Jump to content

Epitome historiarum (Zonaras)/Liber VIII

E Wikisource
Liber VIII
c. anno 1140

editio: 1844, Bonnae; Ioannis Zonarae Annales, t. 2 (pp. 100–195), ex recensione Mauricii Pinderi, apud Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae (ed. B. G. Niebuhr).
fons: librum vide
 Liber VII Liber IX 
1234567891011121314151617181920212223242526

1. Pluribus annis post Romani iterum cum Samnitibus Gaio Iunio duce congressi cladem acceperunt. nam cum is agros eorum vastaret, Samnites res suas in silvas Avernas, ipsis avibus propter densitatem inaccessas, contulerunt; atque inde gregibus sine pastoribus et praesidiis emissis, et transfugis subornatis, hostes tanquam ad paratam praedam pellexerunt. sed cum in silvam penetrassent, non prius eos circumventos caedere destiterunt quam plane viribus destituti essent. sed et alias saepe Samnites cum Romanis congressi, quamvis victi, non quieverunt, sed cum aliis tum Gallis sociis adscitis ita se pararunt quasi ipsam urbem oppugnaturi essent. quo Romani cognito territi sunt, etiam prodigiis multis admoniti, nam ex Iovis Capitolini ara tribus diebus sanguis, uno mel, alio lac emanasse fertur (si haec credere fas est); et in foro Victoriae simulacrum aereum, in solo marmoreo positum, repertum est ultro humi stans, vultu eo converso unde Galli adventabant. quae cum per se terrerent populum, terror is ab aruspicibus dira canentibus augebatur. sed Manius quidam Tyrrhenus genere eos confirmavit. Victoriam enim, quamvis descenderit, tamen. cum progressa sit et firmius in terra defixa, prosperos ipsis successus portendere. quod autem sanguis ex ara Iovis Capitolini emanarit, indicio esse, multas victimas diis immortalibus immolatum iri: aras enim, praesertim Capitolinas, in quibus triumphantes sacrificare soleant, rebus secundis potius quam adversis cruentari solere. ex his igitur eos laeta exspectare iubebat. melle autem morbum, quod aegrotantibus eo sit opus, lacte famem portendi aiebat: ad tantam enim penuriam redactum iri, ut eum victum quaesituri essent, qui sponte proveniat citra humanam operam.

Manius prodigia sic interpretatus, cum ipse eventus praedictionem postea comprobasset, sapientiae ac praescientiae gloriam est adeptus: Volumnius ad bellum Samniticum ire iussus. contra Gallos eorumque foederatos designati consules Rullus Fabius Maximus et P. Decius. qui cum celeriter in Tyrrheniam venissent, et Appii castra duplici vallo munita vidissent, vallis revulsis et disiectis milites spem salutis in armis habere docuerunt. interim vero dum contra hostes pergunt, lupus cervam persequens inter utramque aciem delatus iuxta Romanos evasit, eosque confirmavit, existimantes id faustum sibi omen esse ob Romulum a lupa nutritum, quemadmodum est expositum. cerva vero cum ad hostes fugisset, telis confecta et timorem eis et eiusdem cladis eventum reliquit. congressis exercitibus Maximus in suo cornu facile vicit, Decius succubuit. verum facti paterni recordatus, ad quod ille somnio impulsus fuerat, suum et ipse caput eodem modo devovit, consilio cum nemine communicato. ipso caeso milites partim eius verecundia, qui ultro mortem pro ipsis oppetiisset, partim certa spe victoriae ex eo facto concepta, fugere desierunt et persequentibus fortiter restiterunt. interim Maximus quoque a tergo hostes aggressus multos occidit: reliqui in fuga perierunt. Decii cadaver Fabius Maximus una cum spoliis cremavit; petentibus pacem dedit.

Sequente anno Atilius Regulus denuo cum Samnitibus pugnavit, aliquamdiu aequo Marte: deinde victi Romani Samnites vicissim superatos et sub iugum missos dimiserunt. quam ignominiam iniquis ferentes animis extrema experiri decreverunt, aut victuri aut perituri, mortem comminati si quis mansisset domi. cum igitur in Campaniam irruerent, consules Samnium militibus vacuum vastarunt et oppida aliquot ceperunt. Samnites Campania relicta domum reducti, et cum altero consule congressi atque arte quadam superati, graviter in fuga impegerunt, et castris et oppido, cui suppetias veniebant, amissis. consul triumphavit et quicquid ex praeda redegerat in aerarium intulit. alter vero consul, qui cum Tyrrhenis pugnabat, cum eos brevi tempore compescuisset, frumentum et pecuniam eis imperatam partim militibus distribuit partim in aerarium intulit.

Cum autem urbs gravi pestilentia laboraret, Samnites et Falisci Romanis cum ob morbum tum propter consules non ex virtute creatos, ut pacatis temporibus fieri solet, spretis in motu fuerunt. quo cognito Carvilium Iunio Bruto, Quinto Fabio patrem Rullum Maximum legatos decreverunt. ac Brutus Faliscos vicit, eorumque et caeterorum Tyrrhenorum agros populatus est. sed Fabius, quod Samnites Campaniam infestare audiebat, propere ante patrem Roma profectus, cum aliquot eorum speculatores maturare abitum videret, omnes ibi hostes esse ratus ac fugere, ante patris adventum manus conserere properans, ut suum esset decus, nullo ordine processit; et in confertos hostes delapsus cum exercitu caesus esset, nisi nox supervenisset. multi etiam post praelium perierunt, neque medicum neque quicquam valetudini curandae aptum habentes, quod impedimentis longe anteverterant, spe victoriae statim adipiscendae: ac nisi patrem eius in propinquo esse rati Samnites metu recessissent, omnino postridie quoque eos occidissent.

Quae cum in urbem nuntiata essent, magna indignatione orta, et consuli revocato die dicta, pater eius senex, tum suis tum maiorum suorum rebus praeclare gestis commemoratis, filium nihil illis indignum facturum pollicitus, acceptamque cladem aetati imputans, ira populi mitigata cum eo profectus Samnites victos castris exuit, agros vastavit, et praedam, quae magna erat, partim in aerarium rettulit, partim militibus distribuit. ea de causa cum ipsi Fabio honos est habitus, tum filio permissum ut etiam deinceps pro consule imperaret, tum quoque patre legato utens. qui nihil senectuti suae parcens ipse administravit omnia, sed dissimulanter, ut a filio acta esse viderentur.

2. Post haec cum tribuni plebis legem de novis tabulis rogarent, cui creditores intercesserunt, orta seditio non conquievit prius quam hostes urbem invaserunt. belli eius principium a Tarentinis ortum est, qui se Tyrrhenis Gallis Samnitibus et pluribus aliis coniunxerunt. at Romani caeteros per alios atque alios consules devicerunt: Tarentini autem, quamvis belli auctores, tamen aperte in aciem nondum descenderant. caeterum L. Valerium classis praefectum, dum ibat quo missus erat, Tarenti appulsurum (eam enim urbem populi Romani amicam esse putabat), ex conscientia facinorum suorum contra se esse missum suspicati, iracunde impetu facto, nihil hostile metuentem cum multis aliis demerserunt: captos partim in carcerem coniecerunt, partim occiderunt. quo Romani audito, etsi graviter eam iniuriam ferebant, tamen per legatos cum eis expostularunt: quibus non modo nihil aequi responsum est, sed etiam contumelia facta, L. Postumii legatorum principis veste sordibus inquinata. eam ob rem tumultu orto, ac Tarentinis cachinnantibus, Postumius “ridete” inquit, “ridete dum vobis licet: nam longissimo tempore plorabitis, cum vestem hanc sanguine vestro eluetis.”

Eam contumeliam iniquis animis Romani ferentes bellum Tarentinum L. Aemilio consuli decreverunt. qui cum eo appulisset, idoneis verbis animos eorum tentavit, aequis condicionibus pacem amplexuros ratus. sed dissensione inter cives orta, senioribus et divitibus pacem expetentibus, iuvenibus et iis qui vel parum vel nihil habebant bellum flagitantibus, iuniorum sententia vicit. sed suis diffisi viribus Pyrrhum Epirotam ad belli societatem arcessendum duxerunt, legatis et muneribus ad eum missis. quo Aemilius cognito agrum populatur et vastat, eosque in aciem egressos profligat, ut Romani deinceps impune praedas agerent et quaedam castella caperent. cum autem captivos diligenter curaret Aemilius et aliquot ex potentioribus dimisisset, Tarentini et humanitatem eius admirati et in spem pacis impetrandae erecti Agidem Romanis amicum ducem cum summo imperio creaverunt, qui cum vix magistratum iniisset, Cineas a Pyrrho praemissus eam rem impediit. nam Pyrrhus Epiri rex, tum ingenii dexteritate tum institutionis accuratione tum usu rerum omnibus praestans, maxima Graeciae parte vel beneficiis vel terrore sibi adiuncta, Tarentinorum societatem peropportunam sibi fore existimans, cum longo iam tempore Siciliam Carthaginem et Sardiniam subigere cuperet, et tamen Romanos armis lacessere vereretur, legatis auxilia pollicitus est. sed ne ob loca quae diximus suspectus esset, se statim rediturum esse domum dixit, et in foederibus excepit ne diutius quam opus esset ab eis in Italia detineretur. haec pactus maiorem legatorum partem, ut in colligendo milite operam navaturos, obsidum vice retinuit: paucos et Cineam cum exercitu praemisit. quorum adventu confirmati Tarentini pacificatione repudiata imperium Agidi abrogatum uni ex legatis detulerunt. non multo post Milonem cum exercitu ad arcem in adventum suum occupandam et moenia custodienda misit Pyrrhus, gratum id Tarentinis fuit, quod neque in praesidiis esse neque quicquam laboris capere cogerentur. itaque militi cibaria praebuerunt, Pyrrho pecuniam miserunt.

Aemilius, qui ad id tempus in castris se tenuerat, Pyrrhi militum adventu cognito, cum per hiemem oppugnare urbem non posset, in Apuliam abire statuit. sed cum Tarentini angustis quibusdam faucibus occupatis, per quas transire necesse habebat, iter ei sagittis iaculis et fundis interclusissent, captivos eorum praemisit. illi vero veriti ne suos pro Romanis conficerent, destiterunt.

At Pyrrhus, vere non exspectato, cum magno lectissimoque exercitu et viginti elephantis, quae animalia non prius in Italia conspecta stuporem et admirationem hominibus attulerunt, dum Ionium traiicit, tempestate orta, multis amissis, caeteris dissipatis, pedestri itinere Tarentum aegre pervenit, ac pubem statim suis militibus inseruit, ne seorsim instructi belli tempore novis rebus studerent. eademque forsitan de causa theatrum clausit, et conviviorum comissationumque coetibus interdictis adolescentes aut in armis exerceri aut per totos dies in foro agere iussit. quarum rerum molestia quibusdam se subducentibus, suos portis praefecit, qui neminem exire paterentur. his igitur rebus et commeatus suppeditatione et satellitum in aedes receptione oneratos sera paenitentia Tarentinos invasit, quod non socium sed dominum accivissent. Pyrrhus vero, ne ad Romanos his de causis inclinarent veritus, rei publicae gerendae tractandoque populo idoneos partim per causas aliquas in Epirum ad filium misit, partim clam sustulit. Aristarchum vero summum apud illos virum et eloquentia praestantem sibi conciliavit, ut ob suam familiaritatem populo suspectus esset. sed cum ei nihilominus fidem esse cerneret, in Epirum ire iussit. qui cum refragari non auderet, se illo navigaturum simulans Romam est profectus.

Quae cum Tarenti agerentur, (3) Romani Pyrrhi adventu minime laeti, tum quod Italiam infestam haberent, tum quod illum bellicosum et invictis munitum esse copiis fama ferebat, delectibus habitis coactaque pecunia sociis civitatibus praesidia imposuerunt, ne illae quoque deficerent; et quas novis rebus studere velle praesenserant, earum principes multarunt. Praenestinos autem quosdam, vesperi in urbem adductos, aerario custodiae causa incluserunt: quo factum est ut vetus oraculum quoddam impleretur, quo praedictum fuerat illos Romanum aerarium occupaturos; cuius hic eventus fuit, ut ibi necarentur.

Contra Pyrrhum ac Tarentinos eorumque socios Valerium Laevinum miserunt, parte exercitus in urbe praesidii causa retenta. is statim Roma profectus est, ut bellum quam longissime e patria gereret et terrorem Pyrrho incuteret, qui ab iis ultro lacesseretur quorum se moenia oppugnaturum opinabatur. captoque munito et opportuno castello praesidium in Lucanis reliquit, ne ad hostes se conferrent.

