| Liber X |
|
1. Haec tum in Italia acta sunt: ac Romae servilis coniuratio mature oppressa. explorator quidam in urbe deprehensus amputatis manibus dimissus est, ut ipse Carthaginiensibus suae cladis nuntius esset. in Hispania Scipio navali praelio ad Iberi ostia vicit: nam cum pugna principio anceps esset, vela navium resecuit, quo alacrius sui, fuga desperata, dimicarent. nec agros duntaxat vastavit, sed etiam multa loca munita subegit, et per fratrem P. Scipionem urbes Hispanicas Romano imperio adiecit. Abelus enim quidam Hispanus, cum Carthaginiensibus fidus esse crederetur, re vera Romanis favens, persuasit ei qui obsides Hispanorum custodiebat, ut eos domum abire sineret, quo facilius civitates ad benevolentiam adducerentur. quos cum, ut illius consilii auctor, legatis prius ad Scipionem missis et communicatis iis quae volebat, noctu abduceret, captus est scilicet. Romani iis domum remissis, patrias eorum in deditionem acceperunt.
Quae cum feliciter succederent, in eam cladem inciderunt, qua nec ante nec post graviorem senserunt. eaque prodigiis praesignificata est et Sibyllinis oraculis tot ante aetatibus praedicta. mirabilis fuit et Marci vatis divinatio, qui eos, quippe a prima stirpe Troianos, in campo Diomedaeo cladem accepturos praedixit. is vero in Apulia Dauniorum est, nomen ab habitatione Diomedis sortitus, cum illic oberraret. in eo enim campo Cannae sunt, ubi caesi fuerunt, iuxta sinum Ionium et Aufidi ostia. Sibylla autem monuit ut eum locum caverent, neque tamen quicquam cautione vel diligentissima profecturos adiecit.
Ac talia fuerunt oracula: res autem ita gesta est. legionibus praeerant Paulus Aemilius et Terentius Varro, viri dissimilibus ingeniis. nam alter patricius erat doctrina ornatus, tutasque rationes audaciae praeponebat: Terentius vero inter plebeios educatus et importunae audaciae assuetus tum aliis de rebus perperam sentiebat, tum se solum habere imperium ob collegae moderationem opinabatur. ambo autem perquam in tempore in castra venerunt. neque enim commeatum habebat Hannibal, et res Hispanicae turbatae erant, et socii ab eo alienabantur. quod si perpusillum morati essent, citra laborem vicissent. nunc Terentii temeritas et Pauli moderatio causae cladis exstiterunt. nam Hannibal statim eos ad pugnam elicere studens cum paucis munitionem aggressus est, factaque excursione sponte recessit, ut timore simulato facilius eos in praelium attraheret. cumque Paulus suos milites ab hoste persequendo revooasset, timore simulato, vasis noctu collectis tanquam abiturus multa in vallo reliquit caeteraque negligentius portari iussit, ut Romanos in rapinam intentos aggrederetur. atque id omnino accidisset, nisi Paulus milites et Terentium vel invitos cohibuisset.
Hannibal etiam hoc consilio frustratus noctu ad Cannas venit, cognitoque loci situ et ad parandas insidias et ad praelium committendum idoneo, castra ibi posuit; atque omnem eum agrum subarenosum aratro proscidit, ut in pugna pulvis tolleretur, id machinatus ut ventum, qui ibi sub meridiem flare consuevit, a tergo haberet. consules cum mane castra viris vacua vidissent, primum se represserunt, insidias veriti: post ad Cannas venerunt, iuxta flumen uterque seorsim castrametatus. ob morum enim diversitatem alter alterius consuetudinem declinabat. Paulo quiescente Terentius confligere voluit: nec tamen fecit, cum milites parum esse alacres vidisset. at Hannibal vel invitos ad pugnam eliciens aquatione prohibebat nec palari sinebat, et cadavera caesorum supra in profluentem ante vallum eorum proiiciebat, ut a potu abhorrerent. his rebus Romani concitati aciem instruxerunt. quo Hannibal praecognito, insidiis sub tumulis collocatis et reliquo exercitu ordinato, nonnullos signo dato clipeis hastis et ensibus gravioribus abiectis solisque pugionibus retentis transfugere iussit, qui ab adversariis pro inermibus accepti eos ex improviso aggrederentur.
Romani cum Hannibalis exercitum mane in procinctu stare viderent, armis captis et ipsi instruebantur. classicis igitur utrinque canentibus collatisque signis varie et usque meridiem ancipiti Marte pugnaverunt. ut autem ventus est exortus, et ficticii transfugae pro inermibus accepti post Romanos steterunt, ne scilicet a Carthaginiensibus opprimerentur, tunc qui in insidiis erant utrinque consurrexerunt, et Hannibal a fronte impetum fecit cum equitibus, et undique ab hostibus Romani premebantur, nec minus ventus et pulvis in facies eorum violenter incidentes eos turbabant, crebrumque ex fatigatione anhelitum impediebant, ut et visu et voce privati promiscue nulloque ordine caederentur. tanta igitur multitudo cecidit, ut Hannibal vulgi inire numerum ne tentarit quidem, equitum autem et senatorum numerum ad senatum Carthaginiensem non scripserit, sed per modios anulorum demonstrarit. soli enim senatores et equites anulis utebantur. multi tamen cum Terentio tum quoque evaserunt, sed Paulus occubuit. at Hannibal fugientes non persecutus est, neque Romam properavit. nam cum vel totum exercitum vel partem eius e vestigio Romam perducere atque continuo debellare potuisset, non tamen fecit, quamvis suadente Maharbale. quare probro ei datum est quod vincere possit sed uti victoria nesciat. rem sane tum neglectam postea nunquam resarcire potuerunt. et Hannibalem cessationis ita paenituit, ut continenter exclamaret “o Cannae, Cannae.”
2. Romani autem, excidio proximi, victoriam per Scipionem recuperarunt P. Scipionis in Hispania bellum gerentis filium, qui patrem vulneratum defenderat. tum vero miles Canusium fugit, adeptusque gloriam, ab iis qui eodem se receperant imperium ultro delatum accepit, et rebus ibi constitutis praesidia misit finitimis, in rebus et deliberandis et gerendis dexter.
Qui Romae erant cladem audiverunt sed non crediderunt: cum credidissent, luxerunt; et in curia congressi rebus infectis recedebant: donec tandem Fabius dixit, exploratores esse mittendos qui et rem gestam et quid ageret Hannibal nuntiarent, ipsis vero non plorandum esse sed pedetentim procedendum ut ea quae facto essent opus tempestive gererentur, et copias quantae possint maximae conscribendas esse et finitimorum opem implorandam. posthaec cum Hannibalem in Apulia esse cognovissent, et a Terentio litteras accepissent de salute et actis eius, nonnihil receptis animis dictatorem Marcum Iunium, Tiberium Sempronium Gracchum magistrum equitum dixerunt. et e vestigio non iuvenes duntaxat sed etiam effetos senes conscripserunt, et carcere aperto maleficis impunitate, servis libertate promissa, etiam latrones aliquot in militum catalogos rettulerunt. ad haec socios arcessiverunt, beneficiorum quae accepissent admonitos, aliis frumentum aliis argentum polliciti, quod prius facere non soliti erant; et in Graeciam miserunt, auxilia vel impetraturi vel mercede conducturi.
Hannibal Romanorum conspiratione et apparatu cognito in Cannis se tenuit, desperata repentina urbis expugnatione; et foederatos ut prius etiam gratis dimisit, Romanos vero spe venditionis asservavit, ut ea re suas opes augeret, Romanorum imminueret. sed cum nemo veniret qui captivos requireret, eos aliquot domum mittere iussit afferendae pecuniae causa, prius iureiurando adactos, se redituros esse. sed cum eos ne tum quidem redimere vellent, eos qui nominis alicuius erant Carthaginem misit: caeteros partim excruciatos necavit, partim inter sese dimicare coëgit, amicis et cognatis inter se commissis. qui vero petendae pecuniae causa missi fuerant, reversi, ut iureiurando satisfecisse viderentur, et post fuga elapsi, a censoribus notati semetipsos peremerunt.
Hannibal fratre Magone Carthaginem res gestas nuntiatum misso et ad pecuniam militesque petendos, cum is exaggerasset omnia, et anulos annumerasset, decreverunt omnia quae petierat. Hannoni enim belli deponendi et dum superiores essent faciendae pacis auctori non auscultarunt. non tamen decreta exsecuti sunt sed neglexerunt, interim Hannibal in Campaniam processit, et oppido quodam Samnitico capto Neapolim contendit, paucis cum praeda praemissis. contra quos oppidani ut solos excursione facta, improviso illius adventu caesi sunt magna ex parte: urbem tamen non cepit. neque obsidioni illius diu immoratus est. nam urbis Capuae incolae Campani cum partim Romanorum amicitiam colerent, partim Hannibali studerent, postquam is in Cannis victor alique eorum cives captos dimiserat, multitudo ad eum deficere voluit, optimates autem aliquamdiu distulerunt: deinde cum in curia convenissent, impetu populi omnes occisi essent, nisi quidam ex plebe, considerata mali magnitudine, senatores ut exitio dignos accusasset, sed prius alios eis surrogandos esse dixisset, quod urbs sine consilio salva esse non posset. cui cum Campani obtemperassent, singulis e curia eiiciendis multitudinem rogabat quosnam illorum loco crearent; et cum exiguo tempore alios sufficere non possent, omnes illos ut necessarios dimiserunt, et inter se reconciliati pacem cum Hannibale fecerunt. qui celeriter relicta Neapoli Capuam venit, et pro contione post multa alia grata auribus, Italiae principatum eis promisit, ut spe erecti se pro semetipsis laborare alacrius pugnarent.
Post Capuae defectionem etiam reliqua Campania in motu fuit: cuius defectionem Romani aegre ferebant. Hannibal autem Nucerinos oppugnavit. qui cum obsiderentur, inutilem aetatem ob cibariorum penuriam expulerunt. quos Hannibal non recepit, neque alio quam in urbem redeundi potestatem dedit. quamobrem caeteri quoque cum una veste se urbe excessuros pepigerunt. at ille urbe potitus senatores in balneis inclusos suffocavit: reliquos cum discedere quo vellent iussisset, multos in itinere interfecit. sed tamen eorum multi in silvas profugi evaserunt. ea crudelitate caeteri territi non amplius eius fidei se permiserunt, sed resistebant dum poterant. Nolanique de facienda deditione consultantes, illo facinore viso Marcellum clam arcessiverunt, Hannibale ab urbis oppugnatione repulso. inde digressus Acerranos fame domuit, iisdem quibus Nucerinos condicionibus, eodemque tractavit modo. deinde Basilinas est aggressus, quo Romani eorumque socii circiter mille confugerant; qui civibus proditionem molientibus occisis, Hannibaleque saepe profligato, famem quoque fortiter tolerarunt. cum autem commeatus defecisset, quendam in utre ad dictatorem miserunt; qui noctu dolia farina plena in flumen coniecta eos in tenebris observare iussit. hoc modo clam eos ad tempus aluit: sed tandem uno dolio ex allisione confracto Carthaginienses re animadversa catenis fluvium munierunt. ut autem fame et vulneribus multi perierunt, altera urbis parte deserta et ponte interrupto, in altera obsidionem tolerarunt. postea semen raporum in quendam locum extra murum abiecerunt, ut hostes eos diu habituros crederent unde viverent. qua eadem opinione deceptus Hannibal, eorumque fortitudinem admiratus, eos ad pactionem provocatos pecunia vendidit. quos Romani non modo cupide redemerunt, sed etiam honorarunt.
3. Dum haec geruntur, legati Delphis reversi nuntiant, iubere Pythiam ut repudiata ignavia bello sint intenti. ex eo confirmati atque assecuti Hannibalem, iuxta eum castra posuerunt, ut quid ageret observarent. ac Iunius dictator, quae Carthaginienses facere iubebantur, eadem suos et ipse observare atque facere iubebat. itaque et cibum et somnum eodem tempore capiebant, excubias eodem modo visebant, caeteraque ex aequo faciebant. quo Hannibal cognito, tempestuosa nocte captata, parti militum a vespera profectionem denuntiat. Iunio id imitato, per vices alios atque alios impetum in Romanos facere iussit, ut continenter vigiliis et tempestate fatigarentur: ipse cum reliquis quievit. cum lucesceret, exercitu revocato Romanos, qui armis positis ad quietem se conferebant, subito aggressus multos occidit, et vallum ab eis desertum cepit.
Sardinia et Sicilia quamvis in motu essent, a Romanis non curabantur. consules creati sunt Gracchus magister equitum et Postumius Albinus. quorum hic cum omni exercitu a Boiis caesus est, in transitu silvosi montis insidiis exceptus; cuius capite barbari excavato, auroque inducto, pro phiala in sacris usi sunt. prodigia tum fuerunt: nam bos equum peperit, et flamma e mari emicuit. consules Gracchus et Fabius, quid Hannibal Capuae ageret observantes, quolibet legatos mittebant, sociis opem ferebant, eos qui defecerant reconciliare conabantur, et resistentium agros populabantur. Hannibal vero dum commeatu eoque armis parto non abundabat, modeste cum exercitu vivebat: ut vero Capua occupata in magna rerum affluentia otiosi hibernarunt, et vires corporum desidia et robur animorum deliciis sunt imminuta, mutatoque victu patrio in praeliis vinci didicerunt. bello iam instante in montes transiit et milites exercuit: sed cum exiguo tempore firmari non possent, elephantis aliisque militibus domo advectis animum recepit. Nolamque oppugnavit, ut vel urbem caperet vel Marcellum a Samnii vastatione revocaret. cum nihil proficeret, urbe relicta agros vastavit: donec iusto praelio vi superatus, ex Hispanorum et Afrorum crebra ad Romanos defectione (quod ei prius nunquam acciderat) magnum dolorem cepit: et sibi ipsi ac militibus diffisus, omni illa provincia relicta Capuam rediit, atque inde etiam post discessit.
At Scipionibus Ibero amne iam superato agros vastantibus et urbes capientibus, etiam Hasdrubale qui ad ea prohibenda festinanter accurrerat acie victo, Carthaginienses maioribus auxiliis Hasdrubali quam Hannibali opus esse rati, et ne Scipiones in Africam traiicerent veriti, Hannibali parvis supplementis missis maximam copiarum partem cum Magone quam celerrime in Hispaniam ablegarunt, iubentes ut rebus illic constitutis ipse in praesidiis esset, Hasdrubal autem cum exercitu in Italiam proficisceretur. quo cognito Scipiones pugna abstinuerunt, ne forte victor Hasdrubal in Italiam properaret. cum autem socii Romanorum a Carthaginiensibus vexarentur, Publius cum hostibus congressus vicit: Gnaeus e pugna abeuntes exceptos occidit, ob eam cladem et frequentem urbium defectionem, etiam Afris aliquot ad Romanos transeuntibus, Hasdrubal opinione sua diutius mansit. Scipiones iis qui ad se defecerant statim in Italiam missis res Hispanicas constituebant; et Saguntinorum subditis et belli et calamitatis illius auctoribus captis oppidum everterunt, homines vendiderunt, ac Saguntum veteribus civibus reddiderunt. circa manubias tam accurati fuerunt, ut plus militibus quam sibi concedentes, nihil ex iis domum mitterent nisi liberis suis talos. itaque Gnaeo veniam domum eundi petente ut filiae nubili dotem colligeret, senatus dotem puellae ex publico decrevit.
