Epistula ad Coelestinum Papam

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistula Augustini ad Coelestinum Papam
post anno 422 AD
editio: incognita
fons: incognitus

EPISTOLA I. AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI AD COELESTINUM PAPAM.

Antonii episcopi Fussalensis, qui administratione Ecclesiae suae ob scelera privatus, apostolicam sedem appellaverat, causa exposita, obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat.

Domino beatissimo et debita charitate venerando sancto papae COELESTINO AUGUSTINUS in Domino salutem.

1. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te illa sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione b constituit. Deinde insinuo sanctitati tuae quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam beatitudinem scripta direxi; quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi.

2. Fussala dicitur Hipponensi territorio confine castellum. Antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad paroeciam Hipponensis Ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos, caeteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiae cohaererent, per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare: ita ut ibi presbyteri qui eis c congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur; quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta sejungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu aberrabant, non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi.

3. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus. Et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum d senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret rogans litteris impetravi. Quo jam praesente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille qui mihi paratus videbatur omni modo resistendo destituit. Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum, sine effectu propter quem venerat tam longe ad propria remeare, obtuli non petentibus quemdam adolescentem Antonium qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis e officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt. Quid plura? factum est, esse illis episcopus coepit.

4. Quid faciam? Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam, reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tamquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam objecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quae invidiosissime jactabantur, videretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus objiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata.

5. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu, non tamen omnino impunita relinquerentur, quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda, vel caeteris imitanda, proponi. Honorem itaque integrum servavimus juveni corrigendo; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore justo eum sibi praeesse ferre omnino non possent, et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit, cum jam vir spectabilis Celer, de cujus adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat vel in Africa vel uspiam potestatem.

6. Sed quid multis morer? Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis domine beatissime, et debita charitate venerande sancte papa, et jube tibi quae directa sunt omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit; quemadmodum judicio nostro usque adeo consenserit, communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur; jam postea ut re acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur; quam versuta suasione sanctum senem a primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifacio commendaret, induxerit; et caetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa retulerit?

7. In illis autem multiplicibus gestis quibus de illo nostrum judicium continetur, magis deberem vereri, ne tibi minus severe quam oporteret judicasse videamur; nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille, quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur. Clamat: Aut in mea cathedra sedere debui, aut episcopus esse non debui; quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum b translatus illicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet sive severitatis sive lenitatis exactor, ut qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur; aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur?

8. Existunt exempla, ipsa sede apostolica judicante vel aliorum judicata c firmante, quosdam pro culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus provinciae Caesariensis episcopus: Aut ad primatum locus, sicut caeteris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius ejusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi ejus ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius ejusdem provinciae Laurentius episcopus, et prorsus hujus vocibus clamet: Aut in cathedra cui ordinatus sum, sedere debui, aut episcopus esse non debui. Sed quis ista a vituperet, nisi qui parum attendit, nec inulta omnia relinquenda, nec uno modo omnia vindicanda?

9. Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus papa Bonifacius in epistola sua posuit, de Antonio loquens episcopo, et ait, Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit; accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde quae post ejus sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras b gesta sunt; et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cujus inquietudine desiderant liberari. Judicia quippe illis, et publicas potestates, et militares impetus tamquam c exsecuturos apostolicae sedis sententiam, sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur; ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit (I Petr. V, 3) ne violenter dominentur in fratres. Ego Fussalenses catholicos, filios in Christo meos, et Antonium episcopum, filium in Christo meum, benignitati charitatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus succenseo quia justam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi. Neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo charitatem, tanto magis pravae ejus cupiditati obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam, illi ne mala patiantur, iste ne faciat; illi ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis, maximeque ab ipsa sede apostolica, contra catholicum non eis subvenitur episcopum; iste autem ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos.

10. Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cujus episcopatui per imprudentiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei et, quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait Apostolus: Si nosmet ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. XI, 31); judicabo me ipsum, ut parcat mihi qui judicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi quae in illa regione sunt ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi justitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in praesenti et in futura vita, bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa sede constituit.