«Pium, qui decet sororem,
Ultro tribuo;
Quem tu, here, vis, amorem
Aegra renuo.
Te, dum abis, te, dum venis,
Lenta video;
Lacrymas, quae cadunt genis,
Lenta stupeo». —
Eques aegre premit questûs,
Haec dum percipit,
In amplexûs ruit moestus,
Tum se eripit,
Suum arma sequi ducis
Jubet populum,
Petit, signo decens crucis,
Christi tumulum.
Ibi factis mox clarescit
Noster fortibus,
Ejus mediis nitescit
Cassis hostibus.
Toggenburgi nomen horret
Turca trepidus;
Dolor tamen pectus torret
Usque marcidus.
Anno lapso, quae jam passus,
Ferre nequiit,
Moerens et aegrore lassus
Castris abiit.
Joppae vela tum inflata
Videt percitus,
Oras petit, quâ amata
Ducit spiritûs.
Arcem adit, quam percara
Virgo tenuit;
Ah! quae miserum amara
Vox exterruit!
«Quam tu quaeris, Deo sponsa
Sese tradidit,
Heri virginis detonsa
Coma cecidit». —
Patrium jam nunquam visit
Eques atrium,
Arma, equum, fidum misit
Bello socium.
Lares, atque generosos
Cultûs deserit,
Artûs sagulo torosos
Hirto operit.
Parvam locis in dumosis
Casam fabricat,
Ubi tiliis umbrosis
Claustrum emicat.
Huc a luce matutinâ
In crepusculum
Renidentem spe divinâ
Tendit oculum.
Claustrum, virgo quo tenetur,
Spectat indies,
Cara donec adspectetur
Sibi facies,
In convallem dum prospexit
Virgo nitida,
Coelitum cui frontem texit
Quies placida.
Somno jacet vir securo,
Inter somnia
Sperans eadem venturo
Die gaudia.
Multos annos sic moratur,
Spectans indies,
Cara donec obferatur
Sibi facies;
In convallem dum prospexit
Virgo nitida
Coelitum cui frontem texit
Quies placida.
Mane virum sol deprendit
Quondam torpidum,
Claustrum versus ut intendit
Vultum pallidum.