Jump to content

Epistulae (Horatius)/Liber I/VII

Unchecked
E Wikisource

Epistula VII


Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. Atqui,
si me uiuere uis sanum recteque ualentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque  5
dissignatorem decorat lictoribus atris,
dum pueris omnis pater et matercula pallet.

Officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febris et testamenta resignat.

Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris,  10
ad mare descendet uates tuus et sibi parcet
contractusque leget; te, dulcis amice, reuiset
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.

Non quo more piris uesci Calaber iubet hospes
tu me fecisti locupletem. “Vescere, sodes.”  15
“Iam satis est.” “At tu, quantum uis, tolle.” “Benigne.”
“Non inuisa feres pueris munuscula paruis.”
“Tam teneor dono quam si dimittar onustus.”
“Vt libet; haec porcis hodie comedenda relinques.”

Prodigus et stultus donat quae spernit et odit;  20
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.

Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis;
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.

Quodsi me noles usquam discedere, reddes  25
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter uina fugam Cinarae maerere proteruae.

Forte per angustam tenuis uolpecula rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus  30
ire foras pleno tendebat corpore frustra;
cui mustela procul: “Si uis” ait “effugere istinc,
macra cauum repetes artum, quem macra subisti.”

Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
nec somnum plebis laudo satur altilium nec  35
otia diuitiis Arabum liberrima muto.

Saepe uerecundum laudasti rexque paterque
audisti coram nec uerbo parcius absens;
inspice si possum donata reponere laetus.

Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei:  40
“Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.”

Paruum parua decent; mihi iam non regia Roma,
sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.  45

Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
clarus, ab officiis octauam circite horam
dum redit atque foro nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
adrasum quendam uacua tonsoris in umbra  50
cultello proprios purgantem leniter unguis.

“Demetri”, (puer hic non laeue iussa Philippi
accipiebat) “abi, quaere et refer, unde domo, quis,
cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono.”

It, redit et narrat Volteium nomine Menam,  55
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
et properare loco et cessare, et quaerere et uti,
gaudentem paruisque sodalibus et lare certo
et ludis et post decisa negotia Campo.

“Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic  60
ad cenam ueniat.” Non sane credere Mena,
mirari secum tacitus. Quid multa? “Benigne,”
respondet. “Neget ille mihi?” “Negat improbus et te
neglegit aut horret.” Volteium mane Philippus
uilia uendentem tunicato scruta popello  65
occupat et saluere iubet prior; ille Philippo
excusare laborem et mercennaria uincla,
quod non mane domum uenisset, denique quod non
prouidisset eum. “Sic ignouisse putato
me tibi, si cenas hodie mecum.” “Vt libet.” “Ergo  70
post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.”

Vt uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
occultum uisus decurrere piscis ad hamum,
mane cliens et iam certus conuiua, iubetur  75
rura suburbana indictis comes ire Latinis.

Impositus mannis aruum caelumque Sabinum
non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
dum septem donat sestertia, mutua septem  80
promittit, persuadet uti mercetur agellum.

Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
sulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos,
inmoritur studiis et amore senescit habendi.  85

Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,
spem mentita seges, bos est enectus arando,
offensu damnis media de nocte caballum
arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.

Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus:  90
“Durus” ait, “Voltei, nimis attentusque uideris
esse mihi.” “Pol, me miserum, patrone, uocares,
si uelles” inquit “uerum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramque deosque Penatis
obsecro et obtestor, uitae me redde priori.”  95

Qui semel aspexit quantum dimissa petitis
praestent, mature redeat repetatque relicta.

Metiri se quemque suo modulo ad pede uerum est.