Liber VI | Liber VIII |
DE DEO, ANGELIS ET SANCTIS
I.
[recensere]DE DEO. [1] Beatissimus Hieronymus, vir eruditissimus et multarum linguarum peritus, Hebraeorum nominum interpretationem primus in Latinam linguam convertit. Ex quibus pro brevitate praetermissis multis quaedam huic operi adiectis interpretationibus interponenda studui. [2] Vocabulorum enim expositio satis indicat quid velit intellegi. Habent enim quaedam ex propriis causis nominum rationem. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur.
[3] Primum apud Hebraeos Dei nomen El dicitur; quod alii Deum, alii etymologiam eius exprimentes ISCHUROS, id est fortem interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. [4] Secundum nomen Eloi. [5] Tertium Eloe, quod utrumque in Latino Deus dicitur. Est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum. Nam Deus Graece DEOS, FOBOS dicitur, id est timor, unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor. [6] Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua quae in Deo infra sunt posita vocabula referuntur. [7] Quartum nomen Dei dicitur Sabaoth, quod vertitur in Latinum exercituum sive virtutum, de quo in Psalmo ab angelis dicitur (23,10): 'Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum.' [8] Sunt enim in huius mundi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique caclestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est.
Omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent. [9] Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, quia supra caelos est, sicut scriptum est de eo (Ps. 113,4): 'Excelsus Dominus; super caelos gloria eius.' Excelsus autem dictus pro valde celsus. Ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens. [10] Sextum Eie, id est, qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. [11] Quaerenti enim quod esset nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit (Exod. 3,14): 'Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos'; tamquam in eius conparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, ea, quae commutabilia, facta sunt quasi non sint. [12] Quod enim dicitur fuit, non est: et quod dicitur erit, nondum est. Deus autem esse tantum novit, fuisse et futurum esse non novit. [13] Solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est.
Cuius essentiae conparatum esse nostrum non esse est. Vnde et in conloquio dicimus: 'Vivit Deus,' quia essentia vita vivit, quam mors non habet. [14] Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus ergo et Deus, vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. [15] Octavum Ia, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. [16] Nonum Tetragrammaton, hoc est quattuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, iod, he, iod, he, id est, duabus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo, quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. [17] Decimum Saddai, id est, omnipotens. Vocatus autem omnipotens eo quod omnia potest, sed a faciendo quod vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens; facit enim quidquid vult, et inde omnipotens. [18] Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia quae ubique sunt; solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut inmortalis, incorruptibilis, incommutabilis, aeternus. Vnde et merito cunctae praeponitur creaturae. [19] Inmortalis, sicut de eo scriptum est (1 Timoth. 6,16): 'Qui solus habet inmortalitatem': quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur; secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est aut fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortalis utique deprehenditur; ac per hoc solus Deus dicitur inmortalis, quia solus incommutabilis. [20] Incorruptibilis appellatur quia corrumpi et dissolvi non potest nec dividi. Quidquid enim capit divisionem et interitum capit. Ille nec dividi potest nec interire;
inde incorruptibilis est. Incommutabilis est quia semper manet et mutari nescit. [21] Nec proficit, quia perfectus est, nec deficit, quia aeternus est. [22] Aeternus est, quia sine tempore est. Non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quoniam caelum sedes eius habetur. Vnde est illud (Ps. 114,16): 'Caelum caeli Domino': et haec ista quattuor unum significant, nam una eademque res dicitur, sive dicatur aeternus Deus, sive inmortalis, sive incorruptibilis, sive inmutabilis. [23] Invisibilis, quia numquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae eademque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et vivere, sicut et dictum est Moysi; unde et Dominus in Evangelio dicit (Ioann. 1,18): 'Deum nemo vidit umquam.' Res est enim invisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est. [24] Inpassibilis, quia nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana subcumbit. Non enim adtingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, maeror, invidia, et cetera quibus mens humana turbatur.
[25] Sed cum dicitur Deum irasci aut zelare aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est. [26] Simplex autem dicitur sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est, sicut in homine, cuius aliud [est] esse, [et] aliud sapere. [27] Nam et esse potest, et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam, habet et sapientiam; sed quae habet, hoc et est, et omnia unus est; ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est, excepto quod relative ad quamcumque personam est. [28] Summe bonus, quia incommutabilis est. Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est. Et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. [29] Incorporeus autem vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intellegatur esse, non corpus. Nam dum dicitur spiritus, eius significatur substantia. [30] Inmensus, quia cuncta concludit, ipse a nullo concluditur;
sed omnia intra eius omnipotentiam coartantur. [31] Perfectus dicitur quia nihil ei possit adici. Adtamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? [32] Sed hoc vocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia. [33] Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis. Nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil aliud esse potest quod tantundem capiat potestatis. [34] Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio eius unigenito in forma Dei, sive in Spiritu sancto, qui unus Spiritus est Dei Patris et Filii eius unigeniti. [35] Sunt et quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum sumpta, de membris nostris, sive de inferioribus; et quia in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis nostrae facilius se ipsum insinuet: ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat; pro eo quod spectat, stat. [36] Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens et memorans. Hinc est quod et Propheta dicit (Ierem. 51,14): 'Iuravit Dominus exercituum per animam suam': non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. [37] Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intellegitur, eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo (Psalm. 80,4): 'Ostende nobis faciem tuam': ac si dicatur: 'Da nobis cognitionem tuam.' [38] Sic et vestigia Dei dicuntur, quia nunc Deus per speculum agnoscitur, ad perfectum vero omnipotens reperitur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc vestigia conprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicitur.
