Jump to content

Epodi/Epodos XI

E Wikisource
Epodos XI
Post 40 a.Ch.n.

 Epodos X Epodos XII 

    Petti, nihil me sicut antea iuvat 
          scribere versiculos amore percussum gravi,
    amore, qui me praeter omnis expetit
          mollibus in pueris aut in puellis urere.
    hic tertius December, ex quo destiti 5
          Inachia furere, silvis honorem decutit.
    heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali)
          fabula quanta fui, conviviorum et paenitet,
    in quis amantem languor et silentium
          arguit et latere petitus imo spiritus. 10
    'contrane lucrum nil valere candidum
          pauperis ingenium' querebar adplorans tibi,
    simul calentis inverecundus deus
          fervidiore mero arcana promorat loco.
    'quodsi meis inaestuet praecordiis 15
          libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat
    fomenta volnus nil malum levantia,
          desinet inparibus certare submotus pudor.'
    ubi haec severus te palam laudaveram,
          iussus abire domum ferebar incerto pede 20
    ad non amicos heu mihi postis et heu
          limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
    nunc gloriantis quamlibet mulierculam
          vincere mollitia amor Lycisci me tenet;
    unde expedire non amicorum queant 25
          libera consilia nec contumeliae graves,
    sed alius ardor aut puellae candidae
          aut teretis pueri longam renodantis comam.

 Epodos X Epodos XII