Pyrrhus Laevini adventu cognito, eductis in castra copiis tempus terere dum auxilia convenissent cupiens, superbas et minaces Laevino litteras scripsit in hanc sententiam “rex Pyrrhus Laevino salutem. audio te exercitum contra Tarentinos adducere. caeterum eo dimisso ipse cum paucis ad me venito: nam si qua inter vos controversia est, ego ius vobis dicam, et invitos ea quae aequa sunt praestare cogam.” ei Laevinus hoc modo respondit “omnino mihi, Pyrrhe, insanire videris, qui te inter nos et Tarentinos iudicem constituas, priusquam nobis poenas dederis ingressus in Italiam tui. itaque cum toto exercitu veniam et de te et Tarentinis poenas sumam. quid enim verbis et nugis mihi opus est, cum Marte iudice, auctore nostri generis, causam disceptare liceat?” hoc responso dato properat; et flumine interiecto castris positis speculatores aliquot comprehendit: quos per castra circumductos, seque alium longe maiorem habere exercitum gloriatus, dimisit. quo facto perculsus Pyrrhus pugnam detrectavit, tum quod foederati eius nondum convenissent, tum quod Romanos in hostili agro commeatus penuria laboraturos sperabat. eadem Laevinus quoque reputans confligere quam primum statuit; et quia milites et Pyrrhi famam et elephantes timebant, convocato exercitu et longa oratione ad confirmandos militum animos habita ita parat ut cum Pyrrho vel invito pugnaturus. qui quamvis a pugna abhorreret, tamen ne Romanos formidare videretur, et ipse milites suos ad pugnam cohortatus, Laevinum flumen iuxta castra transire conantem prohibuit. is igitur cum peditatu ibi se continens, equitibus per speciem praedae petendae ablegatis, mandat ut longe provecti traiiciant. qui cum ex improviso terga hostium invasissent et ordines turbassent, Laevinus amne superato praelium et ipse init. sed Pyrrhus dum suis fugientibus suppetias venit, equo ex vulnere amisso, periisse putabatur: unde Epirotis animi imminuti sunt, Romanis creverunt, mutata praelii facie. quo rex intellecto vestem insignem dat Megacli induendam, eumque passim circumvehi iubet, ut se vivere arbitrati hostes terrerentur, sui confirmarentur. ipse privati habitu cum toto exercitu, elephantis exceptis, in Romanos invehitur, et ubique laborantibus succurrens suos multum iuvat. pugna igitur initio magna diei parte anceps fuit, donec quidam Megacle occiso, se Pyrrhum occidisse ratus, effecit ut hostes idem crederent. tum vero et Romanis aucti sunt animi, et hostes cesserunt. Pyrrhus autem abiecto pileo, nudo capite circumiens, pugnae fortunam mutavit: et cum Laevinus equites, quos extra aciem in insidiis habebat, a tergo in hostes incurrere iussisset, signum elephantis sustulit. ibi ex inusitato belluarum conspectu et horrendo barritu armorumque sonitu, quem qui in turribus ferebantur edebant, tum ipsi Romani perterriti sunt, tum equi perturbati sessores partim excutientes partim vehentes fugerunt. itaque abiectis animis in fugam versi partim a viris qui in elephantorum turribus erant occidebantur, partim ab ipsis belluarum manibus et dentibus multi conficiebantur, neque pauciores pedibus illarum proterebantur. multos etiam equites insecuti sustulerunt: neque ullus evasisset, nisi elephantus vulnere accepto et ipse perturbatus esset, et barritu suo caeteros turbasset, nam cum ea de causa Pyrrhus a persequendo destitisset, Romani flumine superato in urbem quandam Apuliae pervenerunt. multi etiam ex Pyrrhi militibus et ducibus ceciderunt. quare cum ei quidam victoriam gratularentur, “si denuo” inquit “ita vicerimus, actum de nobis erit.” et Romanos quamvis victos admiratus “si Romanis” ait “imperarem, universum orbem subiugarem.”

Ex ea victoria magnum nomen Pyrrhus adeptus est, ac multi se ad eum contulerunt. sociis, cum venissent, ob moram nonnihil castigatis partem manubiarum dedit. (4) qui Romae erant ob acceptam cladem maesti Laevino supplementum miserunt, et Tiberio ex Etruria revocato urbem praesidiis firmarunt: nam Pyrrhum ad eam tendere audierant. Laevinus vero sauciis curatis et dispersis recollectis, acceptisque missis ex urbe militibus, Pyrrhum assectando vexavit; et Capuam, cuius illum capiendae esse cupidum audierat, occupatam defendit, eo consilio frustratus Pyrrhus Neapolim contendit. qua cum potiri non posset, ad Romam occupandam properans et per Etruriam transiens ut eam quoque gentem sibi adiungeret, ubi eos cum Romanis foedus percussisse didicit et Tiberium sibi obviam ire, Laevinum a tergo sequi, ne ab eis in regione ignota circumveniretur timens ulterius non est progressus. ut vero recedenti et Campaniae fines ingresso Laevinus cum exercitu longe maiore quam prius habuerat se ostendit, “hydrae instar” inquit “Romanorum legiones caesae renascuntur.” et aciem instruxit ille quidem, sed non commisit praelium. nam cum suos milites clipeos hastis pulsantes clamorem tollere et classica canere et elephantos barrire iussisset, ut Romanos ante congressum perterrefaceret, illi autem longe ferocius reclamassent, ut ipsius milites consternarentur, pugnam inire, sacra inauspicata causatus, noluit. sed Tarentum rediit. ubi Romanorum legatos pro captivis redimendis missos Fabricium et caeteros honorifice benigneque excepit, sperans eos pacem petituros et ut victos leges accepturos. caeterum Fabricio pro captis in bello id pretium offerente quod utrinque convenisset, quia pacis nullam mentionem fecerat, animi dubius seorsim, ut solebat, cum amicis de reddendis captivis deque bello administrando deliberavit. Milone autem suadente ut neque captivos redderet neque pacem faceret, sed Romanis iam victis etiam reliquias belli persequeretur, Cineas plane contrarium censuit: nam et captivos gratis esse reddendos, et legatos atque pecuniam Romam mittendos, pacis et foederis impetrandi causa. cuius sententiae et caeteri et ipse Pyrrhus assensi, legatis arcessitis neque prius” inquit, “Romani, mea sponte vobis bellum intuli, neque nunc inferam: amicus enim vester esse cupio. itaque captivos gratis vobis reddo, et ut pacem mecum faciatis peto.”

Haec cum legatis omnibus dixisset, et pecuniam partim dedisset partim promisisset, cum Fabricio seorsim hoc modo egit. “cum omnium Romanorum amicitiam expeto, tum vero tuam, quem virum bonum esse video, et ut pacem mihi conficias peto.” haec cum diceret, munera quoque multa ei obtulit. at ille “pacis” inquit “studium in te, Pyrrhe, laudo; et pacem, modo ea nobis prosit, tibi conficiam: neque enim postulabis, cum me bonum virum esse dicas, ut aliquid agam contra patriam. sed nihil munerum illorum, quae mihi offers, accipiam. numquid enim me vere bonum virum esse censes, an non? nam si malus sum, cur munera mihi largiris? sin bonus, cur ea me accipere iubes? scito autem me abundare opibus, sorte mea contentum neque plura desiderantem: te vero, etsi ditissimus es, extrema inopia laborare. nam neque Epiro neque caeteris quae habes relictis huc traiecisses, si illis contentus plura non desiderares.”

His dictis legati captivis receptis abierunt: Pyrrhus autem Cineam cum multo auro et ornamentis muliebribus omnis generis Romam misit, ut etsi ex viris aliqui adversarentur, at uxores eorum ornamentis illectae viros etiam corrumperent. Romam profectus Cineas non statim senatum adiit, sed alias aliud causando moratus potentum aedes circumiit, eosque et verbis et muneribus sibi conciliavit. cum iam multos sibi devinxisset, curiam ingressus dixit “Pyrrhus rex se venisse ait, non ut bellum vobiscum gereret, sed ut Tarentinos supplices sibi factos reconciliaret. praeterea captivos sine pretio vobis restituit; et cum agrum vestrum vastare et urbem oppugnare potuisset, se in numerum amicorum et sociorum vestrorum inscribi petit. iam quamvis sibi vos multum commodaturos credit, plura se tamen et maiora in vos beneficia collaturum existimat.”

Haec cum maximae senatorum parti ob largitiones et captivos redditos placerent, tamen nullo responso dato plures dies in deliberando consumpserunt; cumque varia dicerentur, sententia de pace facienda vicit. quo Appius caecus cognito in senatum delatus (nam ob aetatem et cladem oculorum domi se continere solebat) negavit e re publica esse ut pax cum Pyrrho fieret, et monuit Cineam statim urbe pellendum esse, per eumque Pyrrho significandum ut domum reversus sive de pace sive quid aliud vellet legatos mitteret. haec Appio locuto senatus nihil cunctatus statim consentientibus animis decrevit Cineam eodem die extra fines ablegandum, et Pyrrho, dum in Italia versaretur, bellum irreconciliabile indicendum esse. captivos vero militari quadam ignominia notarunt, iis neque contra Pyrrhum usi, neque usquam alibi universis, ne quid coniuncti novarum rerum molirentur, sed alios in alia praesidia miserunt.

Per hiemem igitur utrinque se instruxerunt, (5) vere autem instante Pyrrhus impressione in Apuliam facta multa vi, multa deditione occupavit: donec Romani ad Asculum oppidum contra eum castra posuerunt. ac dies complures mutuo metu quieverunt: nam Romani Epirotas ut victores timebant, Epirotae Romanos ut desperatos. interea cum nonnulli rumore sparso, Decium ad devovendum semetipsum exemplo patris et avi paratum esse, Epirotas perterrefacerent (ex illius enim obitu omnes perituros), Pyrrhus suos milites hortatus est ne desperarent aut percellerentur huiusmodi verbis: neque enim unius hominis obitu multos debellari posse, neque incantationem aut praestigias ullas plus quam vires et arma valere. quae cum dixisset, et orationem suam rationibus approbasset, exercitum confirmavit; indagatoque habitu quo Decii se devovissent, monuit, si quem ita ornatum cernerent, ne eum occiderent, sed viventem comprehenderent. Decio vero nuntiari iussit, facinus illud ei non successurum; et si vivus caperetur, male periturum esse minatus est. ad quae consules responderunt, nulla re tali sibi opus esse: se enim alioqui omnino superiores illo futuros. et cum profundum flumen castra medium dirimeret, sciscitati sunt utrum ipse impune transire, se digressis, an sibi transeundi potestatem dare mallet, ut aequali pugna, utrisque copiis integris congressis, de fortitudine certum fieri iudicium posset. hanc optionem cum Romani Pyrrho terroris incutiendi causa dedissent, ille multum elephantis fretus eos flumen transire passus est. Romani vero cum alia praepararunt, tum adversus elephantos ferratas hastas antennarum instar curribus insertas et undique eminentes pararunt, ut cum alia tum ignem inde eiaculantes, belluas repellerent. cum ad manus ventum esset, Romani Graecos sero quidem sed tandem pepulerunt, donec Pyrrhus elephantis in auxilium non qua falcati currus stabant sed in alteram partem adductis equitatum Romanum terrore belluarum ante congressum profligavit. sed peditibus parum incommodavit. interea quidam Apuli Epirotarum castra aggressi causa victoriae Romanis exstiterunt. nam cum Pyrrhus aliquot ex iis qui pugnabant contra eos misisset, reliqui omnes turbati, et tentoria capta esse et illos fugere opinati, inclinarunt; eorumque multi caesi sunt, Pyrrhus ipse et ex praecipuis complures vulnerati, ac post cum ob commeatus tum medicamentorum inopiam graviter afflicti. quamobrem Tarentum discessit antequam id Romani sensissent. consules, etsi flumen pugnandi causa transierunt, tamen cum audissent hostes omnes dissipatos esse, in urbes Apuliae hibernatum reversi, propter vulneratos milites illos persequi non potuerunt. Pyrrhus vero cum alia instruxit tum milites et pecunias domo advehi iussit. sed cum Fabricium et Pappum consules lectos in castra pervenisse cognovisset, in ea sententia non permansit.

Nicias vero quidam, qui fidus Pyrrho esse credebatur, ad Fabricium se contulit, se Pyrrhum dolo interfecturum pollicens. quod facinus indigne ferens Fabricius (virtute enim et viribus, non dolo superandos hostes, quemadmodum Camillus, censebat) insidias Pyrrho indicavit. qua re illum ita obstupefecit ut denuo Romanis captivos gratis restitueret et per legatos pacem peteret. ut autem Romani de pace nihil respondebant, sed iterum prius eum Italia excedere quam de pace agere iubebant, et urbes ei foederatas infestabant et expugnabant, animi dubium ea res erexit, quod a Syracusanis quibusdam (nam ex quo Agathocles decesserat, seditionibus agitabantur) arcessebatur, et urbem et semetipsos illius fidei permittentibus. concepta enim spe totius Siciliae potiundae, Milonem ad Tarentum caeteraque tutanda in Italia reliquit: ipse ut brevi reversurus discessit. et a Syracusanis exceptus, summa rerum ipsi permissa, rursus brevi spatio temporis tantus evasit, ut Carthaginienses illius metu ex Italia militem conducerent. sed celeriter ea fortuna mutata est in contrarium, quod multos ex primoribus sibi suspectos partim pellebat partim necabat. Carthaginienses enim, cum eum nec privatis viribus valere neque popularium habere studia cernerent, bellum strenue administrarunt, eumque Syracusanorum exsulibus suscipiendis male tractarunt: unde non Syracusas duntaxat sed totam Siciliam deseruit.

6. Romani vero, per eius absentiam confirmatis animis, ad ultionem eorum a quibus arcessitus fuerat conversi sunt. ac Tarentinorum vindicta in aliud tempus dilata, Rufini et Iunii consulum ductu et auspiciis Samnium invaserunt; agrisque vastatis castella quaedam ab incolis deserta occuparunt. Samnites enim in montes Cranitas, qui a cornorum frequentia sic dicuntur, carissima pignora et pretiosissima quaeque comtulerunt. Romanis igitur per contemptum eos montes conscendere ausis, asperos atque arduos, multi occubuerunt, multi capti sunt.

Eius cladis culpam consules alter in alterum conferentes, de communi sententia bellum gerere destiterunt, ac Iunius partem Samniticae dicionis vastavit: Rufinus Lucanos et Bruttios afflixit. et ad Crotonem recuperandam profectus est, quae defecerat a Romanis, arcessitus a familiaribus suis. sed caeteri, ante adventum eius, praesidium, cui Nicomachus praeerat, a Milone arcessiverant. cuius rei ignarus cum ut ad amicorum moenia negligentius accessisset, subita hostium eruptione cladem accepit. deinde arte quadam urbe potitus est. duos enim captivos transfugarum titulo Crotonem missis, quorum alter diceret eum desperata urbis expugnatione Locridem, quo a proditoribus vocetur, discessurum, alter deinde affirmaret eum iam in itinere esse. quae oratio ut esset probabilior, sarcinis collectis se properare simulavit. id Nicomachus verum esse ratus (nam speculatores idem renuntiabant), Crotone deserta per viam breviorem celeriter Locros contendit, quo cum pervenisset, Rufinus converso ad Crotonem itinere, animadvertente nemine, quod et praeter exspectationem aderat et nebula conspectum eripuerat, urbem cepit. quo Nicomachus cognito Tarentum rediturus, cum in itinere in Rufinum incidisset, multos amisit. Locri ad Romanos se contulerunt.

