Jump to content

Epistulae (Horatius)/Liber II/II

E Wikisource
Liber Secvndvs
ca. 15 a.Ch.n.


I · II

Epistula II


Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
siquis forte uelit puerum tibi uendere natum
Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: “Hic et
candidus et talos a uertice pulcher ad imos
fiet eritque tuus nummorum milibus octo,  5
uerna ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis Graecis inbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quiduis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.

Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo  10
laudat uenalis qui uolt extrudere merces.

Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.

Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quiuis ferret idem. Semel hic cessauit et, ut fit,
in scalis latuit metuens pendentis habenae”;  15
des nummos, excepta nihil te si fuga laedit,
ille ferat pretium poenae securus, opinor.

Prudens emisti uitiosum, dicta tibi est lex;
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi  20
talibus officiis prope mancum, ne mea saeuos
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.

Quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod
expectata tibi non mittam carmina mendax.  25

Luculli miles collecta uiatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat; post hoc uehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,  30
summe munito et multarum diuite rerum.

Clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum.

Forte sub hoc tempus castellum euertere praetor
nescio quod cupiens hortari coepit eundem  35
uerbis quae timido quoque possent addere mentem;
“I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?”

Post haec ille catus, quantumuis rusticus: “Ibit,
ibit eo, quo uis, qui zonam perdidit” inquit.  40

Romae nutriri mihi contigit atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.

Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut uellem curuo dinoscere rectum
atque inter siluas Academi quaerere uerum.  45

Dura sed emouere loco me tempora grato
ciuilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.

Vnde simul primum me dimisere Philippi,
decisis humilem pinnis inopemque paterni  50
et laris et fundi paupertas impulit audax
ut uersus facerem; sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere uersus?

Singula de nobis anni praedantur euntes;  55
eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt extorquere poemata; quid faciam uis?

Denique non omnes eadem mirantur amantque;
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
ille Bioneis sermonibus et sale nigro.  60

Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur,
poscentes uario multum diuersa palato.

Quis dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter;
quod petis, id sane est inuisum acidumque duobus.

Praeter cetera me Romaene poemata censes  65
scribere posse inter tot curas totque labores?

Hic sponsum uocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Auentino, uisendus uterque;
interualla uides humane commoda. “Verum  70
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”

Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus;  75
i nunc et uersus tecum meditare canoros.

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
uis canere et contracta sequi uestigia uatum?  80

Ingenium, sibi quod uacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis,  85
uerba lyrae motura sonum conectere digner?

Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.

Qui minus argutos uexat furor iste poetas?  90

Carmina compono, hic elegos, “mirabile uisu
caelatumque nouem Musis opus.” Aspice primum
quanto cum fastu, quanto molimine circum
spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;
mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi  95
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.

Caedimur et totidem plagis consumimus hostem,
lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?

Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere uisus,  100
fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.

Multa fero ut placem genus inritabile uatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta
opturem patulas impune legentibus auris.  105

Ridentur mala qui componunt carmina; uerum
gaudent scribentes et se uenerantur et ultro,
si taceas, laudant quicquid scripsere beati.

At qui legitimum cupiet fecisse poema,
cum tabulis animum censoris sumet honesti;  110
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
uerba mouere loco, quamuis inuita recedant
et uersentur adhuc inter penetralia Vestae;
obscurata diu populo bonus eruet atque  115
proferet in lucem speciosa uocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta uetustas;
adsciscet noua, quae genitor produxerit usus.

Vehemens et liquidus puroque simillimus amni  120
fundet opes Latiumque beabit diuite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
leuabit cultu, uirtute carentia tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur.  125

Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,
dum mea delectent mala me uel denique fallant,
quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
in uacuo laetus sessor plausorque theatro,  130
cetera qui uitae seruaret munia recto
more, bonus sane uicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis
et signo laeso non insanire lagoenae,
posset qui rupem et puteum uitare patentem.  135

Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco
et redit ad sese: “Pol, me occidistis, amici,
non seruastis” ait, “cui sic extorta uoluptas
et demptus per uim mentis gratissimus error.”  140

Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestiuum pueris concedere ludum,
ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.

Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:  145

“Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis; quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si uolnus tibi monstrata radice uel herba
non fieret leuius, fugeres radice uel herba  150
proficiente nihil curarier; audieras, cui
rem di donarent, illi decedere prauam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?

At si diuitiae prudentem reddere possent,  155
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
uiueret in terris te siquis auarior uno.

Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus,
qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi,  160
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit. Das nummos, accipis uuam,
pullos, oua, cadum temeti; nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum.  165

Quid refert, uiuas numerato nuper an olim?

Emptor Aricini quoniam Veientis et arui
emptum cenat holus, quamuis aliter putat, emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum,
sed uocat usque suum, qua populus adsita certis  170
limitibus uicina refugit iurgia; tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.

Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres  175
heredem alterius uelut unda superuenit undam,
quid uici prosunt aut horrea? Quid Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum paruis, non exorabilis auro?

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,  180
argentum, uestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu  185
siluestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, uoltu mutabilis, albus et ater.

Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo  190
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis inuenerit; et tamen idem
scire uolam quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus auaro.

Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum  195
inuitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum
naue ferar magna an parua, ferar unus et idem.  200

Non agimur tumidis uelis Aquilone secundo;
non tamen aduersis aetatem ducimus Austris,
uiribus, ingenio, specie, uirtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.

Non es auarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto  205
cum uitio fugere? Caret tibi pectus inani
ambitione? Caret mortis formidine et ira?

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

Natalis grate numeras? Ignoscis amicis?  210

Lenior et melior fis accedente senecta?

Quid te exempta iuuat spinis de pluribus una?

Viuere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo  215
rideat et pulset lasciua decentius aetas.”