Jump to content

Epistulae (Horatius)/Liber I/XX

Unchecked
E Wikisource

Epistula XX


Vortumnum Ianumque, liber, spectare uideris,
scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.

Odisti clauis et grata sigilla pudico,
paucis ostendi gemis et communia laudas,
non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis;  5
non erit emisso reditus tibi: “Quid miser egi?
Quid uolui?” dices, ubi quid te laeserit; et scis
in breue te cogi, cum plenus languet amator.

Quodsi non odio peccantis desipit augur,
carus eris Romae donec te deserat aetas;  10
contrectatus ubi manibus sordescere uolgi
coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis
aut fugies Vticam aut uinctus mitteris Ilerdam.

Ridebit monitor non exauditus, ut ille
qui male parentem in rupes protrusit asellum  15
iratus; quis enim inuitum seruare laboret?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
occupet extremis in uicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus pluris admouerit auris,
me libertino natum patre et in tenui re  20
maiores pinnas nido extendisse loqueris,
ut quantum generi demas, uirtutibus addas;
me primis urbis belli placuisse domique,
corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
irasci celerem, tamen ut placabilis essem.  25

Forte meum siquis te percontabitur aeuum,
me quater undenos sciat impleuisse Decembris
collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.