Jump to content

Epistulae (Horatius)/Liber I/XV

Unchecked
E Wikisource

Epistula XV


Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias
Musa superuacuas Antonius, et tamen illis
me facit inuisum, gelida cum perluor unda
per medium frigus; sane murteta relinqui  5
dictaque cessantem neruis elidere morbum
sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

Mutandus locus est et deuersoria nota  10
praeteragendus equus. “Quo tendis? Non mihi Cumas
est iter aut Baias”, laeua stomachosus habena
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior utrum populum frumenti copia pascat,
collectosne bibant imbres puteosne perennis  15
iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae;
rure meo possum quiduis perferre patique;
ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe diuite manet
in uenas animumque meum, quod uerba ministret,  20
quod me Lucanae iuuenem commendet amicae);
tractus uter pluris lepores, uter educet apros,
utra magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,
scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.  25

Maenius, ut tebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
scurra, uagus non qui certum praesepe teneret,
inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,
quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,  30
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.

Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset,  35
scilicet ut uentres lamna candente nepotum
diceret urendos correctus Bestius. Idem,
quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
uerterat in fumum et cinerem: “Non hercule miror”,
aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso  40
nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla”.

Nimirum hic ego sum; nam tuta et paruola laudo,
cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;
uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem
uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum  45
conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.