[39] Nam et situs et habitus et locus et tempus in Deum non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur; quippe (Psalm. 99,1) 'sedere super Cherubin' dicitur, quod est ad situm; et (Psalm. 104,6): 'Abyssum tamquam vestimentum amictus,' quod est ad habitum; et (Psalm. 102,28): ' Anni tui non deficient,' quod ad tempus pertinet; et (Psalm. 139,8): 'Si ascendero in caelum, tu ibi es,' quod ad locum. [40] Nam et in Propheta (Amos 2,13): 'Plaustri portantis fenum' species ad Deum dicitur. Et haec omnia per figuram Deus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.
II.
[recensere]DE FILIO DEI. [1] Multis etiam modis Christus appellari in scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris Vnigenitus filius, dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis adsumpta sunt. [2] Christus namque a chrismate est appellatus, hoc est unctus. Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent hi qui vocabantur ad sacerdotium vel ad regnum: et sicut nunc regibus indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat;
et inde Christi dicti a chrismate, quod est unctio. [3] Nam chrisma Graece, Latine unctio nuncupatur, quae etiam Domino nomen adcommodavit facta spiritalis, quia Spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actibus (4,27): 'Collecti sunt enim in hac civitate adversus sanctum Filium tuum, quem uncxisti': non utique oleo visibili, sed gratiae dono, quod visibili significatur unguento. [4] Non est autem Salvatoris proprium nomen Christus, sed communis nuncupatio potestatis. Dum enim dicitur Christus, commune dignitatis nomen est; dum Iesus Christus, proprium est vocabulum Salvatoris. [5] Christi autem nomen nusquam alibi omnino nec in aliqua gente fuit, nisi tantum in illo regno ubi Christus prophetabatur, et unde venturus erat. [6] Messias autem Hebraice dicitur, Graece Christus, Latina autem locutione unctus. [7] Iesus Hebraice, Graece SOTER, Latine autem salutaris sive salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. [8] Etymologiam autem nominis huius etiam Evangelista significat, dicens (Matth. 1,21): 'Vocabis nomen eius Salvator, quia ipse salvum faciet populum suum.'
Sicut enim Christus significat regem, ita Iesus significat salvatorem. [9] Non itaque nos salvos facit quicumque rex, sed rex Salvator. Quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando voluit. [10] Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat 'nobiscum Deus,' scilicet quia per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit, ut terrenis viam salutis ad caelum aperiret. Ad divinitatis substantiam quae pertinent ista sunt: Deus, Dominus. [11] Deus autem dictus propter unitam cum Patre substantiam. Dominus propter servientem creaturam. [12] Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Vnde et bis genitus dicitur, sive quia Pater eum genuit sine matre in aeternitate, sive quia mater sine patre in tempore. [13] Vnigenitus autem vocatur secundum divinitatis excellentiam, quia sine fratribus; Primogenitus, secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionis gratiam fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus. [14] Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim vel essentia Graece OUSIA dicitur, OMO- unum. Vtrumque igitur coniunctum sonat una substantia. Hoc enim vocatur Homousion, quod est (Ioann. 10,30): 'Ego et Pater unum sumus,' hoc est, eiusdem cum Patre substantiae. [15] Quod nomen etsi scriptum in sanctis litteris non inveniatur, in assertione tamen totius Trinitatis defenditur, quia datur ratio unde recte dici ostendatur; sicut et Pater in illis libris nusquam Ingenitus legitur, sed tamen dicendus esse atque credendus non dubitatur. [16] Homoeusion, similis substantiae, quia qualis Deus, talis est et imago eius. Invisibilis Deus et imago invisibilis. [17] Principium, eo quod ab ipso sint omnia, et quia ante eum nihil. [18] Finis, vel quia dignatus est in fine temporum humiliter in carne nasci et mori, et iudicium novissimum ipse suscipere, vel quia quidquid agimus ad illum referimus. Et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habemus. [19] Os Dei est, quia Verbum eius est. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei verbo os ponitur, quia mos est ut ore verba formentur. [20] Verbum autem ideo dicitur, quia per eum Pater omnia condidit, sive iussit. [21] Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit. Vita, quia creavit.
Imago dicitur propter parem similitudinem Patris. [22] Figura est, quia suscipiens formam servi operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designavit.
