui de laicis possint clerici fieri. Hic aperte concuba prohibetur. --V. De temporibus in cleri ordinibus immorandis. INNOCENTIUS FELICI episcopo Nucerino.

1 Mirari non possumus, dilectionem tuam sequi instituta majorum, omniaque, quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput atque ad (0603B)apicem episcopatus referre, ut consulta videlicet se des apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendumque pronuntiet. Quod nos et libenter accipimus, et dilectionem tuam memorem canonum comprobamus.

2. Scripsisti ergo, quod fervore fidei, quo polles, et amore sanctae plebis, vel reparaveris ecclesias Dei, vel novas quasque construxeris: sed in his clericos, quos constituas, non habere, aliquos vero mutilos, aliquos digamos esse. Ad quod stupuimus, prudentem virum de his voluisse consulere, quae omnibus sunt certa ratione comperta. Ergo non quasi ignorantibus dicimus; sed in aliis forsitan occupatos, istud oblitos vos esse dicimus. CAP. I. 3. Qui igitur partem cujuslibet digiti (0603C)sibi ipse volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt (Dist. 55, c. 6; Concil. Tribur. c. 33, Nicaen. c. 1) Cui vero casu aliquo contigit, dum aut operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens, se non sponte percussit, hos canones praecipiunt et clericos fieri, et si in clero fuerint reperti, non abjici. In illis enim voluntas judicata est, quae sibi ausa fuerit ferrum injicere, quod scilicet et alii (0604A)id facere dubitare non possit: in istis vero casus veniam meruit. CAP. II. 4. De digamis autem nec consuli debuit, quod manifesta sit lectio Apostoli, unius uxoris virum ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen si virginem accepit (I Tim. III, 2). Nam ea, quae habuerit ante virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus, qui eam acciperit, esse non poterit, quia in lege cautum est, non viduam, non abjectam habere posse conjugem sacerdotem (Levit. XXI, 13). CAP. III. 5. De laicis vero religio tua consuluit, quos canones ordinare prohibeant (Vide concil. Sardic. c. 13). Certum est quidem, hoc regulas ecclesiasticas continere: sed non ita definitum est, ut de (0604B)omnibus sit laicis constitutum. Neque enim clerici nasci, et non fieri possunt: sed (Dist. 51, c. 2; Ivo. p. 6, c. 95) designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est, si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit, si quis fidelis administraverit. De curialibus autem manifesta ratio est; quoniam etsi inveniantur hujusmodi viri, qui debeant clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cavendum ab his est (Vide supra epist. 2, n. 14) propter tribulationem, quae saepe de his Ecclesiae provenit. CAP. IV. 6. Laici vero, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis juncti sint, aut monasteriis, (0604C)ex quo baptizati sunt, haeserint, et si non concubam, non pellicem noverint, si in omnibus bonis operibus vigilaverint, non prohibentur hujusmodi ad clericatus sortem assumi. CAP. V.--Ita sane, ut in eos tempora a majoribus constituta serventur (V. Siric. epist. 1, n. 13, et Zosim. epist. 9, n. 5). Nec cito quilibet lector, cito acolythus, cito diaconus, cito sacerdos fiat: quia in minoribus officiis (0605A)si diu perdurent, et vita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad sacerdotium postea emensis stipendiorum meritis veniant, nec praeripiant quod vita probata meretur accipere. 7. Quoniam ergo certa definitione monstratum est, qui debeant admitti, quive reprobari: ex his omnibus, quos videt dignatio tua non posse reprobari, eligere debebis quos clericos facias. Si enim NULLAM GRATIAM hominibus aut beneficium praestare velimus, tales invenire possumus, de quorum assumptione nec incurrere scandalum, nec erubescere valeamus. EPISTOLA XXXVIII. Ut ii, qui in presbyterio filios genuerunt, removeri ab officio debeant. INNOCENTIUS MAXIMO et SEVERO episcopis per Brittios.

(0605B)Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdotum: quia nesciri haec a pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris et sciatur, et custodienda esse ducatur. Nuper quidem (Dist. 81, c. 6). Maximilianus filius noster agens in rebus cujusmodi querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat. Qui zelo fidei ac disciplinae ductus, non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo, fratres charissimi, libelli, qui subjectus est, tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur, jubebitis in medio collocari; discussisque objectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, (0605C)si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio: quia qui sancti non sunt, sancta tentare non possunt; atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt. Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos, ut aut connivere, aut nescire esse illicita judicentur.

EPISTOLA XXXIX. Quod post poenitentiam nullus ad clerum possit admitti. (0606A) INNOCENTIUS AGAPITO, MACEDONIO et MARIANO epicopis Apulis.