4. Eodem tempore Sardinia et Sicilia plane alienatae, facile sub iugum reductae sunt, Hasdrubale qui opem eis ferebat capto, totaque paene Sicilia per Manlium Torquatum subacta. neque tamen insulae res diu tranquillae manserunt. Philippus autem Macedoniae rex apertissime Carthaginiensium amicitiam coluit. nam cum Graeciae imperare cuperet, foedus cum Hannibale percussit, ut communibus opibus bellum gerentes, Carthaginienses Italiam haberent, ipse vero Graeciam Epirum et insulas. hac pactione Romani cognita (interceperant enim Philippi caduceatorem ad Hannibalem euntem) statim Marcum Valerium Laevinum praetorem contra eum miserunt, ut suo regno timens domi maneret. itaque factum est: nam Corcyram usque progressus, ut in Italiam navigaret, cum Laevinum Brundusium venisse didicisset, domum rediit. Laeviuo autem Corcyram usque progresso, impetu in socios Romanorum facto Oricum cepit et Apolloniam obsedit. sed Laevinus ductis adversus eum copiis et Oricum recepit et Apolloniam liberavit. unde Philippus navibus, quibus usus fuerat, incensis pedes domum rediit.
Romae consules creati Fabius et Marcellus bellum adversus Hannibalem, Calabriam quae nunc dicitur et finitima loca circumeuntem, Graccho decessori suo mandarunt. is Hannone, qui e Bruttiis circa Beneventum occurrerat, profligato, ulterius progressus Hannibalem observabat; eorumque qui defecerant agris vastatis urbes nonnullas recepit. ipsi vero consules in Campaniam se converterunt, ut ea subacta nihil a tergo hostile habentes ita demum Hannibalem aggrederentur. postea divisi, Fabius Campaniam et Samnium vastavit, Marcellus in Siciliam profectus Syracusas obsedit. quae cum deditionem fecissent, dolo cuiusdam propter falsum nuntium denuo defecerunt. atque iis, terra marique moenia adortus, facillime potitus esset, nisi Archimedis machinae obstitissent. nam et lapides et milites inde suspensos subito et demittebat et paulo momento retrahebat. aliis quoque machinis iniectis naves et turres attrahebat, et in altum eductas subito demittebat, ut cum impetu in aquas relapsae mergerentur. denique totam Romanorum classem mirabiliter exussit. speculo enim quodam versus solem suspenso radios excepit, aëreque ob densitatem et laevitatem speculi ex iis radiis incenso effecit ut ingens flamma recta in naves illata omnes eas cremaret. Marcellus igitur ob Archimedis ingenium expugnatione desperata, diuturnitate obsidionis et fame urbem domare statuit, eaque Pulchro mandata ipse ad defectionis eorum socios se convertit: ac paenitentibus concessa venia, resistentes aspere tractavit: multas urbes vi, quasdam proditione cepit. interim Himilco Carthagine cum exercitu profectus et Agrigento et Heraclea occupatis ad Syracusas progressus et victus est et vicissim vicit, et subito Marcelii superventu denuo succubuit.
5. Dehinc Marcellus Syracusis assedit, Hannibale in Calabria versante. Romani autem denuo multas clades acceperunt. nam et consules ad Capuam impegerunt, et Gracchus in Lucania periit, et Tarentini atque aliae urbes defecerunt, et Hannibal dudum territus in Italia mansit et contra Romam est profectus, et ambo Scipiones perierunt. his rebus elatus Hannibal opem ferre Capuae statuens Beneventum usque processit. sed cum audisset Claudium ob Gracchi mortem e Samnio in Lucaniam transisse, veritus ne qua illic loca alienaret, omisso itinere contra illum se convertit. Scipionum interitu tota Hispania est turbata: alii ultro alii vi coacti cum Carthaginiensibus se coniunxerunt: qui post ad Romanorum amicitiam redierunt.
Marcellus cum Syracusas oppugnando nihil proficeret, huiusmodi rem machinatus est. erat Syracusani muri pars parum firma, quam Galeagram vocabant: quod cum prius ignoratum esset, tum animadversum est. toto igitur populo Syracusano nocturnis Dianae sacris operante, milites aliquot murum illum transcendere iussit. qui cum portas aliquot aperuissent atque alii quoque intrassent, simul omnes tam qui intus quam qui foris erant ex composito clamorem sustulerunt, hastis clipeos pulsantes, et classica cecinerunt. quibus rebus Syracusanis iam vino gravibus subito exterritis urbs capta est praeter Acradinam et Insulam. Marcellus partes captas diripit, reliquas oppugnat, et quanquam cum labore et tarde, tamen capit. quibus Romani potiti, praeter alios multos etiam Archimedem occiderunt. nam cum figuram quandam delinearet, et hostes adesse audiret, “caput” inquit “petant, lineam non petant.” ac militem iam adstantem parum curavit, ab eoque, quod a linea discedere iussisset, irato caesus est.
Marcellus Syracusis expugnatis et magna Siciliae parte recuperata magnam laudem assecutus est et consul designatus. nam Torquatum illi quidem, filii sui interfectorem, elegerant: sed cum ille recusasset (neque enim se populi mores neque populum ipsius imperium pati posse), Marcellum et Valerium Laevinum consules crearunt. (6) Marcello ex Sicilia digresso copias equestres in eam misit Hannibal, misere et Carthaginienses: et praeliis aliquot victores civitates quoque subegerunt; ac ni Cornelius Dolabella praetor supervenisset, totam Siciliam subegissent.
Tum Capua quoque a Romanis capta est, quanquam Hannibale per Latium Romam eunte ut eos ab eius urbis obsidione repelleret, et usque ad Tiberim progresso et suburbanum agrum vastante. Romani autem, quamvis territi, tamen alterum consulem manere Capuae, alterum urbem defendere iusserunt. ac Claudius Capuae mansit (vulnus enim acceperat) Flaccus Romam properavit.
Caeterum Hannibale excursiones subinde in oculis civium faciente et multa crudelia facinora edente, alio tempore satis habuerunt ipsam urbem tueri; sed cum eodem tempore et in moenia et in castra impetum facturus esset, alea iacta, ut aiunt, excurrerunt. cum autem iam eminus dimicarent, serenitas in tempestatem ingentem cum turbine maximo, tonitribus, grandine et fulguribus est conversa; ut ambo exercitus velut ex composito cupide eo refugerent unde venerant. vix arma posuerant cum serenitas rediit. Hannibal quamvis illa ipsius conflictus tempore non sine numine accidisse rebatur, tamen ab obsidione non destitit: sed cum denuo confligere instituisset, eademque acciderent, pertimuit, etiam eo obstupefactus quod Romani in tanto discrimine constituti neque Capuam relinquerent et praetorem cum militibus in Hispaniam missuri essent, et quod pecunia egentes praeter alia illud etiam solum publici agri in quo castra habebat vendidissent; desperataque expugnatione recessit, subinde exclamans “o Cannae Cannae.” ac ne Capuae quidem opem amplius ferre voluit.
Campani vero quanquam ad summas angustias redacti tamen desperata venia restiterunt, auxilio Hannibalis per litteras implorato. sed tabellarii a Flacco comprehensi (nam Claudius ex vulnere iam decesserat) manibus truncati sunt. quo Campani viso perculsi de summa rerum deliberabant. multis verbis factis Iubius Virius vir princeps, defectionis praecipuus auctor, “unum” inquit “nobis confugium et libertas est, mors. vos me domum sequimini: venenum enim praeparatum habeo.” sic abductis iis secum quibus ea sententia placebat, una cum illis ultro periit: caeteri portas Romanis aperuerunt. quibus Flaccus arma omnia et pecuniam omnem ademit, et principum virorum alios occidit alios Romam misit, soli turbae ex plebeiis reliquae iis condicionibus pepercit ut praetori Romano parerent, ut nullum senatum, nullum concilium haberent.
Post etiam aliae multae impositae, cum Flaccum accusare ausi essent. nam et Campani hunc accusare instituerunt, et Syracusani Marcellum iam consulem. is se defendit, nec ante eam defensionem quicquam pro auctoritate imperii gerere voluit. verum Syracusani, dicendi potestate data, causam suam artificiose egerunt; omissaque Marcelli accusatione ad preces conversi, se non ultro defecisse asserentes veniam petiverunt. quae cum perorassent, in terram prolapsi et lamentati sunt. suffragiis latis Marcellus crimine solutus est, et decretum Syracusanos clementius tractandos esse, non ob facta eorum sed propter verba et supplicationes. Marcello redire in Siciliam recusante Laevinum miserunt. cum Syracusani hoc modo veniam impetrassent, Campani ex inscitia insolentius in consulem invecti, etiam gravius multati sunt, quamvis absente Flacco et quodam ex eius legatis causam dicente.
Capta Capua etiam finitimae civitates Romanis accesserunt, praeter Atellanos. hi enim urbe deserta cum uxoribus et liberis Hannibalem adierunt. etiam reliquae Italiae partes Carthaginiensium studiosae mutabant animos, et a consulibus passim circumeuntibus recipiebantur. Tarentini autem nondum aperte cum Romanis faciebant, sed clam Carthaginiensibus succensebant.
Romani petitam ab Hannibale captivorum permutationem non impetrarunt, ob Carthalonem, ut hostem, intra moenia non receptum. quamobrem is iratus colloquio detrectato statim recessit.
Hoc tempore Laevinus Aetolos Philippi socios sibi conciliavit, et Philippum usque ad Corcyram progressum ita terruit ut trepidus in Macedoniam se reciperet.
7. C. Claudius Nero cum militibus in Hispaniam missus est et classe usque ad Iberum vectus. ubi caeteris etiam legionibus inventis Hasdrubalem, priusquam eum adesse nosset, oppressum circumvenit. sed deceptus est: videns enim Hasdrubal se irretitum esse, caduceatoribus ad Neronem missis se ea condicione dimitti petiit ut tota Hispania excederet. quam cum ille cupide accepisset, pactiones procrastinando alios in alios montes dimisit. qui cum evasissent, Romanis spe pacis excubias non habentibus, postridie ad Neronem in colloquium venit: sed totum diem consumpsit priusquam quicquam confirmaretur. itidemque noctu alios dimisit. et sic aliis quoque diebus fecit, subinde aliquid in pactis cavillando. denique et ipse cum equitatu et elephantis se subduxit. et cum evasisset, Neroni denuo formidabilis exstitit.
Quo Romae cognito successor Neroni datus est. cum autem dubitaretur quis eius loco mittendus esset (neque enim res quemlibet postulabat, et multi clade Scipionum deterrebantur), P. Scipio is qui patrem vulneratum conservavit ultro se ad illam expeditionem obtulit, iuvenis virtute praestantissimus et optime institutus. statimque est electus: sed cum non multo post eius iudicii populum paenituisset, tum ob aetatem (annum enim quartum et vigesimum agebat) tum propter domum eius patris et patrui interitu funestam, denuo in publicum progressus pro contione patribus conscriptis ita satisfecit ut imperium ei non adimerent, sed M. Iunium virum senem collegam adiungerent.
Post haec res Romana non citra aerumnas in melius mutari coepit. Marcellus enim cum absolutus esset, Hannibalem aggressus pleraque caute administravit, cum desperatis hominibus certare veritus. sed si quando confligere necesse erat, prudentia magnanimitate temperata superior evadebat. Hannibal autem tum ea de causa, tum quod ab aliis sociis civitatibus desertus ab aliis deserendus erat, tum propter alia quaedam, ea loca quae tueri nequibat vastare instituit: cumque multos vexasset, a pluribus deserebatur.
In urbe autem Salapia tale quiddam accidit. duo viri summae ibi praeerant inter se dissentientes. nam Alinius Carthaginiensibus, Plautius Romanis studebat, et cum Alinio de urbe Romanis tradenda collocutus erat. quod cum ille statim ad Hannibalem detulisset, in ius adductus est Plautius. Hannibale autem cum iis qui in consilio aderant de eius supplicio deliberante, ausus est in conspectu Poeni cum. Alinio denuo de eadem re agere. illo vero exclamante “ecce ecce, nunc etiam de proditione mecum agit,” propter rei absurditatem Hannibal non credidit, eumque ut calumnia petitum absolvit. absoluto eo ambo consenserunt et arcessitis a Marcello militibus Punicoque praesidio caeso Romanis urbem tradiderunt.
Hoc Italicarum rerum statu Siculi nihilo plus faventes Carthaginiensibus ad Laevinum consulem se conferebant. Carthaginiensibus qui in Sicilia erant Hanno praeerat, sub eoque Mutinas militabat. qui cum pridem Hannibali familiaris ob magna virtutis opera edita invidiam suscepisset, in Siciliam fuerat ablegatus. sed ne ibi quidem magister equitum rebus praeclare gestis Hannonis invidia evitata magistratu abire coactus est. quibus iniuriis exacerbatus ad Romanos se contulit; ac primum adiumento fuit ut eis Agrigentum proderetur, deinde in aliis quoque rebus navavit operam ut totam Siciliam absque magno labore recuperarent.
8. At Fabius et Flaccus cum alias urbes tum Tarentum, tenente tun Hannibale, subegerunt. nam cum Bruttios incursare quosdam iussissent, eaque de causa Hannibal relicta urbe illis suppetias iret, Flaccus illum observat: Fabius interim noctu impetu terra marique facto, partim vi partim proditione Tarentum cepit. quem dolum aegre ferens Hannibal pari dolo Fabium ulcisci statuit, eique litteras Metapontinorum civium nomine scribit de prodenda civitate, eum temere accedentem in insidias delapsurum esse ratus. verum ille suspicatus quid rei esset, litteris iis cum illis comparatis quas aliquando Tarentinis scripserat, insidias ex earum similitudine deprehendit.
Enimvero Scipio, quamvis et patris et patrui caedem ulcisci cupiens et belli gloriam expetens, non tamen properavit, ob hostium multitudinem; sed cum eos longe in hibernis abesse cognovisset, omissis eis tanta celeritate et circumspectione Novam Carthaginem contendit, ut eius adventus non prius resciretur quam adesset; urbemque non sine labore cepit.
Ea expugnata parum aberat quin maxima inter milites orta esset seditio. nam cum Scipio ei qui primus murum conscendisset coronam esset pollicitus, accidit ut duo viri, alter Romanus alter ex sociis, eam sibi laudem vindicarent: quorum ex contentione ingens reliquae multitudinis tumultus exarsit. et haud dubie gravius aliquid accidisset, ni Scipio utrumque coronasset, multaque militibus, multa rebus publicis largitus esset, et obsides qui ibi tenebantur omnes suis sine pretio restituisset. quo factum ut multae civitates, multi dynastae se ad fidem eius contulerint, et praeter caeteros Celtiberi. nam cum inter captivos virginem excellenti forma cepisset, eam adamaturus putabatur: sed cum principi cuidam apud Celtiberos desponsam esse cognovisset, accito sponso puellam ei tradidit, una cum pecunia quam eius necessarii pro ea redimenda contulerant. quo facto et illos et caeteros sibi conciliavit.