Sequente anno Romanis contra Samnium et Lucaniam egressis belloque Bruttios adortis Pyrrhus Sicilia expulsus et in Italiam reversus permolestus fuit. Locros, qui Romano praesidio caeso defecerant, recepit. sed a Rhegii oppugnatione repulsus et ipse vulneratus est et multos milites amisit. inde in Locridem profectus, et quibusdam adversae factionis multatis, frumentoque et pecunia a caeteris acceptis, Tarentum rediit. a Samnitibus, quos Romani graviter urgebant, in auxilium evocatus, in fugam versus est. nam cum pullus elephanti vulneratus sessoribus excussis matrem passim quaereret, eaque perturbata etiam caeteri elephanti concitati essent, sine discrimine permista sunt omnia. sed tandem Romani multis occisis et octo elephantis captis, castris etiam potiti, vicerunt. Pyrrhus vero cum paucis equitibus Tarentum refugit atque inde in Epirum navigavit ut rediturus, Milone cum praesidio Tarenti relicto, dataque sella quae loris e Niciae ob proditionem occisi pelle constricta erat. ac Niciam quidem ita ultus est, Tarentinos autem aliquot adolescentes ob dicteria quaedam puniturus rogavit cur ea petulantia usi essent: qui cum respondissent se longe plura et acerbiora in eum fuisse dicturos nisi vinum defecisset, eos cum risu dimisit.

Pyrrhus igitur illustrissimus imperator, qui multum terroris Romanis iniecit, quinto anno relicta Italia et in Graeciam expeditione suscepta non multo post Argis periit. mulier enim quaedam, ut fertur, eum praetereuntem videre cupiens, e superiore loco delapsa occidit. eodem anno Fabricius et Pappus censores facti, cum alios equites et senatores, tum Rufinum, quamvis dictatorium atque iterum consularem, notarunt, quod decem pondo argentea vasa habebat. ita Romani paupertatem non in parum habendo sed in multum concupiscendo positam esse crediderunt: eaque de causa magistratibus et aliis ob rem publicam peregre abeuntibus viaticum et anulus e publico dabatur.

Tarentini quidam Milonem, a quo male accepti fuerant, Nicone duce aggressi, cum nihil profecissent, castello quodam suae dicionis occupato eum infestarunt. et cum didicissent Romanos contra se bellum moliri, legatis Romam missis pacem impetrarunt.

Ptolemaeus item Philadelphus Aegypti rex, Pyrrhi cladibus et Romanorum incrementis cognitis, et munera eis misit et amicitiam pepigit. quo Romani delectati vicissim legatos ad illum miserunt: qui magnifice ab illo donati munera in aerarium referre voluerunt; sed ea senatus non admissa ipsos habere iussit.

Post haec Samnites per Carvilium subegerunt, Lucanos et Bruttios per Papirium vicerunt. idem Papirius etiam Tarentinos domuit. qui cum Milonem aegre paterentur, et a suis Miloni, ut dictum est, infestis urgerentur, Carthaginiensium opem implorarunt, Pyrrhi cognito interitu. at Milo in angustias redactus, Romanis terra Carthaginiensibus mari prementibus, arcem Papirio ea condicione tradidit, ut sibi cum pecuniis et militibus incolumi discedere liceret. inde Carthaginienses ut Romanis foederati recesserunt: urbs Papirio deditionem fecit, armis et navibus traditis murisque dirutis et tributo imposito.

Tarentinis subactis Romani Rhegium invaserunt, quod Crotonem proditione captam evertissent et Romanos in urbe deprehensos occidissent. Mamertinos Messanae habitatores, a Rheginis ad belli societatem evocatos, pactione eluserunt. sed dum Rhegium obsident, et cibariorum penuria et aliis incommodis sunt conflictati: donec ab Hierone frumento et milite adiuti urbem expugnatam veterum civium reliquiis reddiderunt. de iis, qui eam per insidias oppresserant, supplicium sumptum est.

At Hieron neque patrio genere nobilis, et matre ancilla natus, toti paene Siciliae imperavit, Romanorum amicus et socius appellatus. qui cum post Pyrrhi fugam Syracusis potitus Carthaginienses insulae imminentes formidaret, ad Romanos inclinavit, eosque primo illo beneficio frumenti et auxiliorum demeruit.

Post haec saevissima hieme Tiberis in magnam altitudinem conglaciavit, arbores aruerunt, Romani afflicti sunt, iumenta ex pabuli inopia perierunt.

7. Anno sequente Lollius Samnis Romae obses fuga elapsus manuque facta et munito suae regionis castello occupato latrocinium exercuit. eum cum suis, qui convenae erant et inermes maiori ex parte, Q. Gallus et C. Fabius comprehenderunt. sed Carcinorum oppugnatio, apud quos praedam reposuerant, difficilis fuit. denique vero transfugarum opera noctu superato muro in tenebris paene caesi fuissent, non ob noctem illunem, sed propter nivium procellas. cum autem luna illuxisset, subito castellum expugnarunt.

Eo tempore auctis opibus Romani drachmas argenteas usurpare coeperunt.

Deinde Calabriae quae nunc dicitur arma intulerunt, id crimini dantes, quod Pyrrhum recepissent et socios infestassent: sed revera ob eam causam, ut Brundusium subigerent, propter portuum commoditatem et facilem in Illyrium et Graecam traiectum. eodem enim vento spirante ex eo portu et solvere et in eundem appellere licebat. voti compotes facti colonos non modo Brundusium sed et in alia loca miserunt. quae cum perfecissent, et altius adscenderent, non sunt elati: sed Q. Fabium senatorem, ob contumeliam legatis factam, Apolloniatibus, qui in sinu Ionio habitant, dediderunt: quem illi acceptum, incolumem domum remisere.

Q. Fabio et Aemilio consulibus ad libertatem Volsiniis foederatis suis restituendam militarunt: qui cum Tyrrhenorum antiquissimi essent, et potentiam et moenia fortissima sibi pararant, et re publica bonis ornata legibus utebantur. quibus de causis aliquando bello suscepto Romanis longissimo tempore restiterunt. sed subacti, atque in delicias delapsi, rei publicae administrationem et bella fere gerenda servis commiserunt; eosque tandem eo evexerunt, ut opibus atque animis elati ipsi sese in libertatem assererent, et dominas suas uxores ducerent dominisque succederent, atque in senatum legerentur et magistratus inirent, et ipsi omnem auctoritatem obtinerent, et, ut alia mittamus, iniurias a dominis sibi factas maiore petulantia in illos regererent, veteres igitur cives cum eos neque ferre neque suis viribus ulcisci possent, clam legatos Romam miserunt: qui precibus secreto impetrarunt ut senatus, ne res palam fieret, in privatis aedibus conveniret. atque illi quidem ut nemine audiente deliberabant: Samnis autem quidam aedium domini hospes, aegrotans et per incuriam ibi relictus, cognito senatusconsulto monuit eos qui accusabantur. illi igitur quaestionibus habitis de legatis, cum quid ageretur intellexissent, et illos et primores civitatis occiderunt. quapropter Fabius a Romanis contra eos missus omnes qui in aciem descenderant profligavit, in fuga multos occidit, reliquos in urbem compulsos oppugnavit. ubi cum ex vulnere occubuisset, servi resumpta fiducia eruperunt: sed victi atque obsidione ad famem redacti deditionem fecerunt. consul eos qui suis dominis magistratus eripuerant excruciatos necavit, urbem evertit: indigenas et servos qui in dominorum fide manserant alibi collocavit.

8. Ab eo tempore Romani transmarina bella gerere sunt aggressi, prius classis instruendae plane rudes. cum autem in mari versari coepissent, in iusulas aliasque continentes traiecerunt, sed cum Carthaginiensibus primum sunt congressi, nihilo neque opibus neque agri bonitate inferioribus, et in re nautica exercitatissimis; qui praeterea pedestribus equestribusque copiis et elephantis pollebant, et Libyae, Sardiniae ac magnae parti Siciliae imperabant: unde in spem Italiae quoque subigendae erigebantur. nam praeter alia superbiae incitamenta immodica quoque libertas animos eis faciebat (eorum enim rex annui magistratus, non diuturnae potestatis auctoritatem habebat), et, suis quippe rationibus consulentes, ad id summa alacritate ferebantur.

Belli causae praetendebantur a Romanis, quod Carthaginienses Tarentinis opem tulissent; a Carthaginiensibus, quod Romani cum Hierone amicitiam iniissent. sed vera causa illa erat, quod invicem se suspectos habebant, et utrique incolumitatem suam in eo sitam esse putabant, si alteros subegissent. cum sic affecti essent, huiusmodi occasio solvendae pacis et auspicandi belli incidit.

Mamertini qui olim ex Campania coloniam Messanam deduxerant, tum autem ab Hierone obsidebantur, opem Romanorum, ut quos cognatione attingerent, implorarunt: quibus alacriter auxilia sunt decreta. neque enim obscurum erat Mamertinos ad Carthaginienses transituros si a Romanis destituerentur: qui subacta tota Sicilia inde in Italiam transituri essent. ea enim insula parum a continente distat, unde olim Italiae fuisse iunctam fabulantur. ob situm igitur Italiae tam propinquum Carthaginienses invitare videbatur ut ea occupata etiam oppositam continentem sibi vindicarent: et qui Messanam tenebant, etiam fretum illud angustum in potestate habebant.

Romani vero auxilia Mamertinis decreta ob causas quasdam non statim miserunt: quare illi urgente necessitate Carthaginienses implorarunt. qui et supplicibus et sibi ipsis pacem cum Hierone confecerunt, ne Romani in insulam traiicerent; et urbem atque fretum Hannone duce custodiverunt. interea C. Claudius tribunus militum ab Appio Claudio cum paucis navibus praemissus Rhegium venit. sed cum hostilem classem longe maiorem videret, traiicere non ausus, navicula conscensa Messanam appulit, et cum Mamertinis ea collocutus est quae tempus ferebat. sed Carthaginiensibus refragatis, tum quidem rebus infectis recessit: post autem, cum Mamertinos in motu esse cognovisset (neque enim Romanis parere volebant, et Carthaginienses aegre patiebantur), rursus navigavit. et praeter alia ad persuadendum apta, se liberandae civitatis ergo adesse dixit, et rebus in integrum restitutis recessurum: Carthaginienses vero aut recedere aut quam iustam manendi causam haberent exponere iussit. cum vero neque Mamertinus quisquam prae metu loqueretur, et Carthaginienses urbem vi tenentes nihil eum curarent, “satis” inquit “argumenti est utrorumque silentium, alteros iniuste agere (nam si causa freti essent, se defenderent), alteros libertatis esse cupidos. si enim Carthaginiensibus studerent, libere id profiterentur.” et opem se iis laturum esse promisit, quae cum Mamertini cum plausu et laudibus excepissent, Rhegium statim rediit; ac paulo post cum tota classe vi traiicere conatus, partim ob multitudinem et sollertiam Carthaginiensium, partim ob freti saevitiam et tempestatem subito exortam, triremibus aliquot amissis, cum reliquis aegre tenuit Rhegium.

9. Neque tamen ob eam cladem Romani mari abstinuerunt, sed Claudius naves refecit. Hanno causam rupti foederis Romanis adscripturus, etiam captas triremes Claudio remisit, captivosque restituit, eumque ad pacem provocavit. sed cum ille nullas condiciones admitteret, minatus est se non passurum ut Romani vel manus in mari abluerent. Claudius vero, freti natura considerata, captavit refluxum eius et ventum simul ex Italia in Siciliam ferentes, itaque in insulam traiecit prohibente nemine; et Mamertinis in portu inventis (nam Hanno, cum cives suspectos haberet, arcem tuebatur) pro contione persuasit ut Hannonem arcesserent. qui etsi descendere nolebat, tamen veritus ne Mamertini de iniuriis sibi factis conquerentes novi aliquid molirentur, in contionem venit; et multis verbis utrinque frustra factis; a quodam Romano comprehensus in carcerem coniicitur, Mamertinis approbantibus.

Sic ille tota Messana necessario relicta a Carthaginiensibus multatus est; et una cum exercitu caduceator ad Romanos missus, per quem edicebant ut Messanam relinquerent et intra certum diem tota Sicilia excederent. Romanis vero non obtemperantibus, Italos qui apud ipsos stipendia merebant occiderunt; et Hierone adiuvante, impetu facto, Messanam obsederunt; ac fretum custodierunt ut neque milites neque frumentum ad eos importarentur. quo consul iam appropinquans animadverso, ut milites ubique in portu per causam mercaturae faciendae versantes invenit, eos decepit, ut quam minimo cum periculo fretum transiret; noctuque clam in Sicilia non procul a castris Hieronis appulit, eumque statim aggressus est, se improvisa impressione maximum illis terrorem illaturum ratus. verum equites eius succubuerunt, sed gravis armaturae milites superiores evaserunt. Hieron tum in montes, post Syracusas se contulit.

Claudius Hierone amoto, Mamertinis sua praesentia recreatis, Carthaginienses iam destitutos invadit, impetu in eorum castra facto: quae quodammodo paeninsulae instar erant, hinc mari illinc profundis cincta paludibus: angustissimae autem fauces, qua solum patebat aditus, muro intercludebantur. quo dum vi per multas aerumnas penetrare Romani student, telis profligati recedunt. Afros vero auctis animis, ex angustis faucibus eruptione facta, tanquam fugientes persecuturos Romani conversi reppulerunt, multis occisis, ut non amplius castris egrederentur quamdiu Claudius Messanae fuit. qui cum ad eos vi irrumpere non auderet, ad Syracusas et Hieronem convertit animum, praesidio Messanae relicto. et ut ipse urbem oppugnabat, sic cives aliquando erumpebant, nunc his nunc illis favente victoria. et consul aliquando in angustias redactus captus esset, nisi antequam circumveniretur ad Hieronem de pacis condicionibus legatum misisset. nam cum quidam venisset cum quo de pace tractaret, inter colloquendum paulatim recessit, donec in tuta pervenit. et quia urbs facile capi non poterat, et obsidio cum ob penuriam commeatus tum propter luem in exercitu grassantem facultatem non habebat, recessit. Syracusani autem sequentes cum dispersis colloquebantur: ac pacem fecissent, si etiam Hieron consentire voluisset. consul praesidio Messanae relicto Rhegium traiecit.