Multa in provincia contra canones ecclesiasticos decretaque majorum usurpari a plurimis, et relationes diversorum, et suggestiones fidissimae retulerunt: quae quidem possent facile resecari, si episcopi in his non invenirentur auctores, qui dum aut amicis aut obsequentibus gratiam praestare nituntur, religionem violant, ordinesque corrumpunt. Ac sic evenit, ut indigni quique honores suscipiant ecclesiasticos, et admittantur ad clerum, qui nec inter laicos quidem dignum locum habere mererentur: sicuti in nunc dato nobis libello monstratum est, (0606B)Modestum quemdam multis criminibus involutum, propter quae etiam poenitentiam egisse dicitur, non solum clericum effectum, quod non licet, verum etiam ad episcopatus apicem eum tendere; cum canones apud Nicaeam constituti, poenitentes etiam ab infimis officiis clericorum excludant (Dist. 50, c. 60; Nic. conc. c. 10). Et ideo, fratres charissimi, perspecto tenore libelli, eum jubebitis praesentari: ac si vere constiterit talem, qualem libellus affirmat, non solum ab ambitione, sed etiam a clericatus removeatur officio.

EPISTOLA XL. In paroeciam alienam invadere, aut quidquam in ea, inconsulto ipsius episcopo, agere non licere. INNOCENTIUS FLORENTINO episcopo Tiburtinensi.

(0606C)Non semel, sed aliquoties clamat Scriptura divina transferri non oportere terminos a patribus constitutos: quia nefas est, si quod alter semper possederit, alter invadat, quod tuam bonitatem frater et coepiscopus noster Ursus asserit perpetrasse. Nam Nomentanam sive Feliciensem paroeciam, ad suam (0607A)dioecesim a majoribus pertinentem, invasisse te, atque illic divina celebrasse mysteria, inconsulto eodem ac nesciente, non sine dolore conquestus est. Quod si verum est, non leviter te incurrisse cognoscas. Unde si declinare cupis tantae usurpationis invidiam, nostris litteris admonium te convenit abstinere. Certe si aliquid tibi credis justitiae suffragari, integris omnibus, et in pristino statu manentibus, post dies venerabiles Paschae adesse debebis, ut memorati possis intentionibus respondere: partibusque in medio collocatis, quid antiquitas aut veritas habeat, requiramus.

EPISTOLA XLI. Ut Laurentius haereticos Photini venena sectantes curet expelli. (0607B)INNOCENTIUS LAURENTIO episcopo Seniensi.

Diu mirati sumus, dilectionis tuae litteris lectis, haereticos Photini venena sectantes in territorio dilectionis tuae non solum esse, sed et publice sibi conventicula in aliquorum possessionibus praeparare; cum de toto pene orbe nusquam tam multi, quam apud vos, delegerint habitare. Quorum doctrinae nefariae auctor Marcus, dudum de Urbe pulsus, temeritatis tantae ductus est audacia, ut primum sibi inter eos vindicet locum. Sed ne ulterius debacchandi habeant facultatem, et animas simplicium ac rusticanorum secum in gehennam, cui destinati sunt, trahant, actum est adversus eos a defensoribus Ecclesiae nostrae, quo eos possint expellere: (0608A)ut qui Christum Deum ex Patris substantia ante saecula negant genitum, hi cum Judaeis, qui ejus deitatem negaverunt, et nunc usque negant, participium habeant damnationis. Tuum est, trater charissime, quae praecepta sunt, non segnius agere: ne plebem tibi creditam dissimulatione deperdas, et incipias Deo de perditis reddere rationem.

EPISTOLA XLII. SEU LITTERARUM PELAGII AD PAPAM INNOCENTIUM, POST MORTEM EJUS, SED CUM EUM DEFUNCTUM NESCIRET, SCRIPTARUM FRAGMENTA. 1. In his, teste Augustino (Lib. de Gratia Christi, c. 30), Pelagius dicit, esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione (0608B)Christi aliquibus coelorum regna promittat: aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium. 2. Prosequitur Augustinus (Ibid., c. 31): His cum invidiosas de inimicis suis admiscuisset querelas, ad rem ita venit: Ecce apud beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio. 3. Deinde, inquit Augustinus (Ibid.,), cum de hominis conditione, et ad peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quaedam interposuisset, adjunxit: (0609A)Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, in Judaeis atque Gentilibus. In omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam: sed it, solis Christianis juvatur a gratia. In illis nudum et inerme est conditionis bonum: in his vero qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remunerandi sunt, qui bene libero utentes arbitrio, merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt.

