Epistole familiares/1.5

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Ad eundem [Iohannem de Columna] et de eadem materia.


[1] Aquis digressum, sed prius – unde ortum oppidi nomen putant– aquis baiano more tepentibus ablutum, excepit Agrippina Colonia, que ad sinistrum Rheni latus sita est, locus et situ et flumine clarus et populo. Mirum in terra barbarica quanta civilitas, que urbis species, que virorum gravitas, que munditie matronarum.

[2] Forte Iohannis Baptiste vigilia erat, dum illuc applicui; et iam ad occidentem sol vergebat. Confestim, amicorum monitu – nam et ibi amicos prius michi fama pepererat quam meritum – ab hospitio traducor ad fluvium, insigne spectaculum visurus. Nec fallebar.

[3] Omnis enim ripa preclaro et ingenti mulierum agmine tegebatur. Obstupui: dii boni, que forma, quis habitus! amare potuisset quisquis eo non preoccupatum animum attulisset. In loco paulum altiore constiteram, unde in ea que gerebantur, intenderem. [4] Incredibilis sine offensione concursus erat; vicissimque alacres, pars herbis odoriferis incincte reductisque post cubitum manicis, candidas in gurgite manus ac brachia lavabant, nescio quid blandum peregrino murmure colloquentes. Vix usquam clarius intellexi quod Ciceroni (Cic., Tusc. V, 116) placet et veteri proverbio dici solet, inter linguas incognitas omnes propemodum surdos ac mutos esse.

[5] Unum michi solatium gratissimorum interpretum non deerat; nam et hoc inter cunta mirabere, celum illud spiritus pyerios alere. Itaque dum muratur Iuvenalis (Iuv., sat. 15, 111),

quod Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
miretur itidem
Docta quod argutos aluit Germania vates.
 

[6] At ne me auctore fallaris, scito ibi nullum Maronem esse, Nasones plurimos; ut dicas verum fuisse «presagium» quod in fine libri Methamorphoseos, multum vel posteritatis gratie vel ingenio suo fidens, posuit. Siquidem «qua romana potentia», seu verius qua romanum nomen, domito orbe, se porrigit plausibiliter nunc faventis «populi ore» perlegitur.

[7] His ego comitibus, ubi quid audiendum seu respondendum incidit, pro lingua et pro auribus usus sum. Unum igitur ex eo numero, admirans et ignarus rerum, percontatus virgiliano (Verg., Aen. VI, 318 sq.) illo versiculo:

Quid vult concursus ad amnem?
Quidve petunt anime?
 

responsum accepi, pervetustum gentis ritum esse, vulgo persuasum, presertim femineo, omnem totius anni calamitatem imminentem fluviali illius diei ablutione purgari et deinceps letiora succedere; itaque lustrationem esse annuam inexhausto semper studio cultam colendamque.

[8] Ad hec ego subridens: ‹O nimium felices› inquam, ‹Rheni accole, quorum ille miserias purgat! nostras quidem nec Padus unquam valuit purgare, nec Tyberis. Vos vestra mala Britannis, Rheno vectore, transmittitis; nos nostra libenter Afris atque Illiriis mitteremus; sed nobis, ut intelligi datur, pigriora sunt flumina›. Commoto risu, serum tandem inde discessimus.

[9] Proximis aliquot diebus, a mane ad vesperam civitatem eisdem ducibus circuivi; haud iniocundum exercitium, non tam ob id quod ante oculos erat, quam recordatione nostrorum maiorum, qui tam procul a patria monimenta romane virtutis tam illustria reliquissent.

[10] In primis autem occurrebat Marcus Agrippa, colonie illius auctor, qui licet multa domi multa foris preclara construxerit, illam tamen ex omnibus dignam censuit cui suum nomen imponeret; edificator ac bellator egregius dignusque habitus quem Augustus sibi generum ex toto orbe deligeret, qualiscunque filie virum, sed dilecte, sed unice, sed auguste.