Romani Etruriae rebus compositis atque Italia plane pacata, Carthaginiensium autem viribus crescentibus, utrumque consulem in Siciliam ire iusserunt. igitur Valerius Maximus et Otacilius Crassus, tam seorsim quam una insulam peragrantes, multos in deditionem acceperunt, ac locis plerisque adiunctis Syracusas contenderunt. quorum successibus Hieron territus, redditis urbibus quas eis ademerat, promissaque pecunia et captivis dimissis pacem petiit atque impetravit: quod consules eius opibus adiunctis Carthaginienses a se facilius debellari posse rebantur. pactis firmatis ad alias urbes, in quibus Punica praesidia erant, conversi, aque caeteris repulsi, Segestam ultro se dedentem acceperunt. cives enim ob necessitudinem sibi cum Romanis intercedentem (nam suum quoue ortum ad Aeneam auctorem referebant), Carthaginiensibus caesis, illorum fidei se commiserunt.

10. Consulibus ob hibernum tempus Rhegium reversis Carthaginienses maiorem copiarum partem in Sardiniam transtulerunt, ut inde Romanos aggrederentur atque aut penitus Sicilia pellerent aut, si traiecissent, vires eorum carperent. sed neutrum eis successit, Romanis et sua tuentibus, et Siciliam cum iustis copiis, Postumii Albini et Q. Aemilii ductu atque auspiciis, defendentibus. qui cum in insulam venissent, Hannibalem Gisgonis filium Agrigenti obsederunt. quo Carthagine audito Hanno cum magna manu auxilio missus Heracleae, quae parum Agrigento distat, bellum gessit. ac praelia plura, quamvis non magna, commissa sunt, primum Hannone consules, deinde consulibus Hannonem provocantibus. nam dum Romani copiam cibariorum habebant, numero militum inferiores pugnam detrectabant, se fame urbem expugnaturos sperantes: cum vero frumento deficerent, ad decertandum alacres facti sunt, Hanno vero pugnandi copiam eis facere noluit, veritus ne alacritate illa in insidias pelliceretur. unde factum est ut et alii Romanis tanquam victoribus studerent, et Hieron, ante segniter auxiliari solitus, tum frumentum summitteret: unde Romani animos receperunt.

Hanno vero pugnam committere instituit, etiam Hannibalem eruptione facta Romanos a tergo caesurum sperans. quo consules animadverso cum quiescerent, et Hanno per contemptum usque ad vallum accessisset, aliquot miserunt qui ei a tergo insidiarentur. illoque sub vesperam secure et contemptim exercitum reducente Romani tam ex vallo quam ex insidiis eum aggressi multam et hominum et elephantorum caedem ediderunt. interea Hannibal Romanorum castra adortus est, sed repulsus a custodibus. Hanno castris desertis Heracleam confugit. Hannibal noctu Agrigento profugiendi capto consilio ipse quidem clam evasit, caeteri autem deprehensi partim a Romanis, multi ab Agrigentinis sunt occisi: qui tamen ea re veniam non impetrarunt, sed opibus direptis omnes venierunt.

Consules Messanam in hiberna concesserunt: Carthaginienses Hannoni irati Hamilcarem Barcinum successorem dederunt, imperatorem, Hannibale filio excepto, inter suos praestantissimum. qui cum Siciliam ipse tueretur, Hannibalem classi praefectum in Italiam orae maritimae infestandae causa misit, ut consules ad se retraheret. sed fefellit eum opinio: nam praesidiis ubique in mari collocatis in Siciliam profecti sunt. sed nihil memorabile gesserunt. Hamilcar vero metuens ne Galli milites ob stipendia non integra numerata indignantes cum Romanis se coniungerent, ad quandam Romanam urbem per proditionem scilicet occupandam et diripiendam eos misit, subornatis transfugis qui consulibus Gallorum adventum nuntiarent. ita illi omnes insidiis excepti perierunt: sed et Romanorum multi occubuerunt.

Consulibus domum reversis Hamilcar etiam Italiae oram classe vastavit et quasdam Siciliae urbes subegit. quo Romani audito classem instruxerunt, cui consulum alter C. Duillius est praefectus, collega eius C. Cornelius in Siciliam missus. qui cum bello terrestri, quod mandatum ei fuerat, neglecto, navibus quas habebat Liparae, spe proditionis dolo Carthaginiensium facta, appulisset, a Bode Hannibalis legato est circumventus. cum autem ad defensionem se pararet, ille Romanorum audaciam veritus eos ad pacis condiciones provocavit. cumque consuli et tribunis militum persuasisset ut ipsius triremem conscenderent, quo cum praefecto classis colloquerentur, eos Carthaginem misit: caeteros non repugnantes cepit.

11. Hannibal deinde Italiam vastavit: Hamilcar Segestam petiit, ubi maxima pars Romani peditatus erat; et C. Caecilio tribuno militum opem illis ferre volenti per insidias multos milites occidit. his Romani cognitis praetorem urbanum statim ablegarunt et Duillium maturare iusserunt. qui cum in Siciliam venisset, navesque Carthaginiensium crassitudine et magnitudine Romanis inferiores sed celeritate remigii et navigandi varietate superiores esse vidisset, machinas quasdam, ancoras, manus ferreas longis contis praefixas, aliaque eius generis fabricavit, quibus hostiles naves attraherentur, ac transitu in illas facto sui cum Carthaginiensibus veluti in terrestri pugna cominus dimicarent. Carthaginienses cum Romanas naves crebra remigatione circumdatas subito invasissent, aliquamdiu aequo Marte certatum est: deinde vero Romani superiores facti multos demerserunt, multos ceperunt. Hannibal septiremi, in qua pugnabat, cum triremi commissa, veritus ne caperetur, in aliam navim saltu facto evasit.

Hoc navalis praelii exitu Romani multis spoliis aucti sunt, Carthaginienses vero Hannibalem ob acceptam cladem occidissent, misi eos statim, veluti rebus adhuc integris, percontatus esset utrum navali praelio decertare iuberent necne. cum assensi essent, ut qui classibus gloriarentur, subiecit nullum suum peccatum esse, qui eadem spe qua ipsi pugnam iniisset: consilium enim in sua potestate, eventum penes fortunam fuisse. sic illi vita concessa est, imperium abrogatum. Duillius peditatu sibi adiuncto Segestanos liberavit, Hamilcare nec ad manus venire auso; et sociis civitatibus firmatis, elapsa aestate Romam rediit. post eius abitum Hamilcar Drepanum (est autem portus opportunus) muniit, eoque res maximi pretii contulit; et Erycinis omnibus expulsis, atque urbe eversa, ne locus munitissimus Romanis ad bellum gerendum usui esset, urbes alias vi alias proditione cepit: ac nisi a C. Floro, qui ibi hibernabat, coercitus fuisset, totam Siciliam subegisset.

L. Scipio eius collega exercitum in Sardiniam et Corsicam duxit, insulas in Tyrrheno mari sitas, tam exiguo intervallo separatas ut ex longinquo pro una habeantur. ac primum Corsicae principe urbe Valeria [Aleria] vi capta, reliquis citra laborem est potitus. in Sardiniam navigaturus cum classem Carthaginiensem conspexisset, in eam impetum fecit. sed cum illa priusquam ad manus veniretur fugisset, Olbiam urbem invasit. ubi navium Carthaginiensium conspectu territus (nec enim a peditatu satis ad pugnam paratus erat) domum versus iter intendit.

Eo tempore cum alii captivi tum Samnites, quorum complures ad navalem instructionem venerant, Romae insidiari decreverunt. quo Herius Potilius auxiliorum dux cognito, se eis assentiri simulavit, ut omnia eorum consilia cognosceret. quia vero illa deferre non poterat, a Samnitibus undique circumdatus, eis persuasit ut, cum senatus haberetur, in foro congressi vociferarentur in demetiendo frumento fraudem sibi esse factam. quod cum illi fecissent, arcessitus ut tumultus auctor, insidias exposuit. ac tum quidem seditione sopita illi sunt dimissi: noctu vero, cum quique domini servos suos comprehendissent, omnis coniuratio dissipata est.

Sequenti aestate Romani et Carthaginienses simul et in Sicilia et in Sardinia bellum gesserunt. deinde cum Atilius Latinus [Calatinus] in Siciliam venisset atque Mutistratum urbem a Floro obsessam invenisset, copiisque illius usus moenia oppugnaret, oppidani principio cum Carthaginiensibus ei fortiter restiterunt, sed uxoribus et liberis lamentantibus, omissa defensione, Carthaginiensibus noctu digressis, primo diluculo portas ultro aperuerunt. verum Romani ingressi nemini pepercerunt, donec Atilius pronuntiari iussit praedam et homines eius fore qui cepisset: tum demum reliquis captis urbem direptam incenderunt.

12. Inde Camarinam incircumspecte aggressi, atque in loca insidiis occupata delapsi, omnes perissent, nisi M. Calpurnius tribunus militum calamitatem eam arte correxisset. nam cum ex omnibus unum tumulum ob praecipitium non occupatum vidisset, trecentos a consule milites petiit, quos cum propere illo adduxisset, ut hostibus in se conversis caeteri effugerent, non deceptus est. nam hostes eorum impetu perculsi, consule cum suis ut iam captis relictis, contra Calpurnium concurrerunt. et atroci pugna commissa multi etiam ex illis, sed illi trecenti omnes perierunt, praeter unum Calpurnium: qni cum prae vulneribus instar mortui inter cadavera iacuisset, vivens repertus evasit incolumis. interea vero dum trecenti pugnant, consul Atilius abiit. et evitato periculo, Camarina et aliis urbibus partim vi partim deditione subactis, ad Liparam proficiscitur. quam cum Hamilcar clam noctu occupasset, subita eruptione facta multos cecidit.

C. vero Sulpicius non modo Sardiniae pleraque loca infestavit, sed successibus elatus etiam contra Libyam iter intendit. ac Carthaginienses cum Hannibale solverunt, patriae metuentes; sed vento adverso repulsi ambo recesserunt. deinde Atilius Hannibalem per subornatos transfugas, tanquam denuo in Africam navigaturus, decepit. cum igitur celeriter e portu solvisset, Sulpicius contra eum invectus plerasque naves eius prae caligine diu ignorantes quid rei esset ac turbatas demersit: reliquae ad terram profugerunt atque inanes captae sunt. nam Hannibal cum portum non tutum esse videret, iis relictis in urbem Sulcos se contulit; ibique orta contra eum seditione Carthaginiensium, cum solus ad eos prodiisset, periit. ex eo tempore Romani securius agros populantes ab Hannone victi sunt. haec eo anno gesta sunt. et continenter lapides de caelo simul plures grandinis instar Romae deciderunt: idem in Albano et alibi quoque factum.

Consules in Siciliam profecti Liparam oppugnarunt. cum autem sub Tyndario promontorio Carthaginienses in insidiis esse cognovissent, naves diviserunt. et cum alter consul semisse classis promontorium circumdedisset, ratus Hamilcar eum solum esse, naves suas contra eduxit. sed reliquis etiam se ostendentibus in fugam versus maximam navium partem amisit. hoc successu elati Romani, Sicilia ut iam suae dicionis relicta, Libyam et Carthaginem petere ausi sunt, ductu et auspiciis M. Reguli et L. Manlii. qui ob virtutem praelati caeteris, cum in Sicilia appulissent, insula ordinata navigationem Libycam adornarunt. verum Carthaginienses eorum adventu non exspectato, classe celeriter comparata, iuxta Heracleam cum eis congressi sunt. cumque diu aequo Marte pugnatum esset, Romani tandem vicerunt. Hamilcar vero non amplius eis resistere ausus, et, cum spem haberet domo sibi missum iri exercitum, tempus extrahere cupiens, Hannonem ad eos per speciem petendae pacis misit. quem cum quidam comprehendendum esse clamitarent, quod etiam Carthaginienses Cornelium fraude cepissent, “si istud” inquit “feceritis, Afris nihilo iam praestantiores eritis.” ea tam opportuna adulatione incolumis evasit: illi vero rursus in bellum incubuerunt. ac consules Messana profectos Hamilcar et Hanno divisis copiis utrinque circumdare statuerunt. sed Hanno eorum accessu non exspectato ad Carthaginem tutandam properavit. quo Hamilcar cognito, eodem loco mansit. caeterum Romani exscensu in terram facto Aspidem (Clupeam) urbem invaserunt, quos cum cives accedere vidissent, e medio excesserunt. ita urbem Romani vacuam ceperunt, eaque ad belli gerendi commoditatem usi atque inde erumpere soliti agros vastarunt. et alias urbes vi alias deditione subegerunt, magnamque praedam ceperunt; et transfugas suorumque plurimos bellis prioribus captos receperunt.

13. Cum hiems supervenisset, Manlius cum manubiis Romam navigavit, Regulus in Africa mansit. Carthaginienses vero omnis generis malis conflictantes (nam et ager vastabatur et finitimi alienabantur) intra moenia conglobati se continuerunt. Regulo ad Bagradam flumen castra metato draco ingens visus est, cuius longitudo pedum 120 fuisse perhibetur, et pellis ostentationis causa Romam perlata esse. longitudini tantae totius moles corporis respondit. eum, post multos milites qui vel propius accesserant vel e flumine biberant devoratos, Regulus militum copiis et catapultis confecit. Hamilcarem autem in silvoso tumulo castra habentem noctu aggressus, multos in cubilibus multos experrectos occidit: si qui vero evaserant, ab iis qui vias custodiebant excepti perierunt. sic magna pars Carthaginiensium est absumpta, et multae urbes ad Romanos defecerunt. itaque ii qui in urbe erant veriti ne caperentur, caduceatores ad eum miserunt, ut eo tolerabili aliqua pactione amoto imminens malum subterfugerent. cum autem multa perquam molesta postularet, ut pacis condiciones nihil aliud quam excidium iudicarent, paci bellum praetulerunt.

