Jump to content

Epistulae (Horatius)/Liber I/XVII

Unchecked
E Wikisource

Epistula XVII


Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis,
quo tandem pacto deceat maioribus uti,
disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
caecus iter monstrare uelit; tamen aspice, siquid
et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.  5

Si te grata quies et primam somnus in horam
delectat, si te puluis strepitusque rotarum,
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;
nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,
nec uixit male, qui natus moriensque fefellit.  10

Si prodesse tuis pauloque benignus ipsum
te tractare uoles, accedes siccus ad unctum.

“Si pranderet holus patienter, regibus uti,
nollet Aristippus.” “Si sciret regibus uti,
fastidiret holus qui me notat.” Vtrius horum  15
uerba probes et facta, doce, uel iunior audi
cur sit Aristippi potior sententia. Namque
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
“Scurror ego ipse mihi,populo tu; rectius hoc et
splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,  20
officium facio; tu poscis uilia, uerum
dante minor, quamuis fers te nullius egentem.”

Omnis Aristippum decuit color et status et res,
temptantem maiora fere, praesentibus aequum,
contra, quem duplici panno patientia uelat,  25
mirabor, uitae uia si conuersa decebit.

Alter purpureum non expectabit amictum;
quidlibet indutus celeberrima per loca uadet
personamque feret, non inconcinnus utramque;
alter Mileti textam cane peius et angui  30
uitabit chlanidem, morietur frigore, si non
rettuleris pannum; refer et sine uiuat ineptus.

Res gerere et captos ostendere ciuibus hostis
attingit solium Iouis et caelestia temptat;
principibus placuisse uiris non ultima laus est.  35

Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.

Sedit qui timuit ne non succederet; esto;
quid? Qui peruenit, fecitne uiriliter? Atqui
hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
ut paruis animis et paruo corpore maius;  40
hic subit et perfert. Aut uirtus nomen inane est,
aut decus et pretium recte petit experiens uir.

Coram rege suo de paupertate tacentes
plus poscente ferent; distat, sumasne prudenter
an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.  45

“Indotata mihi soror est, paupercula mater,
et fundus nec uendibilis nec pascere firmus”,
qui dicit, clamat: “Victum date!”; succinit alter:
“Et mihi”; diuiduo findetur munere quadra.

Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet  50
plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque.

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
aut cistam effractam et subducta uiatica plorat,
nota refert meretricis acumina, saepe catellam,  55
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
nulla fides damnis uerisque doloribus adsit.

Nec semel inrisus triuiis attollere curat
fracto crure planum, licet illi plurima manet
lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:  60
“Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.”
“Quaere peregrinum”, uicinia rauca reclamat.