Hasdrubali fratri Hannibalis, quem propere adventare cognorat, captam esse urbem adhuc ignoranti et nihil in itinere hostile timenti occurrit: eoque superato et castris eius occupatis, multos illius loci ad suam amicitiam pellexit. nam in re bellica acer erat, in familiaribus congressibus lenis, resistentibus formidabilis, cedentibus perquam humanus. verum ob illud maxime ab omnibus honorabatur, quod veluti numine afflatus praedixisset, se in hostili agro castrametaturum esse. ab Hispanis autem rex magnus appellabatur.
Hasdrubale desperata Hispania in Italiam abituro, et hieme collectis vasis discedente, eius collegae loco non mutato negotium Scipioni facessebant, ut neque Hasdrubalem persequeretur neque in Italiam profectus Romanos belli parte levaret neque Carthaginem traiiceret. Scipio Hasdrubalem abeuntem non est persecutus, sed per cursores eius adventu Romam nuntiato, ea quae tempus postulabat administravit. et quia videbat hostes in provincia variis locis dispersos esse, veritus ne ab aliquo omnes eorum copiae in unum conducerentur, ipse contra Hasdrubalem Gisgonis filium est profectus, Silanum in Celtiberiam contra Magonem, L. Scipionem fratrem in Bastitaniam misit. qui et illam bello cepit, et Magonem vicit, eumque ad Hasdrubalem fugientem persecutus ad Scipionem rediit, qui nondum quicquam gesserat.
Cum Mago ad Hasdrubalem, Lucius ad fratrem Scipionem venisset, primum equitatu in campos decurrentes dimicabant, deinde totos exercitus instruxerunt: nec tamen ad manus ventum est. idque per dies complures factum. sed aliquando pugna commissa, Carthaginiensibus eorumque sociis victis captaque munitione, Romani commeatu ibi invento usi sunt: id quod Scipio triduo ante vaticinatus esse fertur. nam cum rebus necessariis destituerentur, praedixit (qua vero arte, ignoratur) se in eum diem hostium cibariis usuros esse. post haec Silano contra hostium relliquias relicto alias urbes multas sibi adiunxit, ordinatisque rebus in Hispania hibernavit: L. fratrem Romam misit, ut et res gestas nuntiaret et captivos eo adduceret, eademque opera exploraret quae de se Romanorum esset opinio.
9. Verum Italiam morbus vexabat et pugnae afflixerant ob motus Tyrrhenorum quorundam. sed maiorem luctum attulerat Marcelli interitus. nam cum ambo consules contra Hannibalem Locris agentem exercitum ducerent, per insidias circumventi sunt: et Marcellus statim occubuit, Crispinus non multo post ex vulnere decessit. Hannibal vero Marcelli cadavere invento et eius sigillo accepto, litteris eius nomine ad urbes scriptis quicquid volebat obtinuit: donec Crispinus eo cognito illos monuit ut sibi caverent. unde res Hannibali vertit in contrarium. nam cum Salapianis per transfugam scripsisset, noctu ad moenia accessit velut Marcellus, et Romana lingua una cum aliis eam scientibus utens, ut pro Romanis haberentur. Salapiani vero eius artificio cognito hac arte vicissim usi sunt, ut se Marcellum adesse credere simularent, clathrisque attractis tot in urbem admiserunt quot vincendis se pares esse rebantur, eosque omnes occiderunt. Hannibal vero cum Locros a Romanis ex Sicilia profectis obsideri audisset, statim recessit.
P. Sulpicius autem cum Aetolis et aliis sociis magnam Achaiae partem vastavit. sed cum Philippus Achaeis opem tulisset, Romani tota Graecia pulsi essent, nisi Aetolis galea Philippi potitis de eius interitu rumor apud Macedones sparsus esset ortaque ibi seditio. veritus enim ne regno privaretur in Macedoniam properavit. ita factum ut Romani in Graecia perseverantes urbibus aliquot potirentur.
Sequenti anno cum Hasdrubalis adventus nuntiaretur, Romani legiones convocabant et socios suos arcessebant, Claudio Nerone et Marco Livio consulibus creatis. ac Neronem contra Hannibalem, Livium contra Hasdrubalem miserunt. qui ei circa Senam urbem occurrit; non tamen statim ad manus venit, sed per dies complures in castris se continuit. neque Hasdrubal pugnam ursit, quietus fratrem exspectans. Nero autem et Hannibal in Lucania castra habentes, non iusta acie sed tumultuariis duntaxat pugnis sunt congressi. Hannibalem autem locum subinde mutantem accurate observavit Nero, semper eo superior: et litteris fratris eius Hasdrubalis interceptis, Hannibale contempto, veritus ne Hasdrubal multitudine hominum Livio vim faceret, magnum facinus ausus est. relicta enim ibi tanta militum parte quanta ad reprimendum Hannibalem satis esset si quid movisset, mandavit ut omnia ita agerent ut ipse praesens esse putaretur, assumptaque lectissima parte exercitus, quasi finitimum oppidum oppugnaturus, nemine consilii conscio, adversus Hasdrubalem properans noctu ad collegam venit, in eiusque vallo pernoctavit. amboque se parantes ut hostem ex improviso aggrederentur, Hasdrubalem non latuerunt, cum enim uterque consul milites suos seorsim cohortaretur, animadvertit quid rei esset; et Hannibalem victum caesumque esse suspicatus (illo enim superstite Neronem contra se nunquam iturum fuisse) ad Gallos abire statuit, et illic statu fratris explorato bellum per otium administrare.
Itaque militibus itinere denuntiato, noctu discessit. id consules ex tumultu suspicati, non tamen propter tenebras se statim commoverunt, sed sub auroram equitibus ad eum persequendum praemissis, ipsi subsecuti Hasdrubalem equites aggressum (solos enim eos esse putabat) superventu suo in fugam verterunt, et fugientes persecuti multos occiderunt, ab elephantis nihil adiutos. horum enim aliqui vulnerati cum plus mali eis darent quam hostes, Hasdrubal sessores eorum monuit ut vulneratos statim occiderent: id quod facile fiebat, cum ferreo aculeo sub aure pungebantur. sic belluae a Carthaginiensibus, viri a Romanis ocoidebantur. tantaque multitudo cecidit ut Romani caedibus satiati caeteros nollent persequi. atque adeo non modo aliis plurimis sed etiam Hasdrubale interfecto, spoliis plurimis captis, et captivis Romanis ultra quattuor milia in castris repertis, cladem Cannensem abunde pensatam esse credebant.
His gestis Livius suo loco mansit: Nero sexto die in Apuliam reversus, abitu suo ad id usque tempus caelato, captivos aliquot in castra Hannibalis misit qui ei quid actum esset narrarent; et caput Hasdrubalis in propinquo cruci affixit. Hannibal clade et caede fratris cognita, Neronisque victoris reditu, in magno luctu et maerore fuit: saepe de fortuna questus est, saepe Cannas inclamavit. atque in Bruttios regressus ibi quievit.
10. At Scipio Hispaniae praeesse iussus donec ibi omnia composuisset, primum in Africam duabus quinqueremibus navigavit; eodemque forte fortuna etiam Hasdrubal Gisgonis filius appulit. quos cum Syphax ambos humaniter accepisset (erat enim Carthaginiensibus foedere iunctus, et Africae parti imperabat) et reconciliare inter se studeret, Scipio respondit, sibi nullas cum Hasdrubale privatas esse inimicitias, neque rei publicae nomine faciendae pacis auctoritatem habere.
Reversus in Hispaniam cum Ilitergitanis bellum gessit, quod Romanos post Scipionum caedem ad se profugos Carthaginiensibus dedissent. neque prius urbem cepit quam ipse moenia conscendere ausus vulneratusque est: milites enim verecundantes et illi metuentes promptius subierunt. et potiti victoria, hominibus omnibus occisis, totam urbem incenderunt. qua re territi multi ultro deditionem fecerunt, multi vi subacti sunt, multi, cum obsiderentur, urbes cremarunt, semetipsos et suos iugularunt.
Maxima parte Hispaniae subacta Scipio Carthaginem rediit: ubi in honorem patris et patrui funebres ludos in armis edidit. in quibus praeter alios duo fratres de regno inter sese contendentes, pacificatione frustra a Scipione tentata, decertarunt; et maior natu minorem, licet validiorem, interfecit.
Postea Scipione aegrotante Hispani res novas moliti sunt. nam exercitus Scipionis, qui circa Soncronem hibernabat, se commovit: et cum prius etiam parum dicto audiens esset, nec tamen defectionem plane prae se ferret, tum cognito morbo Scipionis, dilata etiam stipendiorum solutione, aperte defecit, pulsisque tribunis sibi consules elegit. fuerunt autem circiter octo milia. qua de causa Hispani etiam ad deserendam fidem facti promptiores, socias civitates afflixerunt. et Mago Gades iamiam relicturus, neque reliquit, et mediterraneis multum detrimenti attulit.
Quo Scipio intellecto, exercitui per litteras veniam promisit, quod rerum necessariarum penuria coacti rebus novis studuissent, petens ne quid ex eo mali suspicarentur, collaudatis iis qui magistratum eorum gessissent, ne sine imperio gravius aliquid vel designarent vel perpeterentur. post has Scipionis litteras, eius incolumitate et placabilitate cognita, nihil amplius commoverunt, ubi vero convaluit, ne tum quidem asperius eis est comminatus, frumentoque promisso omnes ad se venire iussit, sive singulos per vices sive universos simul, utrum ipsi mallent. milites vero singulatim se ei credere non ausi, omnes una venerunt. quos Scipio (serum enim erat) extra moenia manere iussit, commeatu abunde suppeditato, curavitque ut eorum audacissimi in urbem venirent, eosque noctu comprehensos vinxit. ubi diluxit, omnem exercitum tanquam expeditione instituta praemisit: deinde milites, qui recens venerant, inermes in urbem ad se vocavit, ut acceptis stipendiis una militarent. quibus ita ingressis, iis qui exierant significavit ut e vestigio redirent. ita seditiosis circumventis multa exprobravit, multa minatus est: denique dixit, eos omnes exitium esse meritos, sed se de paucis duntaxat, quos iam comprehendisset, poenas sumpturum, absolutis reliquis. haec locutus vinctos in medium produxit et palis alligatos per cruciatum necavit. ut vero quidam ex adstantibus indignati ac tumultuati sunt, eorum quoque complures suppliciis affecit. postea stipendio reliquis dato contra Indibilim et Mandonium est profectus, eosque pugnam detrectantes aggressus superavit.
Qui cum deditionem fecissent, maior Hispaniae pars est subacta, et Mago Gadibus discessit, et Masinissa cum Romanis se coniunxit. nam Carthaginienses post Hasdrubalis fratris Hannibalis caedem Hispaniam deserendam esse decreverunt et Italiam recuperandam, Magoni pecunia missa ut conductis auxiliis eam invaderet. is igitur in Italiam tendens ad Gymnesias insulas venit: atque in maiori appellere non potuit, quod insulares, funditores exercitatissimi, eminus lapides in naves iaculabantur; sed in minori hibernavit. insulae vero hae continenti versus Iberum imminent, et a Graecis Romanisque Gymnesiae communiter appellantur: Hispani vero Valerias et Hyassusas et peculiari quamque nomine, unam Ebesum, alteram Maioricam, tertiam Minoricam rectissime nominant. Romani vero Gades occuparunt.
11. Masinissa porro vir inter praestantissimos, in re militari et manu et consilio promptissimus, tali de causa a Carthaginiensibus ad Romanos defecit. Hasdrubal Gisgonis filius amicus ei erat et Sophonisbam filiam desponderat. sed cum Syphacem Romanis studere sensisset, abdicata Masinissae affinitate, ut Syphacem Carthaginiensibus reconciliaret, non minimae potentiae principem, adiumento fuit ut Masinissae principatu, cuius pater recens obierat, potiretur: et Sophonisbam in matrimonium. dedit, excellenti forma mulierem, in litteris et musica exercitatissimam, adeo urbanam facundam et venustam, ut solo adspectu audituve hominem etiam severissimum in sui amorem pertrahere posset.
His de causis Syphax ad Carthaginienses se contulit: Masinissa Romanos est secutus, quibus per omnem aetatem strenuam navavit operam. Scipio cum omnia quae intra Pyrenaeos montes sunt partim vi partim deditione cepisset, traiicere in Africam statuit. Romani autem, partim ex invidia successuum eius, partim veriti ne per superbiam regnum affectaret, duos ei successores dederunt.
Sic Scipio imperium deposuit: Sulpicius autem cum Attalo eodem tempore Oreum proditione, Opuntem vi occupavit. Philippus enim eis mature opem ferre non potuit, viis qua transeundum erat ab Aetolis insessis. sed sero tandem cum venisset, Attalo in naves suas compulso, pacem cum Romanis facere voluit. sed cum post multa verba condiciones non placuissent, pace repudiata Aetolos a Romanorum amicitia ad se traduxit.
Hannibal autem interea quievit, sua tueri sat habens: neque a consulibus est lacessitus, eum citra dimicationem subactum iri putantibus.
Sequenti anno P. Scipio et Licinius Crassus consules facti. quorum hic in Italia mansit, altero in Siciliam et Africam ire iusso, ut si Carthaginem non caperet, saltem Hannibalem ex Italia avocaret. sed nec iustus exercitus nec sumptus ad parandam classem, ex rei bene gestae invidia, datus est, vix summe necessariis suppeditatis. nihilominus tamen cum classe sociorum et quibusdam ex populo voluntariis discessit. Mago ex insula in Liguriam profectus exscensum fecit. Crassus in Bruttiis Hannibalem observavit. Philippus cum P. Sempronium cum magnis copiis Apolloniam venisse didicisset, cupide pacem fecit.
Scipio vero cum ad Siciliam appulisset, se ut in Africam traiiceret parans, id facere non potuit, quod nec iustas nec exercitatas copias haberet. quare totam hiemem ibi exegit, ut et milites quos habebat exerceret, et novos delectus haberet. traiecturo nuntius Rhegio allatus est, Locrensium urbem quosdam prodituros esse. nam cum ab Hannibale contra praesidii praefectum vociferantes negligerentur, ad Romanos inclinarunt. missa igitur parte copiarum magnam urbis partem proditorum opera occupavit. cum autem Carthaginienses in arce conglobati Hannibalem arcessivissent, Scipio ipse celeriter eo navigavit, et eruptione facta illum ad urbem accedentem reppulit. deinde arce potitus totaque urbe duobus tribunis militum mandata rediit. verum in Africam traíicere non potuit. sic autem Carthaginienses adventum eius timuerunt, ut pecunia missa Philippum ad bellum Italiae inferendum concitarent, et Hannibali frumentum et milites mitterent, Magoni classem et pecuniam, ut a traiectu Scipionem prohiberet. Romani autem, ex ostentis quibusdam illustris victoriae spe concepta, legiones Africanas et novos militum delectus quot vellet Scipioni decreverunt. ex consulibus vero M. Cethegum Magoni, P. Sempronium Hannibali opposuerunt.