Regulus enimvero ad id usque tempus prospera fortuna usus, animis et fastu adeo plenus fuit, ut Romam scriberet, se metu obsignatas habere Carthaginis portas. idem affectus et eius militum et civium Romanorum fuit. unde factum est ut impingerent. nam Carthaginiensibus cum alii tum Xanthippus Lacedaemonius auxilio venerunt. qui imperator creatus (nam ei et populus cupide summam rerum detulit et Hamilcar caeterique principes ultro cesserunt) cum alia probe ordinavit, tum Carthaginienses a tumulis, in quibus prae metu agebant, in planiciem deduxit, ubi et equitatus eorum et elephantes plurimum poterant. hic aliis temporibus quietus, exspectavit dum Romani castra negligenter tuerentur. elati enim victoria Xanthippum ut Graeculum, quo nomine per contemptum utuntur, nihili facientes securi agitabant. sic affectos Romanos adortus, eorumque equitatu per elephantos profligato, multos occidit, multos cepit, atque ipsum Regulum, qua victoria Carthaginienses etsi animos receperant, tamen captivos conservarunt, ne ii quoque quos pridem Romani ceperant occiderentur. ac caeteros quidem bene tractarunt, Regulum autem omnibus modis afflixerunt. nam et tantum cibi praebebant unde vitam sustentare posset, et continenter elephantum ad eum adducebant, a quo territus neque animo neque corpore conquiesceret: denique post has vexationes eum in carcerem coniecerunt.

Suos etiam foederatos Carthaginienses crudelissime tractarunt. nam cum ea quae promiserant praestare non possent, eos dimiserunt, ut stipendia non multo post persoluturi. sed vectores eorum iusserunt, iis in deserta quadam insula expositis, clam discedere. Xanthippum alii submersum ab iis ferunt, abeuntem persecutis; alii navem ei datam veterem et ruinarum plenam, extrinsecus recens picatam, ut in ea per se submergeretur; quo is animadverso, alia navi conscensa evaserit. id vero factum ne ab illo conservati viderentur: putabant enim eo sublato etiam rerum gestarum gloriam una perituram.

14. Romanis ea clade maestis illud dolorem auxit quod Carthaginienses ad ipsam urbem navigaturos arbitrabantur. his de causis et Italiam praesidiis munierunt, et consules M. Aemilium et Fulvium Plaetinum [Paetinum] ad Romanos qui in Sicilia et Libya erant celeriter miserunt. qui cum Sicilia praesidiis firmata in Africam navigarent, tempestate ad Corsuram [Cossuram] delati, vastata insula et praesidiis munita perrexerunt. ac tum acre praelium in mari commissum est cum Carthaginiensibus. hi enim annitebantur ut Romanos e sua dicione penitus eiicerent, Romani vero ut suos ex hostili terra recuperarent. ancipiti pugnae eventu Romani qui Aspide (Clupeae) erant, a tergo Carthaginienses ex improviso adorti, utrinque circumventos vicerunt. deinde Romani etiam pedestri praelio victores ceperunt multos; quos propter Regulum et concaptivos eius conservarunt. abactaque praeda in Siciliam redierunt. sed tempestate conflictati, multis amissis, cum reliquis navibus domum redierunt.

Carthaginienses autem et Corsuram receperunt et in Siciliam traiecerunt: ac nisi Collatinum [Calatinum] et Gnaeum Cornelium cum magna classe adventare cognovissent, eam totam subegissent. Romani enim optimam classem celerrime compararunt et delectus fortissimorum virorum habuerunt, itaque firmati sunt ut tertio mense in Siciliam redirent. id factum anno ab urbe condita quingentesimo. ac Panormi urbem inferiorem facile ceperunt, sed in arcis obsidione difficultatibus conflictati sunt: donec praesidiarii commeatu destituti consulibus deditionem fecerunt. Carthaginienses autem observatis navibus eorum domum redituris multas pecuniae plenas ceperunt.

Deinde Servilius Caepio et C. Sempronius consules Lilybaeo frustra tentato in Africam transvecti oram maritimam infestarunt: in reditu incommodum ex tempestate ceperunt. itaque populus existimans detrimenta illa ex rei navalis imperitia capi, reliquo mari abstinere et Italiam duntaxat paucis tueri navibus decreverunt.

Anno sequenti P. Gaius et Aurelius Servilius in Siciliam profecti cum alia loca tum Himeram ceperunt, sed vacuam civibus, quos Carthaginienses noctu asportarant. post haec Aurelius navibus ab Hierone acceptis, et Romanis omnibus qui in insula erant assumptis, Liparam traiecit; ibique Q. Cassio tribuno militum relicto, qui eam sine pugna obsideret, domum rediit. sed Quintus mandato consulis neglecto urbem aggressus multos amisit. qua deinde Aurelius expugnata omnes occidit, et Cassio magistratum abrogavit.

Carthaginienses, decreto Romanorum de re navali cognito, classem spe totius Siciliae potiundi miserunt. ae dum ambo consules Caecilius Metellus et C. Furius aderant, quieverunt: sed cum Furius Romam redisset, Metello contempto ad Panormum accesserunt. Metellus, cognita exploratorum praesentia, omnibus qui in urbe erant convocatis pro contione edixit ut sese invicem prehensarent, et quemvis rogando quis esset quidque ageret, hostes deprehendit. Carthaginiensibus autem ad pugnam se parantibus per dies complures metu simulato effecit ut elati animis audacius moenia oppugnarent; signoque dato, Romanis subito portis omnibus erumpere iussis, facile vicit in angustias redactos. unde cum evadere non possent, in tanta et virorum et elephantorum multitudine turbabantur. sed interea classis Punica appellens exitii causa in primis eis fuit. nam dum naves conscendere contendunt, partim in mari perierunt, partim ab elephantis et sese et homines urgentibus conculcati partim a Romanis occisi sunt. capti etiam multi et viri et elephantes. qui cum magistros suos non habentes exasperarentur, Metellus captivis qui eos cepissent salutem et impunitatem praeconio promitti iussit. sic illi mansuetissimis et notis captis etiam caeteros attraxerunt. qui 120 numero sic per fretum Romam sunt traducti. dolia multa inter sese devinxerunt, et lignis insertis ita distinxerunt ut neque separarentur neque coirent: eaque trabibus constrata, sarmentis et terra ingesta, circumsepserunt, ut structura illa stabuli instar esset; in eamque introductos sine sensu navigationis traiecerunt. hac victoria potito Metello Hasdrubal dux tum quidem evasit, sed post domi a Carthaginiensibus accusatus atque in crucem actus est.

15. Carthaginienses cum aliis de causis tum ob captivorum multitudinem Romam legatos miserunt, adiuncto Regulo, quem propter virtutem et auctoritatem nihil non impetraturum arbitrabantur, iureiurando obstrictum ut rediret. is et aliis in rebus se pro Cartbaginiense gessit, neque uxorem ad colloquium admisit, neque urbem, quamvis vocaretur, ingressus est. sed senatu extra urbem coacto (ita enim respondere legatis hostium moris erat) in concilium introductus dixit “nos, patres conscripti, Carthaginienses ad vos miserunt (nam ego quoque iure belli servus eorum factus sum), petentes in primis ut pax iis condicionibus, quas utrinque probaveritis, fiat: sin id nolitis, ut saltem captivi permutentur.” haec locutus cum legatis secessit, ut Romani soli deliberarent. cum autem a consulibus interesse deliberationi iuberetur, non paruit priusquam id Carthaginienses permisissent. ac tacitus assidens, cum sententiam rogaretur, ait “ego, patres conscripti, si vel milies captus fuero, vestrum unus sum. nam meum corpus penes Carthaginienses est, animus vero meus vobiscum. et illud quidem alienatum a vobis: hic, quo minus Romanorum sit, efficere nemo potest. et ut captivus ad Carthaginienses pertineo: cum autem nulla improbitate sed rei bene gerendae studio cladem acceperim, Romanus sum, vobisque consultum cupio. et pacificationem nullo modo e re vestra esse duco.”

His dictis, suaeque sententiae rationibus adductis, subiecit, scire se haud dubium exitium sibi instare: neque enim Carthaginiensibus clam esse posse quid suaserit. sed sic quoque rei publicae commodum privata incolumitate sibi esse antiquius. quod si quis dixerit cur non aufugiat aut Romae maneat, ei se responsurum, se iureiurando reditum promisisse: id se hostibus etiam cum ob alia servaturum esse, tum quod servata fide solus aerumnam passurus esset, violata, tota civitas periurii crimine obstringeretur.

Senatu autem salutis illius causa tum ad pacem faciendam tum ad permutandos captivos parato, ne a ratione utilitatis sua causa decederent, venenum sibi datum esse finxit, ex quo omnino periturus esset. ita neque pace neque captivorum permutatione facta, cum eum cum legatis abeuntem praeter alios uxor et liberi retinerent, consules neque manere volentem dedituros neque abiturum detenturos esse dicerent. iurisiurandi religione privatis affectibus anteposita discessit. et a Carthaginiensibus excruciatus, ut fama est, interiit. nam palpebris praecisis eum aliquamdiu in tenebris concluserunt, deinde in vas quoddam refertum stimulis coniectum et ad solem conversum doloribus et vigiliis, cum nusquam inclinare se posset, peremerunt. quibus Romani auditis principes captivorum eius liberis vicissim et excruciandos et necandos tradiderunt.

Consulibus C. Atilio, Reguli fratri, et L. Manlio bellum Africanum decreverunt. qui cum in Sicilia Lilybaeum oppugnarent, et fossae partem ad machinas adducendas explere aggressi essent, Carthaginienses subterfodientes terram subtraxerunt. sed cum operarum multitudine vincerentur, alium murum intus lunatum struxerunt. Romanis autem cuniculos subter muros agentibus, ut iis in cavernas desidentibus irruerent, Carthaginienses contra fodientes multos id ignorantes exceptos trucidarunt, multos igni sarmentis iniecto in fossis cremarunt. sed cum quidam e sociis, moram obsidionis et stipendia non integra numerata aegre ferentes, de oppido prodendo cum Romanis agerent, Hamilcar eo consilio animadverso sed dissimulato, ne illi palam deficerent, pecunia magistratibus data, multitudini promissa, sic eos reconciliavit ut proditionem non infitiati postremos legatos redeuntes non reciperent. qui ad consules profugi, agro in Sicilia et aliis rebus donati sunt.

Carthaginienses qui domi erant his auditis Ardebam [Adherbalem] cum plurimis navibus frumentum et pecunias Lilybaeum advehentibus miserunt. is tempestate observata appulit. quod deinde alii plurimi imitari ausi partim successum habuerunt partim perierunt.

Dum ambo consules aderant, aequo Marte pugnabatur: sed cum morbo et fame premerentur, iisque de causis alter suos milites domum reduceret, Hamilcar erumpere ausus machinas incendit, defensores earum occidit; et equitatu Drepano emisso, Romanos pabulatione et commeatu prohibendo, eorumque socios infestando, Ardeba [Adherbale] interim alias Siciliae alias Italiae oram populante, ad summam inopiam redegit. sed Lucio Iunio classem parante Claudius Pulcher Lilybaeum propere abiit; et militibus in naves impositis Hannonem Carthaginiensem in quinqueremi navigantem comprehendit: unde Romani exemplum fabricandarum navium petiverunt.

Sed cum classes saepe periclitarentur, Romani, quanquam crebro tot navium, in quibus multi viri et pecuniae erant, interitu dolebant, tamen non cesserunt, sed quendam in senatu de pace cum Carthaginiensibus facienda locutum occiderunt. et dictatorem dixerunt Collatinum [Calatinum], magistrum equitum Metellum: nihil tamen memorabile gesserunt. interea Iunius Erycem subegit, et Carthalo Aegithalo potitus Iunium cepit.

16. Sequenti anno C. Aurelius et P. Servilius magistratu inito Lilybaeum et Drepanum infestantes terra Carthaginienses prohibuerunt eorumque socias civitates afflixerunt. Carthalo cum variis rationibus contra eos tentatis nihil effecisset, in Italiam abiit, ut aut consules eo traduceret, aut interea agros vastaret et urbes caperet. sed ne ibi quidem ei quicquam successit: nam cum praetorem urbanum adventare didicisset, in Siciliam rediit. ubi cum conducticius miles ob stipendium tumultuaretur, multos in desertis insulis expositos reliquit, multos Carthaginem misit. quo caeteri cognito indignati res novas spectabant. sed Hamilcar, successor Carthaloni datus, multos eorum noctu occidit, multos in mari demersit. interea Romani perpetuam cum Hierone amicitiam sanxerunt, remissis tributis annuis.

Sequenti anno bello navali propter crebras clades et impensas Romani publice abstinuerunt; sed quidam privatim navibus postulatis quas restituerent et praedam sibi vindicarent cum alias clades hostibus intulerunt, tum Hipponem urbem Libycam ingressi navigia omnia et multas aedes cremarunt. et cum cives portus aditum catenis clausissent, ex magno periculo arte et fortuna evaserunt. nam festinanter in catenas invecti, cum eas rostra navium iamiam attingerent, in puppes transierunt: ita prorae levatae catenas superarunt: cumque rursus in proras transsiluissent, puppes levatae sunt. sic elapsi postea ad Panormum Carthaginienses navali praelio vicerunt.

Consulum alter Caecilius Metellus ad Lilybaeum fuit, alter Numerius Fabius Drepanum obsedit et insulae Columbariae a Carthaginiensibus praeoccupatae noctu missis militibus est insidiatus. qui occiso praesidio insulam occuparunt. cum autem Hamilcare mane contra illos profecto Fabius illis opem ferre non posset, Drepanum invasit, ut aut urbem per ducis absentiam caperet aut illum ab insula abstraheret. horum alterum successit: Hamilcar enim territus in munitionem se recepit. Fabius Columbariam tenuit, et angustias paludesque interiectas aggeribus continenti iunxit. ita facilior facta oppugnatio, cum ibi murus esset infirmior. Carthaginienses autem eis crebra detrimenta inferebant, nunc in Siciliam nunc in Italiam traiiciendo. captivos viritim permutarunt: caeteros, quia tantum numerum non habebant, Carthaginienses pecunia redemerunt.