[11] Vidi tot simul trunca milia sacrarum virginum et terram generosis dicatam reliquiis ac degenerum, ut aiunt, cadaverum expultricem. Vidi Capitolium, effigiem nostri; nisi quod pro senatu illic pacis ac belli consilia agitante, hic formosi iuvenes ac puelle mixtim nocturnas laudes Deo concinunt eterna concordia; ibi rotarum et armorum strepitus ac gemitus captivorum, hic quies et gaudium et iocantium voces; denique, illuc bellicus, huc pacificus triumphator ingreditur.

[12] Vidi templum urbe media pulcerrimum quamvis inexpletum, quod haud immerito summum vocant. Magorum ibi regum corpora, ab ortu ad occasum tribus saltibus transvecta, quos ethereum quondam Regem ad presepia vagientem cum muneribus veneratos legimus, venerabundus aspexi.

[13] Parumper hic, pater optime, et pudoris mei metas excessisse videor et plura collegisse quam necesse erat. Utrunque fateor; sed michi nil tam necesse est, quam ut imperio tuo paream. Inter multa sane que abeunti iusseras, hoc fuit extremum: ut et de terris ad quas ibam, et de singulis que vidissem audivissemque, perinde te certiorem scripto facerem ac verbo soleo;

[14] ne calamo parcerem, ne brevitati vel ornatui studerem, neve floridiora decerperem, sed cunta complecterer; denique, tulliano (Cic., ad Att. I, 12, 4) verbo usus: «Scribe, dixisti, ‹quicquid in buccam venerit›». Promisi me facturum; promissum crebris ex itinere literulis implesse videor. Si iussisses loqui de altioribus, tentassem; nunc epystole officium reor, non ut scribentem nobilitet, sed ut certificet legentem. Quodsi omnino videri volumus, ostentemus nos in libris, in epystolis colloquamur.

[15] Procedo. Ad. tertio Kalendas Iulias Colonia discessi, tanto sole ac pulvere, ut sepe «Alpinas nives ac frigora Rheni» a Virgilio (Verg., Bucol. 10, 47) requirerem. Inde Arduennam silvam, scriptorum testimonio pridem michi cognitam, sed visu atram atque horrificam, transivi solus et, quod magis admireris, belli tempore.

[16] Sed incautos, ut aiunt, Deus adiuvat. At ne longum iter vix equo peractum calamo remetiar, multis ego regionibus ambitis, hodierno die Lugdunum perveni. Nobilis et ipsa Romanorum colonia est, paulumque vetustior Agrippina. Duo hic noti amnes in nostrum mare currentes, Rodanus Ararque, conveniunt; Sonam incole appellant. Sed de his nichil amplius: iuncti enim ad te properant, alter cogenti alter coacto similis, et Avinionem, ubi te nunc ac genus humanum Romanus Pontifex detinet, permixtis vadis abluunt.

[17] Huc ego cum mane pervenissem et intranti forte familiaris hic tuus occurrisset, mille eum questiunculis, ut mos est peregre redeuntium, aggredior; ille autem nichil ad reliqua, sed preclarissimum fratrem tuum, ad quem maxime properabam, sine me Romam petiisse narravit.

[18] Quo audito, querendi veniendique ardor repente defervuit. Hic igitur expectare in animo est, donec et estas ipsa deferveat, quam hucusque non senseram, et me vegetiorem quies faciat, qui me fessum esse hoc ipso primum loquente perpendi. Nulla quidem fatigatio maior quam animi est. Quodsi reliqui itineris tedium subierit, Rodanus michi pro vehiculo erit. Interim, ut noris ubi sum, hec tibi festinante nuntio transcurrere non piguit.

[19] De fratre item tuo, duce olim, nunc– da dolori veniam – desertore meo, nusquam alibi quam apud ipsum conqueri visum est; quam querelam ut sibi quam primum mitti iubeas, oratus facito. Et vale, nostri memor, lux patrie, nostrum decus.


Lugduni, 5 Idus Augustas.