12. Carthaginienses autem metuentes ne se Masinissa cum Scipione coniungeret, Syphaci persuaserunt ut illi principatum restitueret, facile eundem recepturus. Masinissa fraudem intelligens, reconciliationem ipse quoque simulavit, ut eos magna clade afficeret, ob Sophonisbam quam propter principatum amissum iratior. itaque Romanis studuit, quamvis se partes Carthaginiensium fovere profiteretur. contra Syphax cum Afris consultum vellet, se Romanum foedus colere praetendebat. a quo Scipio admonitus ne traiiceret, caduceatore eodem die clam ablegato, ut cum nemine colloqui posset, ne id resciscerent milites, convocato exercitu traiectum maturavit, Carthaginienses adhuc imparatos esse dicens, eosque pridem Masinissam, nunc Syphacem arcessisse, eorumque moram accusare. his dictis nihil amplius cunctatus solvit. et classe ad Apollonium promontorium subducta castrisque positis agros vastavit et oppida quaedam cepit. tum Masinissa Hannoni, Hasdrubalis Gisgonis filio, magistro equitum, persuasit ut Romanos adoriretur. Scipio igitur missis equitibus quaedam idonea loca populatur, ut ii refugiendo persequentes attraherent, qui cum ex composito in fugam versi, a Carthaginiensibus urgerentur, Masinissa a tergo adortus est Afros, et Scipio ex insidiis impetum in eos fecit; ac multis caesis, multi cum ipso Hannone capti sunt: quem Hasdrubal cum Masinissae matre permutatum redemit. deinde Syphax, Romanae amicitiae simulatione abiecta, palam Carthaginiensibus opem tulit. Romani vero et agros populabantur, et multos qui ab Hannibale ex Italia in Africam mittebantur recipiebant, et in hibernis ibi manserunt.
Post haec Gnaeo Scipione [Caepione] et Gaio Servilio consulibus Carthaginienses bello fatigati pacem expetiverunt, et Mago atque Hannibal Italia exciderunt. consulibus enim Hannibali et Magoni resistentibus, in Africam Scipio grassans urbes oppugnabat. interim navem Carthaginiensem captam, cum vectores se legatos ad illum ire simularent, missam fecit, non ignoratione commenti, sed ne infamia violatae legationis adspergeretur. Syphace de condicionibus agente, ut Scipio Africa, Italia excederet Hannibal, assensus est; non quod homini fidem haberet, sed ut eum in fraudem illiceret, nam cum per induciarum licentiam alias aliis militibus in Carthaginiensium et Syphacis castra missis omnem illorum apparatum explorasset, probabilibus de causis, eaque potissimum quod Syphacem Masinissae insidiatum esse constabat, pacta rescidit; noctuque in eorum castra venit, parvo disiuncta intervallo, et Hasdrubalis castris passim ignem iniecit. quae cum facillime incensa essent (nam tabernacula ex culmis et frondibus confecta erant), et Carthaginienses male tractati sunt, et Syphacis milites opem laturi a Romanis in procinctu stantibus occisi, eorum quoque castris succensis, in quibus multi et equi et homines perierunt. Romani cum haec noctu perpetrassent, nihil incommodi acceperunt: sed mane Hispani qui Carthaginiensibus recens auxilio venerant ex improviso impetu in illos facto multos occiderunt.
Inde Hasdrubal statim Carthaginem, Syphax domum rediit. Scipio vero Syphaci Masinissam et C. Laelium opposuit, ipse contra Carthaginienses est profectus. illi vero ad munitionem castrorum in quibus Romani hibernarant, quoque omnia sua contulerant, naves miserunt, ut aut eas caperent aut Scipionem a sese removerent. nec frustrati sunt: eo enim cognito, obsidione relicta propere stationem navium custodiit. primo die hostes facile propulsarunt Romani, postridie longe inferiores fuerunt: nam Carthaginienses ferreis manibus iniectis naves aliquot eorum revellerunt. sed in terram exscendere non ausi, navibus domum reductis, imperium Hasdrubali abrogatum Hannoni cuidam tradiderunt. inde Hasdrubal servis et transfugis susceptis suapte auctoritate copias non imbecilles coegit, et Hispanis qui in castris Scipionis militabant sibi clam conciliatis noctu castra eius ex insidiis adoriri instituit. atque effecisset aliquid, nisi et augures auspiciis turbati et Masinissae mater divino quodam afflatu effecissent ut quaestiones de eis haberentur. sic illis ante perpetratum facinus supplicio affectis Scipio rursus ad Carthaginem admoto exercitu agrum ussit: (13) Syphax cum Laelio ad tempus restitisset, tandem Romani superiores evaserunt, multis occisis, multis captis, atque ipso Syphace. quem cum vinctum ostendissent iis qui Cirtam regiam eius tuebantur, urbem citra pugnam occuparunt.
Ibi etiam Sophonisba erat. ad quam Masinissa statim insiliit, et mulierem amplexus “habeo” inquit “Syphacem qui te mihi rapuit, habeo et te. sed timere noli: neque enim capta es, me socio.” haec locutus statim eam uxorem duxit, veritus ne, si Romanos exspectasset, illa in manubias relata excideret. deinde reliquis oppidis subactis praeter alia Syphacem ad Scipionem vinctum adduxerunt. quod ille spectaculum non tulit, sed memor eius hospitii et humanorum casuum e sella exsiliit, eumque solutum porrecta dextera honorifice habuit. cum autem eum aliquando rogasset quo consilio bellum Romanis intulisset, ille pari calliditate et seipsum excusavit et Masinissam ultus est. id enim Sophonisbae impulsu factum esse dixit, a qua in patris Hasdrubalis gratiam praestigiis quibusdam fuerit irretitus ut vel invitus studeret Carthaginiensibus. etsi autem muliebris inpposturae iustas poenas lueret, tamen id in malis se habere solatii, quod Masinissa ea ducta omnino in simile exitium praecipitandus esset.
Ea suspicione motus Scipio cum Masinissa statim expostulat quod mulierem hostem et captivam se inscio tam properanter duxisset; eamque tradi Romanis iubet. quibus verbis ingenti dolore affectus Masinissa subito in tabernaculum insiliens Sophonisbae ait “si meo ipsius interitu te liberam et inviolatam tueri possem, cupide pro te mortem oppeterem: verum quia id fieri non potest, eo te praemitto quo et ego et omnes perveniemus.” his dictis ei venenum porrigit. illa vero citra eiulatum et gemitum generoso animo respondet “si tibi istud, marite, placet, pareo: nam animo quidem meo nemo alius dominabatur: si autem Scipio corpus meum requirit, mortuum id accipiat.” atque illa sic obiit: Scipio factum mulieris admiratus est.
Romani Syphacem cum filio Vermina et aliis principibus a Laelio in urbem perductum Albae asservarunt, et defunctum publice sepeliverunt: Verminae paternum regnum confirmarunt, captivis Numidis dono datis.
Carthaginienses autem caduceatoribus de pace missis statim pecuniam Scipioni dederunt, captivisque omnibus redditis, caeteris de rebus legatos Romam miserunt. qui tum a Romanis admissi non sunt: negabant enim moris maiorum esse ut eorum de pace legatos audirent qui castra haberent in Italia. post discessum autem Hannibalis et Magonis, iis auditis, pacis condiciones acceperunt. illi porro Italia excesserunt, non propter pacificationem, sed ad bellum domesticum properantes.
At Carthaginienses, cum prius etiam pacem minime cogitarent, nec eam alio consilio petiissent nisi ut tempus tererent dum veniret Hannibal, eius adventu recreati Scipionem terra marique invaserunt. illo vero expostulante, neque quicquam moderati legatis responderunt, et abeuntes per insidias occidissent, nisi fortuito vento exorto essent conservati. itaque Scipio senatusconsultum de pace interim allatum non ratum habuit. Carthaginienses vero Magone in Italiam remisso Hannibalem exercitui cum summo imperio praefecerunt, repudiato Hannone, et Hasdrubale capitis damnato. qui cum ultro venenum hausisset, in cadaver eius est saevitum. Hannibal omni potestate accepta, Masinissae regnum populatus, se ad committendum cum Romanis praelium parat. idem et a Scipione factum.
14. Romanos autem paenituit quod Hannibalem Italia emisissent. quem ut in Africa rem gerere didicerunt, denuo haud mediocriter perterriti alterum consulem Cl. Neronem contra eum miserunt, Marco Servilio Italiae defensione mandata. verum Nero propter hiemem in Italia et Sardinia moratus, in Africam pervenire non potuit. deinde ne ultra Siciliam quidem processit, audita Scipionis victoria. qui veritus ne, si antevertisset Nero, laborum suorum gloriam interciperet, primo vere Hannibalem, audita Masinissae clade, invasit. Hannibal vero Scipionis adventu cognito et ipse ei occurrit. ita castris e regione positis non statim ad manus venerunt, sed dies complures morati uterque milites suos ad pugnam est cohortatus.
Ut autem Scipioni tempus non diutius terere visum est et Hannibalem vel invitum ad certamen elicere, Uticam iter intendit, ut cum timere et fugere crederetur, rei gerendae occasionem haberet: idque factum est. Hannibal enim eum fugere opinatus, maioreque fiducia inde sumpta, cum solis equitibus eum est persecutus. quibus Scipio praeter exspectationem restitit; iisque profligatis, persecutione omissa, impedimenta quae in via erant intercepit omnia. haec turbarunt Hannibalem: atque illud etiam, quod Scipio tres exploratores in castris suis deprehensos impune dimiserat. e quorum uno cum didicisset quid in castris actum esset (duo enim ultro apud Romanos manserant), perculsus est: neque amplius decertare ausus, quam primum pacem facere decrevit, ut ea non impetrata, mora saltem aliqua et induciae intercederent. Masinissa igitur, ut populari suo intercessore, cum Scipione collocutus, nihil impetravit. nam Scipio neque aspere neque perspicue respondit; sed quamvis omnino medium quoddam teneret, tamen humanius disseruit. at eum spe pacis negligentiorem redderet: idque accidit. cum enim Hannibalem de pugna minime cogitantem castra in locum commodiorem transferre velle ex transfugis intellexisset, noctu loco eo quo ille properabat praeoccupato, Carthaginiensibus in convalle castris haud idonea versantibus, ex improviso se ostendit. at Hannibal detrectata pugna, castris ibi muniendis et puteis fodiendis per totam noctem fuit occupatus: qua aerumna fatigatos et sitientes Scipio vel invitos inire praelium coegit.
Congrediuntur inter sese, Romani instructi et alacres, Hannibal et Carthaginienses inviti, et praeter alia etiam defectu solis integro territi, quem praeter caetera nihil sibi fausti portendere Hannibal arbitrabatur. elephantes igitur in prima acie collocant. Romani vero subito ingenti et terribili clamore sublato et clipeos hastis pulsantes, ira et cursu incitati, belluas impetu illo territas dissiparunt atque everterunt: quae vero vulnerabantur, suis magis incommodabant. iam ut aliquae in hostes irent, tamen Romanis spatium praebentibus per mediam aciem transcurrentes inter praetereundum et iaculis et gladiis vulnerabantur. atque ad tempus aliquod Carthaginienses restiterunt: deinde Masinissa et Laelio cum equitatu a tergo eos adorientibus fugerunt omnes, plures ceciderunt, ipso etiam Hannibale paene interfecto. nam cum fugiens Masinissam laxis habenis acerrime persequi conversus vidisset, eius impetu nonnihil declinato cursuque inhibito praetervectum a tergo adortus vulneravit; itaque cum paucis evasit.
Scipio victoria potitus propere Carthaginem terra marique obsedit. Carthaginienses principio se ad tolerandam obsidionem parantes, tandem rebus desperatis caduceatores ad illum miserunt; cum quibus Scipio de pacis condicionibus egit. quae huiusmodi fuerunt: ut Carthaginienses obsides darent, captivos et transfugas omnes restituerent; elephantos omnes et triremes, decem exceptis, traderent; in posterum neque elephantos neque longas naves plures quam denas haberent, neque bellum cum quoquam nisi de sententia Romanorum susciperent. adiecta sunt et alia quaedam.
His condicionibus propositis legati Romam missi, sed parum alacriter a senatu suscepti sunt, aliis aliud censentibus et inter sese rixantibus. verum populus pacem magno consensu decrevit, acceptis condicionibus, decemque legatis missis qui una cum Scipione omnia administrarent. pactis firmatis triremes traditae cremataeque sunt: elephantorum maior pars Romam missa, reliqui Masinissae donati. Africam Romani, Carthaginienses Italiam reliquerunt.
Hic secundi belli Punici post annos sexdecim exitus fuit. Scipio autem magna parta gloria cognomentum Africani tulit (iam tum enim Carthagini finitima Libya Africa vocabatur), et multis captivis civibus receptis liberator a multis dictus, in summo honore fuit. Hannibal contra a suis civibus accusatus est quod Romam capere potuerit nec voluerit, et manubiis in suum peculium conversis rem publicam fraudarit. sed absolutus est, nec multo post summum Carthaginiensium magistratum adeptus.
15. Hoc bello confecto Romani aliis adversus Philippum Macedonem et Antiochum sunt implicati. nam Punicis adhuc certaminibus districti Philippum, quamvis parum amicum, tamen colebant, ne Carthaginienses adiutaret aut Italiam invaderet: pace autem cum illis constituta, nihil cunctati bellum aperte cum eo gesserunt. cum enim per legatos multa questi nihil eorum quae postularant impetrassent, bellum decreverunt, eam causam praetexentes quod Graeciam invasisset, sed revera ob priores iniurias illi infensi, et antevertere cupientes, ne Graecis subactis, Pyrrhi exemplo bellum in Italiam transferret. bello decreto cum alia rite praepararunt, tum L. Apustium classi praefectum Sulpicio Galbae adiunxerunt, qui cum sinu Ionio occupato diu aegrotaret, praefectus ille et Claudius Cento legatus, omnibus copiis acceptis, hic quidem Athenas a Macedonibus obsessas classe liberavit, et Chalcidem, quam iidem tenebant, vastavit, et Philippum, qui Athenas interim invaserat, regressus iterum atque iterum depulit: Apustius autem, Philippo in Graecia occupato, impressione in Macedoniam facta agros vastavit et castella atque oppida subegit. qua de causa Philippus animo aestuans sursum deorsum aliquamdiu cursitavit, alias aliis opem ferens: Apustio autem regionem graviter urgente et Dardanis finitimam sibi Macedoniam vexantibus (habitant autem supra Illyrios et Macedones), cum Illyrii quoque atque Amynander Athamaniae Thessalicae gentis regulus, dudum eius foederati, ad Romanos defecissent, etiam Aetolos suspectos habens et rebus suis metuens cum maiori copiarum parte in suum regnum properavit. cuius adventu cognito Apustius hieme instante, recessit.
Galba ex morbo recreatus, pluribus copiis comparatis, sub veris initia in Macedoniam properavit. cumque castra in propinquo haberent, levia certamina inter equites et velites facta sunt. Romanis autem ia locum quendam digressis unde commeatus facilius suppeteret, Philippus eos sui metu fugisse ratus ex improviso praedatores aliquos occidit. quo Galba animadverso, e castris eruptione facta longe plures interfecit: Philippum vero victum et saucium noctu recedentem non est persecutus, sed Apolloniam rediit. Apustius interim cum Rhodiis et Attalo mare peragrans complures insulas subigebat.