Ab eo tempore diversi consules fuerunt, sed nihil historia dignum gesserunt. nam illud maximo detrimento Romanis fuit, quod duces quotannis mutabant, eosque qui imperatoria munia adhuc discebant revocabant, quasi non rei gerendae sed exercendi causa ablegatos.

Galli Carthaginiensibus sociis infensi, quod ab eis male acciperentur, praesidium quoddam suae fidei commissum Romanis pecunia prodiderunt; ab eisque una cum aliis qui a societate Carthaginiensium defecerant stipendio conducti sunt, cum prius peregrinum alere militem Romani non consuevissent. his freti et classe privatorum hominum Africam infestantium mare diutius negligere nolentes denuo naves compararunt.

17. Lutatio Catulo consuli designato collega adiunctus est Q. Valerius Flaccus praetor. qui in Siciliam profecti et terra marique Drepanum aggressi partem muri deiecerunt: oppidumque cepissent, nisi consule vulnerato milites circa illum occupati fuissent. interea cognito hostium adventu, Hannone magnam turbam domo adducente, contra illos se converterunt. acie utrinque instructa astrum quoddam facis instar supra Romanos ad laevam exortum versus Carthaginienses acumen direxit. pugna atrox commissa est ab utrisque, tum ob alia, tum quod Carthaginienses Romanos ad extremam bellorum navalium desperationem adigere voluerunt, Romani prius acceptas clades resarcire studuerunt. sed penes hos victoria fuit. nam Carthaginiensium naves, praeter alias sarcinas frumentum et pecuniam vehentes, gravabantur.

Hanno elapsus statim Carthaginem properavit, sed a civibus iracundia et metu commotis in crucem actus est; et legati de pace ad Catulum missi. qui a pace non abhorrebat, quod et annus eius iam paene exiisset, neque brevi tempore Carthaginis exscindendae spem haberet, et successoribus laborum suorum invideret gloriam. itaque inducias fecerunt, pecunia et frumento et obsidibus ei datis, ut Romam legatos mitterent, ea condicione ut tota Sicilia et omnibus circumiacentibus insulis Romanis cederent neque Hieronem lacesserent et pecuniam partim pace facta statim partim post numerarent et Romanos captivos gratis redderent, suos vero redimerent.

Tali pactione facta (solam enim sub iugum missionis ignominiam Hamilcar deprecatus est), militibus e munitionibus eductis domum rediit priusquam iusiurandum daretur. qui Romae erant, victoria celeriter cognita, ita sunt animis elati, quasi plane debellatum esset; legatisque praesentibus se non amplius continere potuerunt, spe totius Africae occupandae concepta. itaque condicionibus a consulibus propositis non acquiescentes, et pecuniam promissa longe maiorem postularunt, et interdixerunt ne longis navibus vel ad Italiam vel ad alias socias provincias accederent, aut conducticiis inde militibus uterentur.

Ita primo bello Punico anno quarto et vigesimo a Romanis confecto Catulus triumphavit, Q. vero Lutatius consul in Siciliam profectus cum fratre Catulo omnia ibi ordinavit. Siculis arma adempta, tota insula, Hieronis excepto imperio, a Romanis subacta, et amicitia cum Carthaginiensibus constituta.

Sed utrique paulo post seorsim alia gessere bella. nam Carthaginienses reliqui eorum stipendiarii et servitia civitatis et multi ex finitimis, adversa illorum fortuna freti, invaserunt. Romani cum ab hostibus illorum arcesserentur, adeo non assenserunt, ut cum per legatos reconciliare illos non possent, omnes Carthaginiensium captivos gratis dimitterent, frumentum mitterent, e sociis provinciis conscribendi militis potestatem darent, clementiae laudem magis occupantes quam suis rationibus consulentes. unde post in negotia inciderunt. Hamilcar enim Barchinus ille victis hostibus Romanos quidem, quanquam eis infensissimus, bello petere non ausus est, sed contra magistratuum voluntatem in Hispaniam abiit.

18. Sed haec post facta sunt, tum autem Romani cum Faliscis bellum gesserunt, Manlio Torquato agrum illorum urente. qui cum eis congressus peditatu succubuit, equitatu victor. deinde repetita pugna eos domuit, armis equis supellectilibus servitiis et agri semisse multavit. tandem etiam antiqua urbs in arduo sita monte eversa, aliaque condita in planicie oppugnatu facilis. post alia bella cum Boiis et Gallis eorum vicinis et Liguribus quibusdam gesserunt. ac Ligures Sempronius Gracchus victor afflixit: P. Valerius a Gallis principio superatus, cum auxilia sibi mitti Roma audisset, Gallos denuo est aggressus, ut aut per se victoria potiretur aut mortem oppeteret, quam vitae ignominiosae praeferebat: ac fortuna quadam vicit.

Tum igitur ita cum Romanis actum; eisque Sardinia citra pugnam, et pecuniae rursus datae a Carthaginiensibus: qui cum negotiatores Romanos in mari male tractasse accusarentur, nondum firmatis opibus, minas illorum timuerunt. sequenti anno L. Lentulus et Q. Flaccus bello contra Gallos suscepto, dum una agebant, insuperabiles erant, sed cum separati loca quaedam maioris praedae cupiditate vastare coepissent, Flacci castra noctu circumdata in periculo fuerunt. barbari vero tum repulsi multis sociis adscitis cum magna manu denuo Romanos invaserunt. et P. Lentulo et Licinio Varo se ob multitudinem suam vel sine pugna terrorem incussuros arbitrati, per legatos Ariminensem agrum repetierunt, et eos ipsa urbe, quae sua esset, cedere iusserunt. consules vero, nec ob paucitatem confligere neque illa concedere ausi, inducias fecerunt, ut iis de rebus legati a Gallis Romam mitterentur. qui cum apud senatum eadem postulassent, neque quicquam impetrassent, in castra reversi, res suas perditas reppererunt. quidam enim ex eorum sociis mutata sententia, Romanos timentes, Boios sunt aggressi. et utrinque multi ceciderunt: unde reliqui domum redierunt: Boii per pactiones magna agri sui parte sunt multati.

Gallicis bellis iam confectis Lentulus contra Ligures arma cepit, et iis qui occurrebant profligatis castella quaedam subegit. Varus Corsicam petiturus cum propter navigiorum penuriam traiicere non posset, Claudium Clineam cum copiis praemisit. qui Corsis territis in colloquium venit et, quasi summum imperium teneret, pacem cum eis fecit. Varus autem nulla pactionis habita ratione eos oppugnare non destitit donec subegisset. Romani vero id crimen violati foederis a sese amoventes Claudium eis dediderunt, non receptum expulerunt. bellum adversus Carthaginienses ob mercatorum suorum iniurias susceptum deposuerunt; exactaque pecunia foedus renovarunt, ne sic quidem diu duraturum. ac Carthaginiensi bello dilato Sardos dicto non audientes adorti vicerunt: qui deinde a Carthaginiensibus clam ad rebellionem incitati sunt. defecerunt et Corsi, nec Ligures quieverunt.

Sequenti anno Romani copiis trifariam divisis, ut hostes simul bello infestati auxilia invicem ferre non possent, Postumium Albinum in Ligusticum, Sp. Carvilium contra Corsos, in Sardiniam P. Cornelium praetorem miserunt. consules licet haud citra laborem, citra moram tamen mandata exsecuti sunt. Sardos nihil modicum animis agitantes Carvilius ingenti praelio subegit: Cornelius enim et multi milites morbo perierant. Romanis digressis Sardi et Ligures de integro defecerunt. contra Ligures missus est Q. Fabius Maximus, in Sardiniam Manius Pomponius. Carthaginienses, ut eorum bellorum auctores, hostes iudicati, iussi numerare pecuniam et omnibus cedere insulis, ut quae Romanorum essent. et ut sententiam suam magis declararent, hastam illis et caduceum miserunt, optione data utrum mallent. sed Carthaginienses nihil territi, tum ad alia responderunt asperius, tum se neutrum velle dixerunt, sed illud alacriter accepturos quod legati reliquissent. hinc mutuis odiis conceptis neutri bellum auspicari sunt ausi.

Contra Sardos autem denuo tumultuantes ambo consules M. Malleolus et M. Aemilius missi magnam praedam ceperunt: quae eis a Corsis, cum eo appulissent, est erepta. qua de causa post Romani utrosque invaserunt. M. Pomponius, qui Sardos infestabat, cum eorum plurimos in saltuosis specubus abditos indagare non posset, sagaces canes ex Italia arcessivit, per eosque tramitibus hominum et pecudum investigatis, multos inde extraxit. C. vero Papirius Corsos planitie pulsos cum in montes adegisset, per insidias multos amisit, et prae siti plures amisisset, ni sero tandem aqua inventa Corsis ut deditionem facerent persuasisset.

19. Sub hoc tempus Hamilcar dux Carthaginiensium ab Hispanis victus occubuit. nam cum aciem contra eos instruxisset, illi currus facibus et pice plenos ante copias Carthaginiensium produxerunt; cumque prope ventum esset, iis incensis iumenta incitata in rabiem egerunt; eaque re adversarios turbatos, divulsos et in fugam versos assectati, et ducem et plurimos alios ceciderunt. Hamilcari post diuturnam felicitatem ad hunc modum interfecto gener Hasdrubal successit. ac multis Hispaniae urbibus subactis Carthaginem patriae cognominem condidit.

Boiis caeterisque Gallis ex venditione tum aliarum rerum tum plurimorum captivorum magnam pecuniam facientibus, veriti Romani ne iis opibus contra se uterentur, edixerunt ne quis homini Gallo vel aurum vel argentum daret. deinde Carthaginienses M. Aemilii et M. Iunii in Ligusticum expeditione cognita se ad Romam invadendam paraverunt. quo consules intellecto, ex improviso eos adorti terruerunt, ut per amicitiae speciem eis obviam egrederentur. simularunt illi quoque se non contra illos esse profectos, sed per eorum agrum in Liguriam ituros.

Romani sinu Ionio transmisso ad Graeciae continentem hac de causa appulerunt. Issa insula in Ionio sinu sita est. cuius incolae Issaei Romanis ultro se dediderunt, suo domino Agroni Sardiaeorum regi, gentis Illyricae, irati. ad eum consules legatos miserunt. sed illo mortuo, filio adhuc impubi haerede relicto, uxor eius pueri noverca Sardiaeorum imperium administravit, nec ullum aequum legatis responsum dedit. qui cum liberius locuti essent, alios occidit alios vinxit. cum autem Romani bellum ei decrevissent, territa se et incolumes legatos reddituram pollicetur, et mortuos a latronibus esse caesos ait. Romanis vero caedium auctores poscentibus, neque se quemquam dedituram esse dixit, et Issam exercitum misit. deinde rursus territa Demetrium ad consules misit, tanquam per omnia morem eis gestura. et pax facta est cum legato, Corcyra ab eo accepta. sed cum Romani ad insulam traiecissent, resumpta fiducia, ut mulier levi et mutabili praedita ingenio, ad Epidamnum et Apolloniam misit exercitus. verum quia Romani iis urbibus liberatis, illiusque navibus cum pecunia ex Peloponneso venientibus captis, oram maritimam vastabant, Demetrius autem ob mulierculae vecordiam ad Romanos se contulerat, multis transfugis secum adductis, abiecto animo, imperio abstinuit: quod Demetrius tutorio nomine suscepit. hac de causa Romani a Corinthiis laudati sunt et ad Isthmiacos ludos admissi, in quibus Plautus stadium vicit. inita cum Atheniensibus quoque amicitia civitate donati et ad initia sunt admissi.

Illyrici nomen, olim aliis locis attributum, post in superiorem continentem supra Macedoniam et Thraciam intra Haemum et Rhodopen transiit: sitaque est Illyria in medio horum montium et Alpium, et intra Aenum fluvium et Istrum usque ad pontum Euxinum: alicubi etiam ultra Istrum evagatur.

Cum aliquando Romanis oraculum esset redditum, Graecos et Gallos urbem occupaturos, duos Gallos et totidem Graecos utriusque sexus in medio foro vivos defoderunt, ut ita fatis satisfactum esse, itaque defossi partem urbis aliquam tenere viderentur.

Sardi perpetuam Romani praetoris praesentiam aegre ferentes seditionem moverunt, sed denuo subacti sunt.

20. Insubres Gallica gens, auxiliis a Transalpinis popularibus arcessitis, Romanis arma intulerunt: quare et ipsi ad bellum accingebantur. barbari autem cum quaedam loca populati essent, tandem noctu magna tempestate orta, deos sibi infestos esse rati abiectis animis trepidi fuga salutem quaerere instituerunt. quos Regulus persecutus, et extremum agmen aggressus, victus occubuit. Aemilius cum tumulum quendam occupasset, Galli idem imitati per dies aliquot quieverunt. deinde illi cladis acceptae dolore, barbari victoriae insolentia impulsi, de tumulis decurrerunt; cumque diu aequo Marte certatum esset, Romani denique eos equitatu circumdatos occiderunt, castris direptis et spoliis recuperatis. post haec Aemilius Boiorum agris vastatis triumphans captivorum principes armatos in Capitolium perduxit, insolentiam eorum irridens, quod se thoraces non prius exuturos iurassent quam in Capitolium venissent. ab eo tempore Boiorum terram omnem occuparunt; et tum primum Pado superato Insubres invaserunt, eorumque agros vastarunt.

Interea Roma prodigiis perterrita est. nam et in Piceno flumen sanguine manavit, et in Etruria magnus caeli tractus ardere visus, et Arimini lux noctu instar diei fulsit, et alibi in Italia tres lunae noctu apparuerunt, et vultur in foro per dies complures sedit. consules igitur, tum ob haec prodigia tum quod vitio creati dicerentur, arcessiti sunt. verum non statim litteras legerunt, sed cum modo in aciem descendissent, commisso prius praelio vicerunt. epistola post pugnam lecta Furius haud gravatim paret: sed Flaminius victoria elatus eam argumento esse aiebat se rite creatos esse, et optimates ex invidia etiam diis affingere mendacia asseverabat. nec igitur nisi rebus omnibus confectis recedere voluit, et se cives suos edocturum esse dixit ne vel avium vel ullius alterius rei observatione fallerentur. itaque manere et collegae idem persuadere instituit. quod cum ille detrectaret, Flaminii milites veriti ne a caeteris destituti ab hostibus male tractarentur, precibus ab eo impetrarunt ut dies aliquot maneret: sed nihil rei gessit. Flaminius autem regionem ubique pervagatus agros vastavit et aliquot castella cepit; et militibus, ut eos sibi conciliaret, omnes manubias donavit. sero domum reversis contumaciae crimen a senatu est obiectum; et ob iram in Flaminium etiam Furio negatus honos. sed a multitudine, patribus pro Flaminio adversata, decreto actoque triumpho, magistratum deposuerunt.