4. Item adversarios suos ad librorum, quos pridem conscripserat, lectionem provocabat his verbis (0609B)(Ibid., c. 35): « Legant illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. Legant etiam epistolam ad sanctum Constantium episcopum (Ibid., c. 36), ubi breviter quidem, sed plane libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunxi. Legant etiam quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus (Ibid., c. 37): et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium. Legant etiam recens meum opusculum (Ibid., c. 41), quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus: et agnoscent quam inique nos negatione (0609C)gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam. »(0610A)

5. Sed et ab his litteris ad fidei suae librum, quem iis subnexuerat, vult transire lectorem (Ibid., c. 32). Is porro fidei liber totus insertus Sermoni alias Augustini de Tempore 191, nunc append. 236, n. 2 et seqq. ac praeterea seorsim editus est in appendice to. X novae editionis ejusdem sancti, pag. 96, sicut et apud Hieronymum, cui olim ascriptus fuerat. 6. Praeterea in litteris illis, « quas, » inquit Augustinus (lib. de Peccato origin., n. 19, 20 et 21) , « Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, et quoniam in corpore eum non invenerunt, sancto papae Zosimo datae sunt, et ad me directae, hoc est in eadem epistola, querebatur » se ab hominibus infamari, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus (0610B)coelorum regna promittat. » Et cum dixisset, « numquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc de parvulis diceret, » subjiciebat: « Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat, et in perpetuam certamque vitam renasci vetet eum, qui natus sit ad incertam. »

7. Simul cum Pelagii praedictis litteris ac libello fidei ad Innocentium missa est, simulque Innocentii successori Zosimo reddita epistola Praylii Hierosolymitani episcopi, de qua hoc unum a Zosimo discimus, quod in ea Praylius Joannis successor causae (0610C)Pelagii enixius adstipulator intervenit (Epist. 3, n. 2). 8. Qui autem praedicta legerit litterarum Pelagii (0611A)fragmenta, necnon Augustini, qui omnes vafri hujus haeretici artes ac subterfugia probe noverat, subnexas observationes expenderit, audieritque simul eumdem Hierosolymitani antistitis commendatione probatum atque laudatum esse; is sane Zosimum, simpliciter verba illius ut sonabant accipientem, decipi ab eo potuisse minus mirabitur. 1 EPISTOLA XLIII. SEU FRAGMENTUM EPISTOLAE QUAM AD SEVERIANUM EPISCOPUM SCRIPSIT INNOCENTIUS UNUS EX PRIMIS ROMAE EPISCOPIS. (0611C)Cum divinum e coelis Verbum advenit, et in Virginis sanctae Mariae visceribus, de qua carnem sumpsit, habitavit, nequaquam corpus suum de coelo (0612A)secum detulit, neque suam in terris divinitatem adeptus est; sed ipse Deus erat, ipse corpus suum in Virginis utero efformavit; neque ullum in suo corpore conficiendo socium habuit, sed unus ipse confecit. Confitemur autem in omnibus quae ab humanitate fiebant, comitem fuisse divinitatem, quae nullo umquam vel minimo temporis articulo ab humanitate sejuncta fuit. Confitemur etiam, eo ipso tempore quo noster e coelis Servator advenit, atque in Virginis Mariae uterum descendit, divinitatem cum humanitate conjunxisse, quae numquam ulla in re vel actione divisae fuerunt, quandoquidem indivisibiles erant. Ac veluti ejus divinitas fine caret, ita et ejusdem humanitas post resurrectionem in aeternum manet. Lac de femina suxit, nihilominus divinitas (0612B)atque humanitas unum ( Christum ) constituebant. Nec quisquam putet, quo tempore divinum in terris Verbum ad suscipiendum abs Joanne baptismum accessit, tunc initium divinitatis ejus fuisse, cum videlicet vocem Patris e coelo exeuntem Joannes audivit. Haud sane ita res se habet; verum ipso temporis articulo, quo in uterum Virginis descendit, unum cum corpore et divinitate individuum effectum est; fuitque divinitas corporis consors, atque immutabili quadam ratione et inseparabili facta est unica unitas. Divinitas ab humanitate non est sejuncta. Christo in cruce existente, divinitas ab ejus humanitate non secessit. In coelum ascendit cum corpore quod de Virgine Maria sumpsit, atque ad optimi Patris sui dexteram sedit. Haec fides nostra (0612C)est. Qui autem non ita credunt, eos catholica Ecclesia expellit, immo auctor ejusdem Deus excommunicat. Laus Deo in aeternum! Amen.

1 MONITUM IN EPISTOLAM SEQUE