Sub idem tempus Carthaginiensis quidam Hamilcar, Magonis in Italia commilito, qui ad tempus quietus ibi remanserat, exorto Macedonico bello Gallos ad defectionem impulit; cum iisque Ligures bello adortus, eorum etiam nonnullos sibi adiunxit. sed a L. Furio praetore acie victi legatos de pace miserunt. ea Liguribus data est; caeteri nihil impetrarunt: nam Aurelius consul, praetori victoriam invidens, eos vicissim bello est adortus.
Sequenti anno Hamilcar et Galli multas clades Romanis intulerunt. nam et Cn. Baebium praetorem superarunt, et socias civitates incursarunt, et Placentiam expugnatam everterunt.
16. In Graecia et Macedonia P. Villius consul contra Philippum in procinctu erat, qui Epiri angustias occuparat, per quas in Macedoniam patebat aditus. hieme elapsa T. Flaminius consul, cum Philippus ob omne illud spatium quod inter montes interiacet muro obseptum oppugnatu difficilis esset, cum paucis per angustum callem munitionem circumiit, et ex superiore loco subito conspectus terrorem incussit Philippo, omnem eius exercitum angustias superasse opinanti, ut statim in Macedoniam recederet. consul vero illum non persecutus, Epiri urbibus est potitus; atque inde in Thessaliam transgressus, multis a Philippo alienatis in Phocidem et Boeotiam se contulit. ubi dum Elatiam obsidet, L. Flaminius frater eius cum Attalo et Rhodiis insulas subigunt. denique Cenchreis etiam potiti, cum audissent societatem Achaeorum [a Philippo] petitam esse, legatos et ipsi una cum Atheniensibus ad illos miserunt. initio divisae fuerunt Achaeorum sententiae, aliis Philippo aliis Romanis auxilia decernentibus: sed tandem societatem cum Romanis inierunt. eum quibus Corinthum oppugnantes, parte muri deiecta, crebris eruptionibus fatigati recesserunt.
Deinde veritus Philippus ne multae urbes caperentur, caduceatores ad consulem de pace misit. qui cum eius postulatis annuisset, et ipsi et socii convenerunt: sed nihil actum est aliud, nisi quod Philippo legatos Romam mittere est concessum. ac ne ibi quidem quicquam impetratum: nam Graecis postulantibus ut Corintho Chalcide et Thessalica Demetriade cederet, Philippi legati nihil de iis urbibus in mandatis se habere affirmantes rebus infectis discesserunt.
Romani vero Graeciae provinciam et bellum Philippi Flaminio in sequentem etiam annum prorogarunt. qui cum ibi mansurus esset, ad bellum se paravit: eoque magis, quod Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, quanquam Philippi ob Argos ab eo acceptum amicus, pacem cum ipso fecerat. nam quia Macedo multa simul curare non poterat, eam urbem, veritus ne a Romanis caperetur, Nabidis fidei depositi instar commisit.
Aelio Paeto consule bellum cum Gallis gerente, etsi multi utrinque in conflictibus ceciderunt, nihil tamen memorabile gestum est. obsides Carthaginiensium eorumque servi et captivi venumdati urbes in quibus quique degebant occupare ausi, multis civibus interfectis, a Cornelio Lentulo praetore sunt oppressi priusquam gravius aliquid committeretur. at Galli successibus elati cum Romanos obiter secum bellare animadverterent, ita se parabant quasi ipsam urbem oppugnaturi. quo conatu Romani territi utrumque consulem, Cornelium Cethegum et Minucium Rufum, contra Gallos miserunt: qui inter se divisi alius aliam regionem vastavit. ut consules, ita etiam hostes divisi, qui cum Hamilcare fuerunt, victi a Cethego pacem impetrarunt: reliqui ea clade territi cum Rufo agros impune vastante non sunt congressi, nec tamen ab armis recesserunt.
Tunc etiam Flaminius cum Attalo totam Boeotiam subegit. et Attalus dum contionem ad Boeotos habet, prae senio efflavit animam. at Flaminius in Thessaliam profectus equestri praelio cum Philippo decertavit: neque enim locus maiori pugnae fuit idoneus. quare ambo in tumulum quendam, cuius cacumen Cynoscephale a canini capitis similitudine dicitur, secesserunt, diverseque castris positis, inter se totis exercitibus congressi aequo Marte discessissent, nisi Aetolorum auxilia victoriam Romanis peperissent. Philippus victus et profligatus cum Larissam et circumiacentes civitates in victoris partes concessisse audisset, caduceatoribus missis pecuniaque, et praeter alios filio Demetrio obside dato, inducias a Flaminio impetravit et legatos Romam pro pace misit.
Dum haec geruntur, etiam Androsthenes ab Achaeis victus Corinthum amisit. Lucius Flaminius classis praefectus cum Acarnanes a Philippi societate abstrahere non posset, Leucadem obsidione cepit; eosque, ubi Philippi cladem audivere, facilius subegit.
Sic Macedonicum bellum est solutum, et Romani pacem cum Philippo minime gravatim fecerunt, his condicionibus: ut captivos et transfugas omnes restitueret; ut elephantos et triremes, praeter quinque et praetoriam quae sedecim remorum erat, et pecuniam partim praesentem partim certis pensionibus daret; ut soli Macedoniae imperaret, neque milites ultra quinquies mille aleret, neque ulli extra regnum suum bellum faceret. nam caeteras urbes tam Asianas quam Europaeas, quae prius ei servierant, liberas dimiserunt.
Consules denuo Gallos, sed non citra laborem et aerumnam, subegerunt.
17. Porcius Cato consul designatus Hispaniam paene totam alienatam recuperavit, vir illis temporibus omnibus virtutibus praestantissimus. cum autem post Cannensem cladem lex esset lata ne mulieres aurum gestarent neve vehiculis aut varia veste uterentur, et populus utrum ea abroganda esset nec ne deliberaret. Cato pro contione eam retinendam esse suasit, cum hac conclusione “ornentur igitur mulieres, non auro, non gemmis, non acu pictis aut byssinis vestibus, sed modestia, maritorum observantia, liberorum amore, obedientia, moderatione, legibus civitatis, armis nostris, victoriis, triumphis.” sed L. Valerius tribunus plebis, Catoni adversatus, auctor fuit ut mulieribus patria ornamenta redderentur. qua de re cum ad populum multa verba fecisset, oratione ad Catonem conversa “tu, Cato” inquit, “si ornamenta mulierum iniquo animo pateris, et aliquid magnificum et philosopho dignum praestare cupis, in orbem eas radito, tunicis et palliis induito, atque etiam, si diis placet, armato et equis impositas in Hispaniam ducito, atque adeo huc adducito ut et contionibus nostris intersint. age, arcessamus eas huc.” cum haec dicteria Valerii mulieres audivissent (multae enim eventus exspectatione suspensae iuxta forum versabantur), in contionem irruperunt, contra legem vociferantes. qua citra cunctationem soluta, statim ibi ornamentis quibusdam sumptis cum tripudiis abierunt.
Cato in Hispaniam profectus cum omnes usque ad Iberum conspirasse atque in unum convenisse didicisset, ut semel universi cum eo pugnarent, praelio victos ad deditionem compulit, metuentes ne eodem terrore etiam urbes amitterent. ac tum quidem eis pepercit: post autem, cum quidam suspicionem de se praebuissent, omnibus arma ademit, et ipsos cives sua moenia evertere coegit. litteris enim in omnia loca missis eodemque die redditis, omnia moenia eodem die dirui iussit, contumacibus mortem comminatus. quibus magistratus lectis, singuli putantes sibi solis ita scriptum esse, ne spatio quidem ad deliberandum sumpto munitiones omnes deiecerunt.
Iberum transgressus, cum Celtiberis hostium sociis ob multitudinem congredi non ausus, mirabiliter homines tractavit, alias maiora stipendia pollicendo ut ad se transirent, alias monendo ut domum redirent, alias etiam certum pugnae diem designando. ita factum ut inter se dissentientes cum eo pugnare ausi non fuerint.
18. Tum Flaminius Argos oppugnavit. Romani enim Nabidem, neque sibi fidum et Graecis formidabilem, hostem iudicarant. sed cum ei auxilia a Philippo missa essent, Flaminius Spartam oppugnaturus, Taygeto monte citra laborem superato, ad ipsam usque urbem adversante nemine pervenit. Nabis enim, et Romanos metuens et civibus diffidens, se loco non moverat ut illi mature occurreret, sed cum iam prae foribus adesset eruptionem fecit, eo tum ob laborem itineris tum propter castrametationis occupationem contempto, ac nonnullos turbavit. postridie oppugnantes cum magna clade suorum adortus de caetero intra moenia se continuit. Flaminius igitur parte copiarum ibi relicta ne hostis alio abiret, ipse cum fratre suo, Rhodiis et Eumene Attali filio, agros vastavit. quibus rebus ad desperationem adactus Nabis caduceatore ad Flaminium misso non statim pacem impetravit: nam quae condiciones ei ferebantur, eas neque repudiare neque multitudine prohibente accipere ausus est. sed cum Romani urgerent, et totam paene Spartam (quadam enim parte moenia non habebat) cepissent, non diutius cunctatus, pace cum Flaminio facta et legatis Romam missis reconciliatus est.
Flaminius tum omnibus Graecis libertatem dedit, eosque postea convocatos, beneficiis quae accepissent commemoratis, monuit ut benevolentiam erga populum Romanum conservarent; et praesidiis omnibus deductis cum toto exercitu discessit.
Romam profecto Nabis novis rebus studuit. quo motu tota paene Graecia impulsu Aetolorum est concussa: seque bello gerendo pararunt, ad Philippum et Antiochum legatis missis. cui persuaserunt ut Romanis bellum inferret, spe et Graeci et Italici regni proposita. Romani turbatis adhuc rebus, sine ulla spe Antiochi superandi, satis habuerunt si sua tueri possent. nam Antiochus domesticis viribus multum posse putabatur, cum propter alia, tum quod Mediam subegisset: sed multo maior factus erat affinitate Ptolemaei Aegypti et Ariarathis Cappadociae regum.
Antiochum igitur, de quo talis esset opinio, belli Philippici tempore coluerunt, per legatos amice cum eo agentes et munera missitantes: sed Macedone victo, quem pridem timuerant, contempserunt. at ille in Thraciam traiecit, et praeter alia vi subacta Lysimachiam desolatam instauravit, qua ad belli gerendi commoditatem uteretur, a Philippo et Nabide arcessitus. Hannibal quoque coram in spe eum erexerat, fore ut Carthaginem atque inde im Italiam navigans, Ionii sinus gentibus subactis, Romam ipsam oppugnare posset. pervenit autem Antiochus bis in Europam atque in Graeciam, sed Ptolemaei morte audita cum in eo sibi putaret esse omnia ut Aegypto potiretur, Seleuco filio Lysimachiae cum copiis relicto abitum paravit. caeterum cum Ptolemaeum adhuc superstitem esse cognovisset, Aegypto abstinuit: in Cyprum navigaturus tempestate conflictatus domum rediit. legatos porro et ille et Romani miserunt invicem, cum ut de iniuriis expostulantes belli causam quaererent, tum ut quae vires adversae partis essent utrique explorarent.
Hannibal vero summum apud Carthaginienses magistratum gerens, eoque potentissimorum cívium susceptis odiis, apud Romanos accusatus est, ut qui et Carthagine res novas moliretur et cum Antiocho arcana consilia tractaret. itaque cognita Romanorum quorundam praesentia, veritus ne comprehenderetur, noctu Carthagine aufugit. et ad Antiochum profectus id molitus est ut et sibi reditum in patriam et Romanis bellum conficeret, et Graeciae et Italiae imperium illi promittens: donec Scipio Africanus ad eos venit. is enim iudex in Africam missus ut inter Masinissam et Carthaginienses de finibus disceptantes sententiam ferret, inimicitias eorum vigere passus est, ut et ipsi inter sese contenderent, et neutri ob iudicium Romanis irascerentur. inde in Asiam traiecit, per speciem legationis apud Antiochum obeundae: re vera ea de causa, ut praesentia sua et rege et Hannibale territis ea ageret quae essent e re publica. cum ad Antiochum pervenisset, rex Hannibali non perinde auscultavit, eumque suspectum habuit ob arcana cum Scipione colloquia, iam antea quoque parum gratum, quod omnia consilia Hannibali adscriberentur, omnium spes belli rite conficiendi ab eo penderet. ob haec invidens Hannibali, timuit ne potestate data mutaretur. itaque nec exercitum dedit nec Carthaginem eum remisit neque in arctiorem familiaritatem admisit, sed de industria id egit ut nihil eius consilio gestum esse videretur.
19. Fama porro de Antiocho maxima Romae fuit, neque is curam civitati minimam attulit. de quo cum multa dicerentur, atque alii eum iam totam Graeciam obtinere alii in Italiam properare fabularentur, Romani cum alios legatos, tum Flaminium in Graeciam, ut et Philippum et caeteros a studio novarum rerum pro amicitia dehortaretur, et praetores M. Baebium Apolloniam, si Antiochus ibi traiicere auderet, A. Atilium adversus Nabidem miserunt. et hic quidem nihil egit, Nabide iam per insidias ab Aetolis perempto Spartaque ab Achaeis capta: sed Baebius et Philippus multa loca Thessaliae firmarunt. Macedo enim tum ob alia, tum quod Antiochus ei Thraciae quaedam loca eripuerat, Romanis servabat fidem.
Flaminius Graeciam passim obiens aliis persuasit ne deficerent, alios ad officium reduxit, praeter Aetolos et quosdam alios. hi enim et ipsi ad Antiochum se contulerant, et alios partim coactos partim volentes eodem pertraxerant. Antiochus vero, quamvis hiberno tempore, tamen ut spei Aetolorum satisfaceret, sine iustis copiis advenit; et illis adiutantibus Chalcidem cepit, et reliqua Euboea potitus Romanos quosdam inter captivos repertos omnes dimisit; et Chalcide hibernavit. ubi et ipsius et ducum eius et militum animi cum aliis deliciis corrupti sunt, tum ipse ex amore puellae cuiusdam voluptatum illecebris irretitus etiam caeteros bello ineptos fecit.
Romani audito eius in Graeciam adventu et Chalcidis expugnatione bellum aperte susceperunt, et altero consule Scipione Nasica ad Italiae defensionem relicto Manium Glabrionem cum magno exercitu in Graeciam miserunt. quorum ille cum Boiis bellum gessit, hic Antiochum e Graecia eiecit. ac Thessaliam ingressus magnam eius partem cum Baebio et Philippo subegit: nam et Philippum Megalopolitanum captum Romam misit, et Amynandro eiecto dicionem eius Macedoni tradidit.
Antiochus interim Chalcide otium agens, post in Boeotiam venit, in Thermopylis Romanorum aggressionem exspectaturus. nam loci naturam paucitati suorum militum subsidio fore iudicabat; ac ne idem sibi quod Graecis bello Persico accideret, partem Aetolorum in montium cacumina praesidii causa misit. sed Glabrio, contemptis locorum angustiis pugnaque non dilata, Porcium Catonem et Valerium Flaccum legatos noctu contra Aetolos in montium cacumina misit: ipse cum Antiocho mane congressus, dum in planitie pugnatur superior, exercitu ab Antiocho ad altiora loca subducto inferior fuit, donec Cato hostes a tergo est adortus. qui cum Aetolos dormientes oppressisset, plerisque caesis, reliquis dissipatis, decurrit, et pugnae etiam inferioris fuit particeps. Antiochus victus et castris exutus mox Chalcidem redit, et consulis adventu cognito clam in Asiam discedit.