Alii consules creati Claudius Marcellus et Cn. Scipio Insubribus arma intulerunt, pace quam petierant haud concessa. ac principio belli ambo rem fere bene gesserunt: deinde, cum sociae civitates infestarentur, divisi, Marcellus contra praedatores celeriter profectus, cum eos ibi non invenisset, fugientes persecutus est, commissaque pugna superavit: Scipio castris non motis Acerras obsedit, iisque expugnatis (erant enim opportuno loco sitae et munitae) ad gerendi belli commoditatem usus est. inde profecti Mediolanum et aliud oppidum ceperunt. quibus expugnatis caeteri quoque Insubres deditionem fecerunt, pecunia et agri parte multati.

Deinde P. Cornelius et M. Minucius ad Istrios duxerunt exercitum, et multas illius loci gentes partim vi partim deditione subegerunt. L. vero Veturius et C. Lutatius usque ad Alpes progressi citra pugnam sibi multos adiunxerunt. Demetrius autem, cuius supra facta est mentio, Sardiaeorum princeps, popularibus suis gravis, etiam finitimos vexabat, ac Romanorum amicitia fretus iniurius esse videbatur. quo consules Paulus Aemilius et M. Livius animadverso eum arcessiverunt. ut vero non parebat sed eorum socios quoque offendebat, Issam contra eum sunt profecti; edoctique eum alicubi in portubus insidias collocasse, navium partem ad alterum latus insulae miserunt. quo factum ut, Illyriis contra illos tanquam soli essent conversis, caeteri per otium portu occupato et castris idoneo loco positis insulares eodem die ex imposturae iracundia irruentes profligarent. Demetrium in aliam insulam Pharum persecuti, hostibus superatis urbem proditione ceperunt. Demetrius ad Philippum Macedoniae regem cum magna pecunia confugit, nec ab illo deditus est: sed in Illyrios reversus et a Romanis captus poenas dedit.

21. Sequenti anno Romanorum et Carthaginiensium inimicitiae aperte eruperunt: et id bellum, ut tempore longe priore minus, sic operibus et cladibus longe maius fuit et gravius. eius autem belli potissimus auctor fuit Hannibal dux Carthaginiensium, Hamilcaris Barchini filius, statim a puero contra Romanos exercitatus. aiebat enim Hamilcar se omnes filios tanquam catulos quosdam contra illos alere: illum autem, quem ingenio longe caeteris antecellere videret, iureiurando adegit se hostem fore populo Romano. ea de causa cum aliis eum disciplinis tum in re militari diligenter erudiit, usque ad annum aetatis decimumquintum: unde patri defuncto in imperio succedere non potuit. sed post Hasdrubalis obitum, annum tum sextum et vigesimum agens, nihil cunctatus Hispaniensem exercitum statim occupavit; et imperator a militibus salutatus effecit ut etiam ab urbanis magistratibus sibi principatus confirmaretur. his perfectis speciosum quaerebat titulum invadendi Romanos, quem ei Zacynthiorum coloni in Hispania suppeditarunt. qui cum non procul ab amne Ibero habitarent, paulum a mari remoti, Romanos magno studio et honore colebant, atque in Carthaginiensi foedere excepti erant. ea de causa bellum eis intulit Hannibal, haud ignarus Romanos aut opem eis laturos aut clades eorum ulturos. eo accedehat quod eos magnas opes habere norat, quibus in primis egebat. his igitur de causis et ob alia quae contra Romanos ei profutura erant Saguntinos est adortus.

Hispania vero, in qua illi habitant, cum finitimis locis omnibus in Europa versus occidentem sita, ad mare interius et Herculis columnas et Oceanum longe excurrit, atque etiam continentem longissimo tractu usque ad montes Pyrenaeos occupat: qui a mari, quod olim Bebrycium dicebatur, post Narbonense appellatum est, usque ad exterius mare magnum pertinent, totamque Hispaniam a Gallia finitima dirimunt. intra eos multae diversae gentes consederunt, nec lingua eadem nec forma rei publicae utentes. unde nec eodem nomine appellantur: nam Romani Hispanos, Graeci ab Ibero amne Iberos vocant.

Saguntini cum obsiderentur, auxilia et finitimorum et Romanorum implorarunt. atque illos quidem prohibuit Hannibal: Romani autem legatis ad eum missis postularunt ut Sagunto abstineret; quod ni faceret, minabantur se Carthaginem statim ad eum accusandum navigaturos. at Hannibal ex Hispanis quosdam misit qui per fidei et amicitiae speciem legatis appropinquantibus dicerent non adesse ducem, procul in loca quaedam incognita profectum, monerentque ut quamprimum discederent, ne adventu illorum cognito per imperatoris absentiam ab effrenatis militibus interirent. legati vera illa esse rati Carthaginem abierunt: indictoque concilio Carthaginiensium alii pacem suaserunt, factio vero Hannibalis, Saguntinos esse iniurios, et Romanos ea quae nihil ad ipsos attinerent curiose complecti, asserebat. denique in eorum sententiam itum est qui belli Romanis inferendi auctores erant.

Interea dum Hannibal sedulo moenia oppugnat, multi ex eius militibus cadunt, pluribus vulneratis; et cum aliquando Carthaginienses muri partem deiecissent et per ruinas penetrare conarentur, a Saguntinis eruptione facta repulsi cesserunt: unde ipsorum imminuta audacia, oppidanorum vero animi aucti sunt, neque tamen ab obsidione destiterunt, in mensem octavum usque prorogata: quo temporis spatio cum alia multa eaque incommoda evenerunt, tum Hannibal graviter vulneratus est. urbs autem sic capta est. machinam adduxerunt quae moenia multum superaret, armatis partim conspicuis partim occultis refertam. dum autem Saguntini cum iis duntaxat quos videbant acrius pugnant, solos eos esse opinati, occulti suffosso muro vi in urbem penetrarunt. Saguntini re inopinata perterriti in arcem accurrerunt, habitoque colloquio tolerabilibus condicionibus salutem impetrare studuerunt. Hannibale vero nihil moderati postulante, neque Romanis quicquam opis ferentibus, efflagitarunt ut oppugnatione intermissa rebus suis consulendi spatium daretur. interea pretiosissimis quibusque rebus igni absumptis homines imbelles sibi ipsi manus attulerunt: qui erant aetate integra, subito in hostes impetu facto strenue dimicantes occubuerunt.

22. Haec Romanis et Carthaginiensibus belli causa fuit. nam Hannibal multis sociis adscitis in Italiam properabat. quod cum Romani audivissent, indicto senatu tum multa verba facta sunt, tum vero L. Cornelius Lentulus pro contione dixit, non esse cunctandum, sed bellum contra Carthaginienses decernendum, et tam consules quam exercitus bifariam dividendos, et alterum in Hispaniam alterum in Libyam mittendum, ut eodem tempore et ager eorum vastaretur et socii vexarentur, neque Hispaniae opem ferre neque inde auxilia exspectare hostes possent. ad haec Q. Fabius Maximus respondit, non adeo praecipitanter bellum esse decernendum, sed legatos prius mittendos: quod si crimina purgarint, quiescendum; sin iniuriarum convincantur, tum demum bello petendos esse, ut etiam causa belli in illos transferatur. utriusque igitur sententia summatim haec fere fuit: senatui autem placuit se et ad bellum parare et legatis Carthaginem missis Hannibalem accusare. quod si illa improbarent, iure agendum; sin illi imputarent, eum deposcendum; si non dederent, bellum eis indicendum.

Legatis digressis Carthaginienses quid agendum esset deliberabant. Hasdrubal vero, unus ex iis quos Hannibal subornarat, auctor fuit veteris libertatis recuperandae, et servitutis, quam pax attulisset, tum pecuniis tum copiis tum sociis comparatis repudiandae, subiecitque, si vel soli Hannibali suo arbitratu rem gerere permisissent, omnia rite administratum iri, et ipsos omni laboris molestia carituros. illo haec locuto magnus Hanno contra non temere neque ob parva et aliena crimina bellum in rem publicam retrahendum esse censuit, cum alia purgare alia in auctores transferre liceat. qui cum dicendi finem fecisset, Carthaginiensium seniores primique belli memores illi sunt assensi: caeteri adolescentes, iique potissimum qui Hannibalis causam agebant, acriter adversati sunt. ut autem nihil certi responsi dederunt, legatosque neglexerunt, M. Fabius sinu ex toga facto “hic” inquit “vobis bellum et pacem porto: utrum placet sumite.” cum respondissent se neutrum quidem sumere, sed utrum dedisset alacriter accepturos, bellum eis statim indixit.

Hoc igitur modo et his de causis inter Carthaginienses et Romanos alterum bellum est conflatum. futura autem divinitus denuntiata sunt: nam Romae bos humana voce locutus est, et alius ludis Romanis ex aedibus se in Tiberim praecipitavit ac periit, fulmina multa sunt delata, sanguis tum e statuis manavit tum e militis cuiusdam clipeo, alterius ensem lupus ex ipsis castris rapuit. Hannibali vero multae ignotae bestiae Iberum transeunti veluti viam monstrarunt, et somnium huiusmodi apparuit. aliquando sibi visus est a diis in concilio sedentibus arcessi et quamprimum in Italiam exercitum ducere iuberi, ab eisque ducem itineris accepisse quem non respectans sequeretur. sed cum se convertisset, magnam ingruere tempestatem vidisse, draconemque sequi ingentis magnitudinis: quae cum miraretur, ductorem rogasse quidnam ea sibi vellent; qui responderit, ea illi ad vastitatem Italiae adiumento futura esse.

23. Haec bonam spem Hannibali, Romanis magnum timorem attulerunt. qui copiis et consulibus bifariam distributis Sempronium Longum in Siciliam miserunt, in Hispaniam P. Scipionem. Hannibal vero, impressionis in Italiam primo quoque tempore faciendae cupidus, iter acceleravit, ac Galliam quae intra Pyrenaeum et Rhodanum est citra dimicationem transiit; neque quisquam cum eo congressus est priusquam ad Rhodanum venisset. ibi se illi ostendit Scipio. qui, cum eius copiae nondum advenissent, tamen cum popularibus eorumque finitimis naves quae in flumine erant destruxit alveumque custodiit. Hannibal etsi temporis aliquid instruendis ratibus scaphis et lintribus consumpsit, tamen omnia ad traiectum necessaria multitudine operarum prius paravit quam Scipioni suae legiones advenissent. fratrem Magonem cum equitibus et velitibus nonnullis, qua amnis late spargitur et insulis distinguitur, traiicere iussit: ipse ad evidens vadum contendit, nimirum ut Galli, dum ipsi obsisterent, fallerentur, et in aliis ripis fluminis negligentius custodias haberent. itaque contigit. Mago enim cum flumen transmisisset, Hannibal cum suis vadum ingressus, ubi ad medium pervenit, clamorem eos tollere et classica canere iussit: quo facto, Magone adversarios a tergo adorto, et caeteri et elephantes citra periculum transierunt. vix transierant cum Scipionis copiae advenerunt. cum igitur utrinque speculatum equites misissent, is equestris praelii fuit exitus qui belli totius: Romani enim principio inferiores, multis amissis vicerunt.

Inde Hannibal in Italiam properans, cum vias compendiosiores suspectas haberet, illis vitatis atque aliis tramitibus quaesitis magnas aerumnas toleravit. nam et montes admodum praerupti, et valles flatu ventorum profundis nivibus expletae, et glacies densissima graviter exercitum afflixerunt; multique milites vel hieme vel inedia perierunt, multi etiam domum redierunt. fertur et ipse Hannibal reverti voluisse, nisi confectum iter longius et difficilius fuisset eo quod restabat. eaque de causa coeptis non destitit: ac subito extra Alpes conspectus admirationem simul et terrorem Romanis iniecit.

Dum ille inter progrediendum obvia quaeque subigit, Scipio fratrem C. Scipionem legatum suum in Hispaniam misit, ut aut eam occuparet aut Hannibalem eo retraheret: ipse contra Hannibalem est profectus. ac dies quidem aliquot quieverunt, deinde autem ambo pugnae se pararunt. sed priusquam ad manus veniretur, Hannibal militibus convocatis in itinere captos produxit in medium, rogans utrum vincti duram perpeti servitutem mallent an inter sese singulari certamine congredi, ut victores gratis manumitterentur. ut posterius praetulerunt, eos inter sese commisit. peracto certamine militum suorum animos pro contione confirmavit atque ad bellum acuit: idem et Scipio ex altera parte fecit. deinde ita congressi sunt, quasi cum totis exercitibus conflicturi essent. sed Scipio equestri praelio in primis tentato, multis amissis, victus et vulneratus, atque adeo perimendus nisi a filio septemdecim annos nato protectus esset, timens ne pedites etiam succumberent, statim receptui cecinit ac noctu recessit.

24. Hannibal eius discessu mane cognito ad Padum venit. ubi cum ne unam quidem ratem invenisset (cremarat enim omnia navigia Scipio), fratrem Magonem cum equitibus tranare iussit Romanosque persequi: ipse sursum ad fontes amnis profectus elephantes qua flumen concitatius fertur traducit, et aqua in belluarum mole resistente et sparsa facilius infra eos transiit. Scipio ab hostibus deprehensus se loco non movit: ac pugnam iniisset, nisi Gallica auxilia noctu ad hostes transfugissent. ea re turbatus, et dolore vulneris vexatus, sub noctem castra in editiorem locum transtulit vallumque communiit, persequente nemine. deinde Carthaginienses venerunt, et flumine interiecto castrametati sunt.

