Jump to content

Epistulae (Horatius)/Liber I/VIII

Unchecked
E Wikisource

Epistula VIII


Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando
contunderit uitis oleamque momorderit aestus,  5
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,
sed quia mente minus ualidus quam corpore toto
nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,
fidis offendar medicis, irascar amicis,
cur me funesto properent arcere ueterno,  10
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.

Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,
ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti.

Si dicet “recte”, primum gaudere, subinde  15
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
“Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.”