Glabrio vero Boeotiam et Euboeam statim occupat. Heraclea Aetolis deditionem renuentibus oppugnata, urbem inferiorem obsidione capit, eos vero qui in arcem confugerant ad deditionem compellit. et inter caeteros Democritus quoque dux Aetolerum captus est, qui aliquando Flaminii societate repudiata, ei decretum petenti quo Romam mitteret, dixerat “bono animo esto: ego enim id cum exercitu afferam et iuxta Tiberim vobis recitabo.” Philippo Lamiam obsidente, Glabrio adventu suo et victoriam et manubias intercepit. caeteri Aetoli, cum Romanis conciliari vellent, pecunia per legatos ab Antiocho accepta, repudiata pace bello se pararunt, Philippo Romanorum amicitiam simulante, cum Antiocho clam studeret. interea Glabrione Naupactum Aetolicae dicionis obsidente, Flaminius civibus cum quibus ei notitia erat persuasit ut pacem amplecterentur. itaque et hi et Epirotae legatos Romam miserunt. Philippus corona triumphali Iovi Capitolino donata praeter alia munera filium quoque Demetrium obsidem in urbe agentem recepit. Aetolis ideo pax data non est, quod nulla re deteriore condicione esse volebant.
20. Contra Antiochum Romani Scipiones Africanum et fratrem eius Lucium miserunt, qui Aetolis inducias dederunt, dum Romam legatos pacificatum mitterent. et quia contra Antiochum properabant, in Macedoniam profecti, acceptisque a Philippo auxiliis, per Hellespontum in Asiam traiecti, maximam orae maritimae partem a Romanis, qui prius eo venerant, atque ab Eumene et Rhodiis praeoccupatam invenerunt: a quibus etiam Hannibal naves aliquot e Phoenicia ducens iuxta Pamphyliam victus fuerat. Eumene porro et Attalo fratre eius Antiochi regnum vastantibus, urbes partim ultro partim coactae ad Romanos defecerunt. unde necessitas Antiocho imposita est Europa prorsus excedendi, et Seleuci filii Lysimachia revocandi. quem reversum cum copiis Pergamum misit. ut autem obsidio inanis erat, et Scipiones adventabant, statim caduceatore misso spem pacis impetrandae habuit, quod Africani filium captum honorificentissime tractaret: quem tandem, quamvis spe sua frustratus, gratis dimisit. quo minus autem pax fieret, in causa fuere condiciones, quas Romani tulerant, non acceptae.
Cum ad tempus quievissent, repetito bello haec pugnae ratio fuit. Antiochus primo loco currus disposuit, secundo elephantos, deinde funditores et sagittarios. curruum impetum Romani priores excursione facta magnoque clamore sublato in eos illati retuderunt, ut plerique in elephantos rursus conversi amicorum aciem turbarent, cum et ipsi temere ferrentur, et commilitones territos dissiparent. sagittarii vero et funditores magno imbre sunt debilitati. ad haec, magna et densa nebula Romanos quippe victores et cominus totis viribus pugnantes nihil impediit, sed adversarios territos et sagittariis atque equitatu maxime nitentes, adempto prospectu ad dirigenda tela, inter sese ut in tenebris oberrantes multum laesit. Antiochus tamen cataphractis equitibus adversum cornu profligatum usque ad castra persecutus est; eaque cepisset, nisi M. Aemilius Lepidus iis custodiendis relictus Romanorum primos accedentes occidisset, cum eis ut fugam sisterent persuadere non potuisset. tum enim et reliqui in hostem redierunt, et ipse cum integris praesidiariis excursione facta Antiochum reppulit. interea vero Zeuxis ab alia parte in vallum irrupit, idque diripuit: donec Lepidus re animadversa et sua castra defendit, et Scipio Antiochi castra cepit. in iis multi mortales, multi equi iumenta argentum aurum ebur et aliae res pretiosae inventae. Antiochus victus statim in Syriam recessit: Asiani Graeci ad Romanorum amicitiam se contulerunt.
Post haec induciae quaedam Antiocho petenti pactae sunt. nam et Scipio propter filium ei bene cupiebat, et consul victoriam successori appropinquanti concedere nolebat. cum igitur nihil amplius Antiocho imposuissent quam ea quae ante pugnam postularant, Cn. Manlius eorum successor, illa pactione haud contentus, plura exegit; et inter obsides ipsius etiam filium Antiochum dare et transfugas omnes dedere iussit, inter quos erat etiam Hannibal. iis postulatis Antiochus vel invitus paruit: sed Hannibalem, qui iam ad Prusiam Bithyniae regem confugerat, dedere non potuit. et legatis Romam missis, iis condicionibus pacem fecit. L. vero Scipio ea victoria magnam laudem adeptus, Asiatici cognomentum ex provincia deportavit: quemadmodum frater Carthagine subacta, potentissima Africae urbe, Africani.
Tanti autem viri tantamque virtute gloriam adepti non multo post in iudicium adducti et populi potestati subiecti sunt; ac Lucius repetundarum damnatus, quasi ex manubiis multa subtraxisset; Africanus vero, quod pactiones propter filium mitiores fecisset. sed vera damnationis causa fuit invidia. nam eos insontes fuisse cum aliunde patet, tum ex eo, quod publicatis Asiatici bonis nihilo plus est repertum quam ante habuerat; et quod Africanum antequam suffragia ferrentur Liternum profectum, ubi usque ad obitum exsulavit, nemo amplius condemnavit.
At Manlius tum Pisidiam Lycaoniam Pamphyliam et Galatiae sive Galliae Asianae magnam partem subegit. est enim ibi quoque Gallica gens, ex Europa profecta. nam cum olim Brennum regem creassent, Graeciam et Thraciam pervagati atque inde in Bithyniam transgressi, partibus quibusdam Phrygiae Paphlagoniae Mysiae ad Olympum et Cappadociae occupatis, peculiarem gentem condiderunt qui Galatae appellantur. hi etsi Manlio negotium facesserunt, tamen et ipsi victi sunt, Ancyra urbe primo impetu capta, caeteris deditione subactis. his rebus gestis, et Ariarathi Cappadocum regi magna pecunia pace data, domum recessit.
21. Aetoli autem, secundum legatis de pace Romam missis, ipsi ultro novis rebus studuerunt. quamobrem Romani legatis statim reiectis, M. Fulvio Graeciam provinciam decreverunt. qui primum Ambraciam urbem magnam, Pyrrhi olim regiam, tum autem Aetolis obnoxiam, obsedit. Aetoli frustra de pacificatione cum eo locuti, exercitus partem in urbem miserunt. quam Romani per cuniculos capere aggressi a longinquo suffoderunt. id obsessi principio non animadverterunt; sed exaggerata humo suspicati quid rei esset, quia tamen ignorabant ubi foderetur, aereum clipeum humi moenibus applicarunt, eque sonitu loco deprehenso, atque intrinsecus vicissim suffossis moenibus, cum Romanis occulta praelia commiserunt. tandem huiusmodi dolum excogitarunt. magno dolio plumis repleto ignem iniecerunt, aereo operculo multis perforato locis addito. eius dolii ore in cuniculis hostibus obverso, fundoque folle inserto inflato, maximum et molestissimum fumum, ut ea materia fert, excitarunt; quem cum nemo Romanorum tolerare posset, desperata expugnatione solutaque obsidione pacem fecerunt. post Ambraciotarum deditionem Aetoli quoque mutati primo inducias, mox etiam pacem a Romanis impetrarunt, magna pecunia et multis obsidibus datis. Fulvius vero Cephallenia deditione capta Peloponnesum seditione laborantem composuit.
Deinde C. Flaminio et Aemilio Lepido consulibus Antiocho defuncto filius Seleucus successit: quo et ipso multo post mortuo, Antiochus qui Romae obses erat regnum suscepit. Philippus novas res moliri ausus, urbibus quibusdam Thessalicis et Aeno Maroneaque ereptis, nihil gerere potuit ob senectutem et filiorum casus. Galli quidam Alpibus superatis urbem intra eas condere statuerunt. quibus M. Marcellus arma caeteraque quae domo attulerant ademit: Romani vero legatis eorum illa omnia restituerunt, ut statim Italia excederent.
Tum etiam Hannibal interiit. nam legatis ad Prusiam Bithyniae regem tum ob alia, tum ut Hannibalem apud ipsum degentem dederet, Roma missis, ille ea re praecognita, cum effugere non posset, necem sibi conscivit. qui cum aliquando accepisset oraculum se in terra Libyssa obiturum, se in Africa patria decessurum esse putabat: verum id castellum, in quo moriebatur, Libyssae nomen habuit. tunc etiam Scipio Africanus decessit.
22. Philippus Macedonum rex filio Demetrio occiso, Perseum quoque occisurus, obiit. nam cum Demetrius Romanis, apud quos obses fuerat, acceptus esset, atque ipse caeterique Macedones sperarent fore ut regnum Philippo mortuo obtineret, Perseus ut natu maior ei invidit, et ut patri insidiantem calumniatus est. itaque venenum bibere coactus periit. Philippus autem non multo post veritate cognita Perseum ulcisci volens, morte interceptus regnum Perseo vel invitus reliquit: quod ei Romani, paterna amicitia renovata, confirmarunt.
Insecutis temporibus accidere quaedam scripcione parum digna. sed post Perseus Romanorum inimicitiis susceptis, ut bello moram, dum se pararet, produceret, legatos Romam misit, obiecta sibi crimina purgaturus scilicet. quibus Romani in urbem non admissis, senatu foris dato, nihil responderunt aliud nisi consulem se missuros esse cum quo ageret quae vellet. eodemque die illos abire iusserunt, ductoribus adiunctis, ne cum quoquam colloquerentur; ac Perseo aditu Italiae in posterum interdixerunt.
Deinde Cn. Sicinium praetorem cum parvis copiis ablegarunt, maioribus nondum paratis. Perseus Thessaliam ingressus maximam eius partem sibi adiunxit. imminente vere Licinius Crassus contra eum missus est, et classi praefectus C. Lucretius. ac primo apud Larisam equestri conflictu Crassus impegit, deinde victoria potitus eo redegit Perseum ut in Macedoniam recederet. urbes autem Graecas aggressus a Philippo possessas, a plerisque repulsus est, nonnullas subegit, nonnullas evertit, civibus sub corona venditis. quibus Romani auditis indignati, Crasso postmodum pecuniariam multam dixerunt; captas urbes liberas esse iusserunt, earumque cives venumdatos, quos in Italia repperere, ab emptoribus redemerunt.
His ita gestis bello Persico multas magnasque clades acceperunt, rebus eorum passim afflictis. nam Perseus Epiri et Thessaliae pleraque obtinuit. praeter enim alias ingentes copias, adversus Romanorum elephantes etiam phalangem armatorum instruxerat quorum clipei et galeae ferreis clavis acutis horrebant. ne autem equis formidabiles essent, simulacra elephantorum paravit ex unguento quodam tetrum foetorem spirantia, visu audituque horrenda, quae arte quadam sonitum instar tonitrus ederent: ad quae equi subinde adducti timere denique desierunt. his rebus Perseus auctis animis se Alexandro gloria et magnitudine imperii superiorem fore putabat. Romani vero iis cognitis Marcium Philippum consulem celeriter ablegarunt. qui cum in Thessaliam ad exercitum venisset, Romanos et socios ita exercuit, ut Perseus territus in suo regno Macedonico et ad Tempe quietus angustias tueretur. aucta ex eo audacia Philippus, mediis montibus superatis, quasdam illius urbes cepit; et ad Pydnam progressus, ob commeatus penuriam in Thessaliam rediit. unde Perseus resumpta fiducia, quae Philippus occuparat, recepit, et classe Romanos crebris detrimentis affecit, adscitisque sociis tota Graecia se Romanos eiecturum sperabat. sed nimia et importuna parsimonia, ex eaque sociorum neglectu, rursus eius opes imminutae sunt. rebus enim Romanorum labescentibus, suis incrementis fretus socios ita contempsit, quasi eorum opera nihil esset opus, nec promissam illis pecuniam dedit. aliorum igitur alacritate imminuta, ab aliis plane destitutus, ita rebus suis diffidere coepit ut pacem peteret: eamque per Eumenem impetrasset, nisi Rhodii legatis adiuncti superba oratione Romanorum animos alienassent.
23. Inde bellum Persicum Paulo Aemilio iterum consuli est mandatum. qui propere in Thessaliam profectus, militari disciplina correcta, per Tempe quae a paucis custodiebantur vi patefacta via, contra Perseum duxit. is vero cum Elpium amnem interfluentem munitionibus, et quicquid inter Olympum et mare interiacet septis atque aggeribus occupasset, et siccitate loci quoque fretus esset, tamen sic etiam consul transitus periculo facto sitis primum invenit remedium. perfossis enim arenis in montis Olympi radicibus affatim aquae potabilis repperit. interea Rhodiorum legati eadem audacia qua prius Romae usi fuerant ad eum venerunt: quos ita dimisit ut nihil aliud diceret nisi se post paucos dies eis responsurum esse. cum autem oppugnando nihil proficiens montes alicubi esse pervios didicisset, partem exercitus ad cacumen accessu difficilius misit ut loca opportuna occuparet (nam ob arduum adscensum minimum ibi praesidium collocatum erat): reliqua copiarum parte cum Perseo dimicavit, ne quid suspicatus montes accuratius tueretur. post verticibus occupatis noctu ad montes contendit, eosque partim aperto Marte partim occulte superavit. quo Perseus cognito, metuens ne a tergo circumveniretur aut Pydna ab hoste occuparetur (nam Romana classis accedebat), castello quod ad amnem erat deserto Pydnam propere contendit, et ante urbem castra posuit. eodem Paulus quoque venit. non statim tamen sunt congressi, praelio in plures dies dilato. et quia lunae defectum praecognorat, exercitum sub vesperam qua ille instabat convocatum, edoctumque quid futurum esset, monuit ne quid ea re turbaretur. proinde Romani ex eo nihil adversi timuerunt: Macedones autem territi Perseo sinistri aliquid portendi iudicarunt. sic utrisque affectis fortuito casu postridie in pugnam non denuntiatam sunt impulsi: quae bello finem imposuit. nam cum iumentum Romanum in flumen unde aquabantur incidisset, idque sibi et Macedones et lixae vindicarent, primum inter hos certatum est; deinde caeteri etiam suis opitulaturi alii post alios castris sunt egressi, donec omnes utrinque conflixerunt, pugna confusa illa quidem sed acri, cuius victoria penes Romanos fuit. qui Macedones usque ad mare persecuti multos ipsi occiderunt, multos classi accedenti trucidandos obiecerunt; neque quisquam eorum evasisset, nisi noctis beneficio conservati essent: pugna enim sub vesperam commissa est.