Dum Scipio tum ex dolore vulneris tum ob acceptam cladem sese continens plures copias exspectat, Hannibal multis frustra tentatis ut eum ad pugnam eliceret, cum penuria commeatus laboraret, castellum quoddam est adortus, in quo Romani multum frumenti repositum habebant; et quia vi nihil proficiebat, castellanum pecunia corrumpit ut id sibi prodat. quo occupato etiam caeteris partim vi partim auro se potiturum speravit. interea Longus, Sicilia legato credita, arcessitus ad Scipionem venit. nec multo post ex ambitione, et quod praedatores quosdam superarat, dum in pugnam ruit, in insidias delapsus impingit, et ab Hannibale cum equitibus et elephantis in fugam convertitur: in qua multi caesi, multi temere in fluvium praecipitati perierunt, pauci cum Longo evasere. Hannibal vero ea victoria non est laetatus, quo et milites multos et elephantos omnes praeter unum frigore et vulneribus confectos amiserat.

Factis igitur sine foedere induciis utrique ad socios se contulerunt et in eorum urbibus hibernarunt. ac Romanis commeatus abunde suppetebat: Hannibal autem, cum ea quae socii dabant satis non essent, Romanorum pagos et oppida invadendo alias vincebat alias repellebatur. aliquando equestri certamine a Longo victus vulnus accepit. unde quidam ex Romanis sumpta fiducia per sese contra eum moenia oppugnantem eruperunt. sed et illi caesi sunt, et oppidum facta deditione eversum, et ex captivis Romani omnes interfecti, caeteri dimissi. eandem rationem in omnibus captivis observavit, ut per eos urbes sibi conciliaret. quin ex reliquis etiam Gallis Liguribus et Etruscis multi, Romanis in suis oppidis partim occisis partim deditis, defecerunt.

Hannibal in Etruriam iturus a Longo magna tempestate lacessitus est; et multis utrinque caesis in Liguriam profectus diu ibi se continuit, suos quoque suspectos habens, nemini temere credens, sed et veste mutata et coma apposititia utens, et alias alia lingua loquens (plures enim norat, ipsamque Latinam), et noctu et interdiu plurima et videbat et audiebat, quaedam etiam loquebatur, persona sua dissimulata.

25. Dum haec in Italia geruntur, alter Scipio Gaius in Hispaniis appulit, et oram eius maritimam omnem usque ad Iberum, multa etiam superiora loca, partim vi partim deditione, Bannonem quoque praelio victum cepit. quibus Hasdrubal frater Hannibalis cognitis, Ibero superato, et quibusdam ex iis qui defecerant receptis, Scipioni contra se eunti cessit.

Romani Flaminium et Geminum denuo consules crearunt. Hannibal ubi ineunte vere Flaminium et Servilium Geminum cum magna manu adventare cognovit, ad eos decipiendos conversus, seque ibi moraturum et pugnae copiam illis facturum simulando, dum Romani verum id esse rati vias negligenter custodiunt, equitibus in castris relictis noctuque sarcinis collectis et angustiis per otium superatis Aretium contendit, equitibus etiam cum longe processisset consecutis. consules ut se deceptos esse senserunt, Geminus ibi mansit, ut eos qui defecerant vexaret et Carthaginiensibus opem ferre prohiberet; Flaminius vero solus abeuntes persecutus, ut victoria scilicet sui unius esset, Aretium ante occupavit. nam Hannibal dum compendia quaerit, in invia incidit; multosque mortales, multa iumenta, et alterum oculum amisit. sero tandem ad Aretium progressus, Flaminium illic inventum contempsit: ac pugna quidem abstinuit (locus enim incommodus videbatur), sed hominis ingenium periclitans agrum vastavit. cum vero Romani excurrissent, simulato metu reduxit exercitum; et noctu castris promotis, locoque pugnae idoneo capto, peditum partem maximam in montibus in insidiis collocavit, equitatum omnem extra angustias clam in subsidiis esse iussit, ipse in tumulo cum paucis castra habuit. at Flaminius sibi fidens, cum eum cum paucis in colle vidisset, et longe ablegasse reliquum exercitum putaret, spe eius ita destituti facile capiendi concepta temere angustias est ingressus, ibique (serum enim diei erat) quievit. sub noctem mediam Carthaginienses eos sine excubiis (adeo sibi praefidebant) dormientes eodem tempore ab omni parte circumdederunt, atque eminus iaculis fundis sagittis, alios cubantes adhuc alios arma induentes, impune occiderunt. Romani enim in tenebris et nebula, nemine cominus congresso, virtute sua uti non potuerunt. tantus autem tumultus fuit, tanta perturbatio, tantus terror eos invasit, ut terrae motus qui tum fiebant non sentirent, quamvis multa aedificia corruerent, multi montes partim finderentur partim collapsi valles complanarent, et flumina veteribus alveis exclusa alio verterentur, quae cum in Etruria fierent, a pugnantibus non sunt animadversa, cecidit ipse Flaminius et maxima multitudo: complures etiam tumulo quodam occupato, ubi diluxit, fuga salutem quaesituri, capti arma et semetipsos impunitate promissa dediderunt. sed Hannibal, iurisiurandi parum memor, omnes captivos qui in castris erant ex subditis et sociis Romanorum dimisit, Romanos ipsos in vinculis asservavit. his actis, itinere Romam intento, Narniam usque agros vastando et urbes subigendo, Spoleto excepto, progressus, C. Centenium praetorem circumventum, evitatis eius insidiis, occidit. a Spoleto repulsus cum pontem Naris deiectum vidisset, idemque caeteris fluminibus quae transire necesse habebat esse factum audisset, omisso Romano itinere in Campaniam se convertit, cuius solum fertilissimum et urbem Capuam maximam esse audiebat: quas si occupasset, se caetera brevi tempore adiecturum putabat.

Romani clade audita maesti atque anxii, et semetipsos et caesos lugentes, pontes Tiberis praeter unum deiecerunt, et moenia multis in locis ruinosa celeriter refecerunt, et dictatorem in contione dixerunt. ac bene secum agi existimantes si ipsi manerent incolumes, nulla sociis auxilia miserunt. sed Hannibalis in Campaniam profectione audita, etiam sociis opem ferre decreverunt. Hannibali dictatorem Fabium et M. Minucium magistrum equitum opposuerunt. qui cum eo venissent, cum illo non congressi sunt, sed tergis inhaerentes observarunt quando se pugnae offerret occasio. Fabius enim cum militibus trepidis et victis contra plures et victores Martis aleam experiri noluit; simulque putabat, quo magis agrum vastassent, eo citius commeatus penuria laboraturos. his rationibus adductus neque alteri regioni ulli neque Campaniae opem tulit, et omnes hostes in Campania conclusos et undique ignorantes circumdatos observavit. nam ipsi quidem et ex mari et ex sociis civitatibus commeatus abunde suppetebat, illis vero nihil esse nisi ex agrorum vastatione norat. his de causis moram aequo ferebat animo: sed a civibus non sine querelis cunctator dicebatur.

26. Hannibal autem instante hieme, cum ob commeatus penuriam eo loco hibernare non posset, et varias rationes Campaniae exeundi frustra tentasset, huiusmodi consilium cepit. captivos omnes convocatos, ne quis eorum effugeret et quid ageretur Romanis significaret, occidit; et boum, quos in castris habebat, cornibus faces alligavit, noctuque ad Samniticos montes profectus, facibus incensis boves exstimulavit; qui igni et verberibus in rabiem acti, multis in locis silva incensa, facilem ei transitum praebuerunt. nam Romani qui in campo et qui in collibus erant, insidias veriti, se non commoverunt. sic Hannibal ad Samnites pervenit.

Ea re Fabius mane cognita abeuntes persequens, iis qui ad hostes repellendos in via relicti erant fugatis eorumque sociis superatis, non procul a Poenis castra posuit. sed pugna detrectata eos vagari et praedas agere prohibuit. itaque Hannibal ob cibariorum penuriam primum Romam invadere statuit: ut autem Fabius pugnae copia negata eum pedetentim assectabatur, in Samnium rediit, dictatore nunquam ab eo discedente, atque in id intento, ne quos suorum amitteret, cum ipse commeatu abundaret, ille autem praeter arma nihil haberet neque domo auxilia acciperet. nam Carthaginienses eum deridebant, scribentem se bene rem gerere et prosperis uti successibus, et tamen pecuniam et milites flagitantem: neque enim petitiones cum successibus consentire. victores enim decere, exercitibus quos habeant contentos, pecuniam domum mittere, non emendicare.

Ac dum Fabius apud exercitum fuit, nihil adversi Romanis accidit: eo autem Romam ob publica negotia profecto impegerunt. Rufus enim magister equitum, iuvenili audacia exsultans bellique casus non prospiciens et Fabii cunctationem aegre ferens, cum solus imperium adeptus esset, mandatorum dictatoris immemor acie cum hoste congressus principio bene pugnavit, sed tandem succubuit: et internecione deletus esset, nisi forte fortuna Samnitum auxilia ad Romanos accedentia Carthaginiensibus adventus Fabii opinionem attulissent. qui cum hac de causa recessissent, se victorem esse arbitratus, Romam litteras misit quibus et rem gestam exaggerabat et dictatorem ut segnem et cunctatorem et hostium studiosum criminabatur.

Romani vere vicisse Rufum opinati, praeter exspectationem receptis animis, eo collaudato et honorato Fabium et ob calumniam eam et quod hostes eius praedia in Campania non incendissent suspectum habentes parum abfuit quin magistratu privarent. sed cum eum usui rei publicae esse putarent, id quidem non fecerunt, sed magistro equitum eandem potestatem dederunt, ut ambo ex aequo imperarent. his decretis Fabius neque civibus neque collegae succensuit: Rufus vero, iam ante parum prudens, tum magis etiam inflatus temperare sibi non potuit quin postularet ut diebus alternis aut etiam pluribus diebus per vices solus imperaret. Fabius autem, veritus ne totius exercitus accepto imperio rem male gereret, neutrum concessit, sed divisit exercitum, ut more consulum uterque ex aequo privatas vires haberet. Rufus igitur statim castra transtulit, ut appareret se suapte auctoritate imperare, non subesse dictatori. quo Hannibal animadverso, eum ad pugnam elicuit per speciem eius loci occupandi; et undique per insidias circumventum in discrimen adduxit totius amittendi exercitus, nisi Fabius hostem a tergo adortus obstitisset.

Hac plaga accepta Rufus mutavit animum, et relliquiis exercitus statim ad Fabium adductis imperium una, non exspectatis populi suffragiis, ultro ei tradidit, quod solus ex magistris equitum acceperat. quo nomine ab omnibus est laudatus. idque Fabius statim citra ullam dubitationem universum recepit, approbante populo. deinde milites cautissime duxit, et magistratu abiturus consules tradito exercitu candidissime de omnibus rebus monuit: qui confidenter nihil, sed ex Fabii consilis omnia administrarunt, quamvis Geminus rem bene gesserat. nam cum classem Carthaginiensium tendere in Italiam, sed ob Romanorum instructionem non appellere vidisset, inter navigandum Corsicam et Sardiniam firmavit, et exscensu in Africa facto ex ora maritima praedas egit. quae cum egisset, non tamen elatus fuit, ut temere Hannibalem aggrederetur, sed Fabii mandatis paruit. unde urbes non tam facile ut prius ad Carthaginienses defecerunt, metuentes ne Hannibale Italia pulso a Romanis finitimis male tractarentur. ac plerique futura considerabant, sed pauci ad Romanorum societatem redibant: quidam etiam donaria miserunt. ex multis autem Hieronis muneribus frumentum duntaxat et Victoriae signum acceperunt, quanquam adeo pecuniae inopes, ut argenteum nummum, prius impermistum et purum, aere admisto adulterarent.

Fontes

[recensere]

Cap. 1. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Vaticana 40 41 p. 165 sq., Peirescianum 36.
Cap. 2. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Vaticana 42 44 45 46 p. 166 sq., Ursiniana 144 145, Peirescianum 39: fragmentum libri noni apud grammaticum περὶ συντάξεως in Imm. Bekkeri Anecd. p. 158 v. 25.
Cap. 3. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Vaticana 47 48 49 p. 170 sq.
Cap. 4. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Vaticana 50–54 p. 172 sq., Ursinianum 146, et quod ex Florilegio Vaticano A. Maius edidit excerptum 36, Scriptorum veterum novae collectionis vol. 2 p. 538.
Cap. 5. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Vaticanum 55 p. 177.
Cap. 6. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Vaticanum 56 p. 178, exc. Ursinianum 147.
Cap. 7. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: exc. Valesianum 9, Peirescianum 43.
Cap. 8. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Vaticana 57–59 p. 178 sq.
Cap. 9. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Vaticana 59–61 p. 180 sq.
Cap. 10. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 11. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Vaticanum 62 p. 182.
Cap. 12. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Peirescianum 44, exc. Vaticanum 63 p. 183.
Cap. 13. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Ursinianum 148.
Cap. 14. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 15. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Ursinianum 149, et fragmentum libri undecimi apud grammaticum περὶ συντάξεως in Bekkeri Anecd. p. 140 v. 20.
Cap. 16. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 17. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 18. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: exc. Peirescianum 45, Ursinianum 150.
Cap. 19. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: exc. Vaticanum 64 p. 184 extr., Ursinianum 151, Valesianum 12 e Tzetzae scholiis in Lycophronis Alexandram v. 603.
Cap. 20. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: exc. Vaticanum 66 p. 186, Peirescianum 46.
Cap. 21. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Valesianum 6, e Tzetzae scholiis in Lycophronis Alexandram v. 516 et 1304.
Cap. 22. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta 68–70 p. 188 sq., et quae ex Florilegio Vaticano Maius edidit 45–47 p. 541 sq.
Cap. 23. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Vaticanum 72 p. 192.
Cap. 24. Dionis Historiae Romanae libri deperditi.
Cap. 25. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerptum Vaticanum 73 p. 193.
Cap. 26. Dionis Historiae Romanae libri deperditi: excerpta Vaticana 74–76 p. 193 sq., Peirescianum 48.