Perseus Amphipolim profugus, ut et relliquias colligeret et rem in integrum restitueret, cum nulli venirent praeter Cretenses stipendiarios, et Pydnam caeterasque urbes ad Romanos defecisse audiret, illinc digressus omni pecunia quam secum vehebat navibus imposita noctu in Samothraciam navigavit. cum autem non multo post audivisset Octavium classi praefectum accedere, et Paulum Amphipolim venisse, per litteras pacem ab eo petiit. in quibus quod se regem nominasset, ne responsum quidem tulit. deinde cum sine tali aliquo titulo idem petiisset, Paulus pacificationis mentione admissa non alias ei condiciones tulit nisi ut semetipsum et sua omnia Romanorum fidei permitteret: itaque inter eos non convenit. post, Evandrum Cretensem Romanis postulantibus, cuius multis in rebus fidelissima contra eos usus erat opera, non dedidit, veritus ne arcana sua proderet, sed eo clam interfecto rumorem sparsit eum sibi ipsum manus attulisse. tum igitur familiares, eius perfidiam veriti (neque enim eos id latebat facinus), ab eo desciscere coeperunt. quare veritus ne Romanis dederetur, noctu fugam capessere instituit; ac clam ad Cotym Thraciae dynasten pervenisset, nisi Cretenses rebus suis in naves impositis domum discedentes eum reliquissent. ipse vero ibi per dies aliquot cum Philippo filio latuit: sed cum caeteros liberos suos Octavium tenere didicisset, ultro e latebris prodiit. Amphipolim perductum Paulus non male tractavit, sed porrecta dextera ad mensam suam admisit, et in libera custodia asservatum honorifice habuit. deinde per Epirum in Italiam est perductus.
Plutarchus refert Aemilium, cum Perseus adduceretur, ei lacrimis oppletum obviam ivisse; illum vero in faciem prostratum prehensis eius genibus voces parum generosas edidisse; Aemilium autem tristi vultu eum intuentem dixisse “quid, o miser, ista facis, unde non praeter meritum in calamitatem incidisse, neque praesenti sed praeterita fortuna indignus esse videaris? quid meam victoriam deprimis et res gestas attenuas, ignaviam prae te ferendo teque adversarium Romanis indignum declarando? virtus enim etiam in calamitate multum vel apud hostes momenti habet: ignaviam vero etiam secundis in rebus extremo contemptu Romani dignam iudicant.”
24. Eodem tempore L. Anicius praetor contra Gentium missus hostes praelio fudit; Gentium profligatum persecutus Scodrae, ubi eius regia erat, obsedit. idque frustra futurum erat, quoniam urbs in montis cacumine sita et profundis vallibus, quae fluvios torrentes habent, cincta muroque firmo munita est, nisi Gentius suis copiis fretus ultro ad pugnam venisset. unde factum ut omne eius imperium Anicius subegerit, et usque ad Epirum progressus ante Pauli adventum illam etiam tumultuantem pacarit.
Romani Pauli victoriam quarto post pugnam die ex rumore audiverunt, sed non plane crediderunt. deinde Pauli acceptis litteris maxima laetitia affecti, non quasi victo Perseo subactaque Macedonia, sed tanquam Philippum illum regem praestantissimum et ipsum Alexandrum cum toto illo imperio vicissent, ita sunt gloriati. Paulo Romam reverso multi honores sunt decreti et triumphus splendidissimus, in quo praeter alias manubias Bithym Cotyis filium et Perseum cum uxore et tribus liberis habitu captivorum duxit. veritus autem ex immodica felicitate invidiam numinis, Camilli exemplo precatus est, si quid inde mali immineret, ut id incolumi re publica in suum caput redundaret. ac duos filios, alterum paulo ante triumphum, alterum in ipsa illa celebritate amisit. fuit non tantum egregius imperator, sed etiam pecuniae contemptor. quod ex eo apparet quod secundum consul et spoliis innumerabilibus potitus in tanta paupertate vitam exegit, ut post eius obitum uxori dos aegre posset reddi.
Ex captivis Bithys patri gratis est redditus: Perseus cum liberis et ministris Albam missus est. ubi cum se regni recuperandi spe aliquamdiu sustentasset, ea amissa sibi ipse manus attulit. Philippus eius filius et filia non multo post obierunt: solus filius natu minimus, Albanis magistratibus pro scriba inserviendo, ad tempus vitam toleravit. ad hunc modum Perseus, a viginti regibus se ortum ducere gloriatus, crebro Philippum crebrius Alexandrum in ore habens, et regnum amisit et in hostium potestatem venit et in triumpho ductus est, catenas simul cum diademate gestans.
Rhodii dudum superbe cum Romanis agere soliti, tum veniam delictorum petentes eorumque societatem nuper spretam admodum flagitantes, quod voluere tandem impetrarunt. Romani etiam Cretensibus irati multis precibus denique mitigati sunt. Prusias item sponte in urbem profectus, curiae limen osculatus senatuque adorato, veniam et impunitatem est consecutus. Eumeni fratris Attali intercessio delictorum gratiam fecit.
Tunc etiam Cappadociae hic status fuit. Ariarathes rex germanum filium habuit Ariarathem: ante quem susceptum uxor eius longo tempore sterilis Orophernem adoptarat. qui deinde nato legitimo propter insidiarum suspicionem pulsus, post Ariarathis obitum contra fratrem insurrexit. Ariarathi opem tulit Eumenes, Oropherni Syriae rex Demetrius. Ariarathes victus ad Romanos confugit, ab eisque una cum Oropherne regnare iussus, quia populi Romani amicus et socius appellatus erat, totum imperium exinde sibi vindicavit. atque Attalus Eumenis successor Orophernem et Demetrium Cappadocia prorsus exegit.
25. Aegypti rex Ptolemaeus moriens duos filios et unam reliquit filiam. fratribus autem inter se de regno contendentibus, Antiochus magni Antiochi filius natu minorem pulsum suscepit, ut per eius defendendi speciem aditum in Aegyptum haberet; adductoque exercitu, maxima parte occupata, obsedit Alexandriam. cum autem reliqui ad Romanos confugissent, Popillius ad Antiochum missus eum Aegypto abstinere iussit: fratres enim intellecto illius consilio in gratiam redierant. Antiocho responsum differente, virga circumscripsit regem, ac priusquam eo circulo excederet, deliberare ac responsum reddere iussit. ea re territus Antiochus obsidionem solvit. externo metu liberati Ptolemaei denuo et dissenserunt et a Romanis reconciliati sunt, ut natu maior Aegypto et Cypro, Cyrenis vero iunior potiretur: nam haec quoque tum Aegyptiorum erant. iunior vero inique secum agi existimans, Romam profectus, Cyprum etiam impetravit. at senior denuo cum eo pactus, pro Cypro urbes quasdam et frumentum ei assignavit.
Antiocho rege mortuo Romani filio eiusdem nominis regnum confirmarunt, eique ob teneram aetatem scilicet tres curatores miserunt. qui cum praeter pacta et conventa triremes et elephantos invenissent, belluas occidi iusserunt, ac caetera ex Romanorum utilitate administrarunt. qua de causa Lysias, cui regis tutela commissa erat, populum concitavit ut Romanos eiiceret, C. vero Octavium occideret. his factis statim legatos Romam misit, ut id facinus purgaret. Demetrius autem Seleuci filius Antiochi nepos, Romae obses tempore paterni obitus, ab Antiocho patruo regno spoliatus, cum eius interitu cognito paternum regnum repeteret, a senatu nec adiutus nec Roma exire situs est. quod quamvis aegre ferret, tamen quievit. caeterum cum Lysias illa fecisset, nihil cunctatus Roma profugit; et ad senatum e Lycia scripsit se non contra patruelem Antiochum sed contra Lysiam proficisci et Octavii necem ulturum esse. cum Tripolim Syriae celeriter sibi adiunxisset, tanquam a senatu ad regnum occupandum missus (de fuga enim eius nemo cogitabat), et Apamea potitus, comparatis copiis Antiochiam contendit, ibique puerum et Lysiam amice obviam egressos (Romanorum enim metu armis abstinuerant) interfecit. regno recuperato coronam et Octavii percussores Romam misit: quorum neutrum Romani illi irati acceperunt.
Post haec Dalmatis bellum intulerunt, quae gens Illyrica est in sinu Ionio: quorum quosdam Graeci Taulantios nominant, ex parte Dyrrhachio vicinos. belli causa erat quod, in finitimos Romanis amicos iniurii, nec Romanorum legatis moderate respondissent, et aliorum legatos occidissent. hos Scipio Nasica domuit, eorumque urbibus expugnatis captivos vendidit. iisdem temporibus alia quoque acciderunt, memoria et scriptione parum digna.
26. Dehinc tertium bellum Punicum est conflatum. Carthaginienses enim humilem illam fortunam haud ferentes, socios et classem ad bellum Numidicum contra foedus comparabant. Romani autem, caeteris rebus ex sententia confectis, non quieverunt, sed per Scipionem Nasicam iis de rebus expostulantes, apparatum illum omitti iusserunt. et quia de Masinissa querebantur, et propter bellum cum illo susceptum imperata detrectabant, pactione inter illos facta a Masinissa impetravit ut quadam provincia eis cederet, sed cum nihilo magis parerent, Romani paulisper cunctati, cum primum magno praelio a Masinissa victos esse audiverunt, bellum eis indixerunt. Carthaginienses vero ea clade afflicti et territi (nam ab aliis quoque finitimis premebantur) legatis Romam missis auxilia petiverunt, se Romanis omnibus in rebus obsecuturos simulantes. nam cum foedus rupturi essent, facile quidvis promittebant.
Ea de re concilio a senatu indicto Scipio Nasica legatos Carthaginiensium admittendos et pacem cum eis faciendam esse censuit, M. Cato contra nec admittendos esse nec belli decretum abrogandum. verum senatus et preces legatorum admisit, et pacem eis est pollicitus, obsidibus petitis. quos L. Marcius et M. Manilius in Sicilia acceptos Romam miserunt: ipsi festinanter in Africam appulerunt. castrisque positis et magistratibus Carthaginiensium arcessitis non omnia simul quae postulabant exposuerunt, veriti ne iis praecognitis, rebus integris bellum capesserent. ac primum frumentum petentibus datum, deinde triremes, postea machinae. denique armis etiam acceptis (Carthaginienses enim clam alium magnum apparatum habebant), eos urbem diruere et aliam in mediterraneo sine muris exstruere, octoginta stadiis a mari dissitam, iusserunt. ad illud Carthaginienses in lacrimas soluti tanquam urbe capta lamentati sunt, precatique consules ne patriae afferre manus cogerentur. sed cum nihil proficerent, et aut imperata exsequi aut bellum experiri iuberentur, multi apud Romanos ut iam victores remanserunt, caeteri in urbem regressi quosdam ex magistratibus occiderunt quod non principio bellum amplexi essent, et Romanis quos intra moenia reppererant interfectis bellum aggressi omnes servos manumiserunt, exsules revocarunt, et Hasdrubale denuo imperatore creato arma triremes machinas repararunt. quippe bello urgente de excidio periclitantes omnia quibus erat opus perexiguo tempore compararunt, nulli rei parcentes, adeo ut statuas quoque ob aeris penuriam conflarent, et capillis mulierum ad funes conficiendos uterentur. consules principio spe concepta, se eos ut inermes facile capturos, scalas duntaxat pararunt quibus moenia transscenderent: sed ea oppugnare adorti, cum hostes armatos et rebus ad propulsandam obsidionem necessariis instructos vidissent, machinas fabricare instituerunt. quibus non sine periculo confectis (Hasdrubal enim materiam comportantes ex insidiis vexabat) urbem sunt aggressi. ac Manilius, terra impetu facto, nihil urbi nocuit: Marcius, qua mare paludosum est, parte muri deiecta, non ingressus est. Carthaginienses enim eos qui penetrare conabantur reppulerunt; et noctu per ruinas eruptione facta, multis occisis, machinas plures cremarunt. neque etiam Hasdrubal cum equitibus eos late vagari in agris patiebatur, neque auxilis Masinissa iuvabat: nam principio belli non arcessitus, neque permissum ei pollicenti fuerat ut solus Hasdrubalem debellaret.
27. Consules igitur, propter eventus illos et classem ex statione in paludibus morbo laborantem, obsidionem solverunt. ac Marcius mari aliquid efficere aggressus aut oram maritimam vexare, cum res non succederet, domum versus abiit, cursuque converso Aegimurum subegit. Manilius in mediterranea profectus, cum ab Himilcone, qui etiam Phameas dicebatur, Carthaginiensis equitatus praefecto lacesseretur, Carthaginem rediit. sed ibi quoque foris ab Hasdrubale, intus eruptione civium, noctu et interdiu fatigabatur. itaque Carthaginienses per contemptum usque ad castra processerunt; ac multis amissis (nam plerique inermes erant) rursus in moenia sunt conclusi. Manilius vero, si Hasdrubalem vicisset, caetera in proclivi fore ratus, in primis operam dedit ut cum eo congrederetur, factaque pugnandi copia, recedentem in castellum quoddam persecuturus, per imprudentiam in locum asperum et angustum delapsus graviter impegit. ac cum toto exercitu periisset, ni Scipio Africani filius strenuam operam ei navasset, vir praesentis animi optimique consilii et manu promptissimus: erat enim robusto etiam corpore. aequitate autem modestiaque morum invidiam effugit: nam cum tribunus militum esset, inferioribus par, paribus non melior, maioribus infirmior esse volebat. Manilius igitur de eo et locutus est et Romam scripsit, nulla re dissimulata: atque inter caetera de Masinissa quoque et Phamea. quae ita se habebant.
Masinissa moriturus, quid de regno statueret ob filiorum multitudinem ex diversae condicionis mulieribus susceptorum dubitans, Scipionem consilii capiendi causa arcessit. quem cum misisset consul, Masinissa ante adventum eius moribundus Micipsae filio anulum dederat; caetera vero omnia quae ad regnum pertinebant Scipioni, cum primum venisset, commendavit. is vero animadversis filiorum eius ingeniis nulli uni regnum attribuit, sed cum tres ex iis praecipui essent, Micipsa natu maximus, Gulussa minimus, medius Mastanabal, inter eos rerum administrationem trifariam partitus, natu maximo avaro et pecuniae amanti vectigalium tractatione mandata, proximo post eum disceptandi controversias munere assignato, Gulussae homini bellicoso exercitus tradidit. reliquis fratribus, qui multi erant, urbes quasdam et praedia divisit. Gulussam vero ad consulem perduxit.
Sub veris initium Carthaginiensium foederatos aggressi multos vi, multos pactione, Scipio praesertim, subegerunt. ut vero Phameas desperatis Carthaginiensium rebus ad Romanos inclinans cum Scipione collocutus est, tum vero omnes armis in Hasdrubalem conversis, cum per dies plures castellum oppugnassent, commeatu destituti citra dedecus recesserunt. nam durante adhuc obsidione Phameas hostilem in modum eos aggressus in ipsa pugna cum aliquot equitibus ad Romanos transiit. inde Manilius Uticam profectus quievit: Scipio Phamea Romam perducto laudatus est, et is honos Phameae habitus ut in consessum a senatu reciperetur.
28. Tum Prusias, homo senex et asperis moribus, veritus ne Bithyni se eiecto Nicomedem filium regem crearent, eum per causam quandam Romam missum ibi degere iussit. sed cum etiam Romae agentem per insidias occisum vellet, Bithyni quidam Nicomedem clam in Bithyniam perductum sene occiso regem dixerunt. haec Romanos, quamvis molesta, non tamen ad bellum inferendum commoverunt.
In Macedonia vero Andriscus quidam Adramyttenus, Perseo forma non dissimilis, adscito sibi Philippi nomine eiusque filium sese dictitans, ad defectionem plurimos impulit. nam primo adventu Macedoniam turbare conatus, cum a nemine curaretur, in Syriam ad Demetrium se contulit, spe auxilii propter cognationem impetrandi; ab eoque comprehensus et Romam missus, cum neque Persei filium esse constaret, et alioqui nihil insigne haberet, per contemptum dimissus magnam factiosorum hominum manum coegit, multas urbes attraxit. denique regio habitu sumpto collectoque exercitu in Thraciam profectus, multis liberis populis, multis dynastis Romanum imperium aegre ferentibus adscitis, impressionem in Macedoniam fecit, eaque occupata in Thessaliam transgressus non pauca loca subegit.
Romani Andrisco primum despecto, postea Scipionem Nasicam ad tumultum illum pacandum miserunt. qui rebus illis in Graecia cognitis, ad Romanos scripsit omnia; et coacto a sociis exercitu rei gerendae intentus ad Macedoniam processit. Romani igitur P. Iuventium cum exercitu contra eum miserunt. quem Andriscus circa Macedoniam adortus interfecit; ac caeteros etiam trucidasset, nisi noctu discessissent. post haec in Thessalia passim grassatus Thraces sibi adiunxit. quamobrem Romani Quintum Caecilium Metellum praetorem cum magnis copiis miserunt. cui Macedoniam ingresso Attalus classe auxilio venit. Andriscus igitur de ora maritima sollicitus, ulterius progredi non est ausus, sed paulum extra Pydnam productis copiis, equestri praelio victor, metu pedestris exercitus retro abiit. ea tamen victoria elatus, copiis bifariam divisis, partem ad vastandam Thessaliam misit, partem apud se retinuit. proinde Metellus eorum paucitate contempta in aciem descendit; ac victis iis qui primi ad manus venerant, facilius etiam caeteros ad officium reduxit, ingenue peccatum suum agnoscentes. Andriscus vero in Thraciam profugus reparatis copiis cum Metello progrediente qua res ferebat confixit; suisque propugnatoribus profligatis, sociisque dissipatis, a Byza dynasta Thrace proditus poenas dedit.
Sed et Alexander quidam, Persei filium se professus, regionem Mesto flumini adiacentem occupavit; quem Metellus usque in Dardaniam est persecutus.
29. Contra Carthaginienses missus Piso consul, urbe et Hasdrubale omissis maritimas urbes invasit; et ab Aspide (Clupea) repulsus, Neapoli capta et eversa in Hipponis obsidione tempus frustra trivit. unde Carthaginienses, sociorum etiam auxiliis aucti, animos receperunt. quo Romani tam qui in castris quam qui in urbe erant cognito, citra dubitationem Scipionem consulem crearunt. nam quamvis aetas adhuc ei dignitati immatura erat, tamen et res eius gestae et virtus patris Pauli et avi Africani certam spem afferebant omnibus, eius armis et hostes superatum iri et Carthaginem perituram.
Scipione in Africam navigante Mancinus, Carthaginis litus legens locum quendam intra moenia, nomine Megalia, in praerupta petra in mare prominentem et longe ab urbe remotum, cum non magno praesidio custodiri, ut qui situ ipso defenderetur, animadverteret, scalis subito et navibus admotis adscendit. quem cum iam teneret, etsi Carthaginienses aliquot concurrerunt, eum tamen expellere non potuerunt. at ille Pisoni quid egisset nuntiat et auxilia sibi mitti petit. sed Piso, qui procul in mediterraneis aberat, nihil opis ei tulit. Scipio vero sub ipsum nuntium forte fortuna noctu adventans statim auxilium ei tulit. nam Carthaginienses Mancinum cepissent vel occidissent, nisi naves Scipionis appellere vidissent. tum vero etsi animos desponderant, non tamen ab obsidione recesserunt prius quam Scipio se adesse per captivos quosdam eis nuntiari iussit; arcessitoque Hasdrubale fossis et aggeribus murum aedificiis obductum munierunt. Scipio Mancino Megalia tueri iusso ad Pisonem et copias abiit, ut cum eis bellum urgeret: sed celeriter cum expeditissimis cohortibus reversus Mancinum ab acerrima Hasdrubalis ex urbe oppugnatione liberavit. cum iam Piso quoque advenisset, eum extra moenia ad portas quasdam manere iussit; alios milites ad aliam portam longe distantem, monitos quid facto opus esset, misit: ipse optima copiarum parte assumpta sub noctem mediam transfugis ducibus intra moenia penetravit, et ad portam illam transgressus, vectibus resectis et introductis iis qui foris exspectabant, vigiles cecidit; propereque ad portas ante quas Piso stationem habebat accurrit, profligatis custodibus qui medias partes tuebantur et singulis in locis pauci erant. ita Hasdrubal simul et quid actum esset audivit et Romanas copias paene universas intra urbem vidit. Carthaginienses cum aliquamdiu restitissent, in Cothonem et Byrsam confugerunt. deinde Hasdrubal omnes Romanos captivos occidit, ut cives desperata venia hosti alacrius resisterent: multos etiam ex popularibus proditionis suspectos sustulit. Scipio etsi eos muris et aggeribus sepsit, non statim tamen expugnavit. nam et moenia firma erant, et multi in angusto conclusi spatio fortiter se defendebant, commeatu abunde instructi Bithiae subsidio: qui ex obversa urbi continente, observato fluctu ventique impetu, onerarias eis naves in portum submittebat. contra quod Scipio rem magnam et excogitavit et perfecit, aditu portus angusto, difficulter quidem magnoque cum labore, sed tamen operarum multitudine tandem obstructo, quamvis Carthaginienses crebris dimicationibus id opus prohibere conarentur.
30. Tum vero Carthaginienses, penuria commeatus graviter urgente, alii transfugerunt, alii qui obsidionem tolerabant partim moriebantur partim cadavera gustabant. Hasdrubal igitur spe destitutus, legatis ad Scipionem de pace missis impunitatem impetrasset, nisi caeteris etiam omnibus salutem et libertatem petiisset. itaque frustratus uxorem in arce conclusit, quod de se ipsa et liberis suis caduceatorem illa ad Scipionem misisset; caeteraque instruxit desperatione factus audacior. atque ipse una cum aliis noctes diesque pugnabant, alias vincentes, alias succumbentes, et Romanorum machinis alias machinas opponebant. ad haec Bithias, cui munitum castellum erat, longe in continentem excurrendo et Carthaginienses iuvabat et Romanis incommodabat. quare Scipio divisis copiis partem in obsidione reliquit, partem contra Bithiam misit C. Laelio legato duce: ipse ultro citroque commeans utrinque inspexit omnia. castello capto rursus toto cum exercitu urbem obsedit.
Carthaginienses igitur abiecta spe utriusque munitionis defendendae in Byrsam ut munitiorem contulere quae potuerunt omnia, navali noctu incenso, et caeterarum partium plerisque, ne hostibus usui essent. tum Romani portu occupato Byrsam adorti, aedibus quae utrinque erant conscensis, partim in ipsis tectis ad vicinas transibant, partim parietibus inferne perfossis in ipsam arcem penetrabant. quo cum venissent, Carthaginienses pugna omissa pacem petierunt, praeter Hasdrubalem. qui cum transfugis (iis enim Scipio veniam negarat) et uxore atque liberis in Aesculapii templum contrusus se contra oppugnantes defendebat, donec transfugae aede incensa eiusque tecto conscenso extremam ignis necessitatem exspectarunt. tum demum supplex ad Scipionem accessit. quem cum uxor deprecantem videret, eo nominatim vocato exprobravit quod privatae saluti consulens ipsi pacem impetrare non permisisset; ac primum liberos, deinde semetipsam in ignem coniecit.
Carthagine ad hunc modum capta Scipio scripsit in hanc sententiam “Carthago capta est: quid igitur iubetis?” qua de re cum lectis his deliberaretur, Catone urbem evertendam et Carthaginienses delendos esse censente, Nasica vero adhuc eis parcendum esse asseverante, magna orta est dissensio. quidam vero dixit, si nulla alia de causa, propter ipsos Romanos saltem eis parci necesse esse, ut adversarios habentes virtutem exercerent, neque ad luxum et delicias converterentur, sublatis iis a quibus ad rei bellicae exercitationem cogerentur; neve per ignaviam deteriores fierent, paribus adversariis carentes. tandem tamen una omnium sententia fuit Carthaginem evertendam esse, cum credere non possent eam urbem unquam sincere pacem servaturam. itaque funditus eversa est, et eius solum diris imprecationibus obstrictum, ne quis unquam in eo habitaret. ex captivis plerique in carcere perierunt: pauci, principibus exceptis, venditi. nam ii et obsides et Hasdrubal et Bithias, alii in aliis Italiae partibus, vitam in liberis custodiis exegerunt. Scipio gloriam et honorem adeptus nomen Africani non iam ab avo haereditarium sed per se partum habuit.
31. Tum Corinthus etiam est eversa, nam cum Paulus Aemilius Graecorum principes in Italiam transtulisset, caeteri primum eos legationibus repetiverunt, ea autem re non impetrata, cum quidam eorum domum reditionis spe sublata ipsi sibi manus attulissent, graviter afflicti publicum luctum instituerunt, Romanorum apud se studiosis irati; nihil tamen hostile prae se tulerunt, donec reliquis ex iis viris receptis ii quibus iniuriae factae erant et qui aliena tenebant bellum susceperunt. Achaei dissensionis auctores, Lacedaemonios sibi causam malorum exstitisse conquerentes, arbitris Roma missis non paruerunt, sed Critolao duce creato arma ceperunt. itaque veritus Metellus ne Macedoniam quoque invaderent (iam enim Thessaliam intrarant), prior obviam profectus eos profligavit.
Critolao caeso Graeci in duas partes sunt distracti, cum alii positis armis pacem expeterent, alii seditionem urgerent, Diaeo summa rerum permissa. quo Romani cognito Mummium Metello successorem miserunt. qui cum belli administratione suscepta plagam ex insidiis cum parte exercitus accepisset, Diaeo fugientes usque ad castra persecuto, vicissim egressus eo profligato ad Achaeorum vallum venit. Diaeus vero maioribus copiis collectis, pugnare paratus, Romanos in castris se continentes contempsit, in convallem inter castra mediam progressus, eo viso Mummius aliquot equites misit qui hostes ex obliquo aggrederentur; a quibus cum turbati essent, phalange a fronte adducta multos occidit. unde Diaeus desperatis rebus sibi manus attulit. ex iis vero qui e pugna evaserant Corinthii passim in agris sunt dispersi, caeteri domum refugerunt. proinde Corinthii qui moenia tuebantur omnes periisse rati urbem deseruerunt. qua Mummius viris vacua capta et illos et caeteros Graecos citra laborem domuit. ac tum eis arma, donaria templorum, statuas, picturas et alia ornamenta ademit. patre autem eius cum aliis ad res post victoriam componendas misso, quorundam moenia evertit; omnesque liberos et sui iuris esse passus est praeter Corinthios. quos sub corona vendidit, agro eorum publicato, muris caeterisque omnibus aedificiis subversis, veritus ne eam alii ob tantam amplitudinem occuparent. ne quis vero Corinthiorum lateret, aut aliorum Graecorum pro Corinthio veniret, omnes qui aderant, priusquam quid agendum esset declararet, convocavit, iisque dissimulanter militibus circumclusis tum reliquorum libertatem tum Corinthiorum servitutem pronuntiavit. deinde quemque sibi proximum apprehendere iussit, ut plane discernerentur.
Corintho sic eversa, Graecia initio statim et caedibus et pecuniarum exactionibus est vexata, deinde tamen libertatem et felicitatem adepta, ut dicerent, ni mature capti essent, se incolumes esse non potuisse.
Carthaginis et Corinthi vetustissimarum urbium tum simul hic fuit exitus: longo autem tempore post, colonis Romanorum eo missis, reflorescentes ad pristinum statum redierunt.
Hactenus res a Romanis gestas ex veteribus scriptoribus in compendium redactas exposui. quae vero deinceps a consulibus et dictatoribus, dum illa rei publicae forma viguit, gesta sunt, ea nemo putet a me vel contemptu vel negligentia vel pigritia praeterita esse. nam quo minus absolutum hoc opus ederetur, non per me stetit, sed penuria librorum, quibus ista continentur, voluntati meae ad perfectionem historiae contendenti obstitit. quos cum saepe quaesierim, reperire non potui, haud scio utrum vetustate amissos an vero negligentius inquisitos ab iis quibus id negotii dedi, dum ipse extorris et procul ab urbe in parva insula vitam ago. unde factum est ut consulum et dictatorum historia minus absoluta esset. iis igitur praeter institutum meum omissis imperatorum historias conscribam, re paulo altius repetita, ut et lectores qua ratione Romanorum sive democratia sive aristocratia in monarchiam sit mutata intelligant, et historia certo quodam ordine progrediatur.
Fontes
[recensere]Cap. 1. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: exc. Vaticanum 77 p. 195, cf. excerptum Planudeum 54 p. 544.
Cap. 2. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Peiresciana 50 54.
Cap. 3. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 4. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 5. Dionis Historiae Romanae libri deperditi. cf. Tzetzae Chil. II v. 131 sq.
Cap. 6. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: fragmentum libri 15 apud Suidam et alios (Valesianum 16), et excerptum Ursinianum 152.
Cap. 7. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Peirescianum 56.
Cap. 8. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Peiresciana 58 59.
Cap. 9. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 10. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Valesiana 17 18, quorum alterum ex libro Dionis 16.
Cap. 11. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Peiresciana 60–62; fragmenta Parisiensia 1–4 edita a F. Haasio in Musei phil. Rhen. vol. 6 p. 458 sq.
Cap. 12. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: fragmenta Parisiensia 5 6, excerptum Peirescianum 65.
Cap. 13. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Ursiniana 153 154, Peirescianum 66.
Cap. 14. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: fragmentum libri 17 apud grammaticum περὶ συντάξεως in Imm. Bekkeri Anecd. p. 140 v. 23; excerptum Ursinianum 155; fragmenta Parisiensia 7–9.
Cap. 15. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: fragmenta Parisiensia 11–13.
Cap. 16. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Ursinianum 157.
Cap. 17. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 18. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 19. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Peirescianum 68.
Cap. 20. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Peiresciana 69 70.
Cap. 21. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 22. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: exc. Peirescianum 73, Ursinianum 159.
Cap. 23. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Peiresciana 74 75 (cf. excerptum Planudeum 59 in Scriptorum veterum novae collectiones ab A. Maio editae vol. 2 p. 546). Plutarchi Aemilius Paulus, c. 26.
Cap. 24. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Ursiniana 160 161 162, Peirescianum 76.
Cap. 25. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 26. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Planudeum 42, Scriptorum veterum novae collectiones ab A. Maio editae vol. 2 p. 540.
Cap. 27. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Peirescianum 77; fragmentum libri 21 apud grammaticum περὶ συντάξεως in Imm. Bekkeri Anecd. p. 124 v. 9.
Cap. 28. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 29. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 30. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 31. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Ursinianum 165.