[23] Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae, quae per ipsum formata est. Brachium, quia ab ipso omnia continentur. [24] Virtus, pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipso habeat, et omnem caeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat. [25] Sapientia, pro eo quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Sed tamen cum sit Pater et Spiritus sanctus sapientia et virtus et lumen et lux, proprie tamen his nominibus Filius nuncupatur. [26] Splendor autem appellatur propter quod manifestat. Lumen, quia inluminat. Lux, quia ad veritatem contemplandam cordis oculos reserat. [27] Sol, quia inluminator. Oriens, quia luminis fons et inlustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. [28] Fons, quia rerum origo est, vel quod satiat sitientes. Ipse quoque A et ‡. Alpha enim litteram nulla praecedit; prima est enim litterarum, sicut et Filius Dei; ipse enim se principium Iudaeis interrogantibus esse respondit. Vnde et Iohannes in Apocalypsi proprie ipsam litteram ponens ait (22,13): 'Ego sum A et ‡, primus et novissimus.' Primus, quia ante eum nihil est. Novissimus, quia iudicium novissimum ipse suscepit. [29] Mediator, quia inter Deum et hominem medius constitutus est, ut hominem ad Deum perduceret; unde et illum Graeci MESITEN vocant. [30] Paracletus, id est advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, sicut de eo dicit Iohannes (1 Ep. 2,1): 'Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum.' [31] Paracletus autem Graecum est, quod Latine dicitur advocatus. Quod nomen et Filio et Spiritui sancto adscribitur, iuxta quod et Dominus in Evangelio ait (Ioann. 14,16): 'Rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis.' [32] Intercessor autem ideo vocatur, quia pro culpa nostra removenda curam gerit, et pro abluendis nostris criminibus curam inpendit. [33] Sponsus, quia descendens de caelo adhaesit Ecclesiae, ut pace Novi Testamenti essent duo in carne una. [34] Angelus dicitur propter adnuntiationem paternae ac suae voluntatis. Vnde [et] apud Prophetam (Esai. 9,6) 'magni consilii angelus' legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. [35] Missus dicitur eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, unde et idem dicit (Ioann. 16,28): 'Ego a Patre exii, et veni in hunc mundum.' Homo autem dicitur quia natus est. [36] Propheta, quia futura revelavit. Sacerdos, quia pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos. Magister, quia ostensor. Nazarenus vero a loco. Nazareus a merito, id est sanctus sive mundus, quia peccatum non fecit. [37] Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intellegatur.
Dicitur enim Panis, quia caro. [38] Vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium. [39] Lapis angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est de circumcisione et praeputio, venientes in unam fabricam Ecclesiae iungit, vel quod pacem in se angelis et hominibus facit. [40] Lapis offensionis, quia veniens humilis offenderunt in eum increduli homines, et factus est petra scandali, sicut dicit Apostolus (1 Corinth. 1,23): 'Iudaeis quidem scandalum.' [41] Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo firmissima est, vel quia super eum catholica Ecclesia constructa est. [42] Nam et Christus Agnus pro innocentia; et Ovis propter patientiam; et Aries propter principatum; et Haedus propter similitudinem carnis peccati; [43] et Vitulus pro eo quod pro nobis est immolatus; et Leo pro regno et fortitudine; et Serpens pro morte et sapientia; idem et Vermis, quia resurrexit; [44] Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. [45] Qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius, postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam servi accepit, et factus est Filius Dei hominis filius. [46] Vnde et quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi dicuntur. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de se ipso dixit (Ioann. 10,30): 'Ego et Pater unum sumus': secundum formam servi (Ioann. 14,28): 'Quoniam Pater maior me est.' [47] Homines autem minus intellegentes quid pro quid dicatur, ea quae propter formam servi dicta sunt volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide.
[48] Sic autem Dei filio coniuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. [49] Hinc est quod scribitur (1 Corinth. 2,8): 'Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.' Filium ergo Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostra susceptione.
III.
[recensere]DE SPIRITV SANCTO. [1] Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam eius habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit quam quod ipse est Pater. [2] Spiritus autem dictus secundum id quod ad aliquid refertur spiratus; et spirans utique spiritu inspirans est, et ex eo appellatus Spiritus est. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum spiritus sit. [3] Nam et hoc nomen, quod Spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat. [4] Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur, unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. [5] Ideo igitur Spiritus Dei sanctus vocatur, quia Patris et Filii sanctitas est. Nam cum sit et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse vocatur Spiritus sanctus, tamquam sanctitas coessentialis et consubstantialis amborum. [6] Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate Filii suspicentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo Patres in ipsa Trinitate credantur.
[7] Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis (Ioann. 16,12): 'Multa adhuc habeo quae vobis loquar, sed non potestis illa modo audire. Veniet autem Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, et de meo accipiet: ille vobis indicabit omnia.' Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. [8] Hoc autem interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit; et ideo dicit Apostolus (Rom. 8,9): 'Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.' [9] Spiritus sanctus ex opere etiam et angelus intellegitur. Dictum est enim de illo (Ioann. 16,13): 'Et quae ventura sunt adnuntiabit vobis'; et utique angelus Graece, Latine nuntius interpretatur. Vnde et duo angeli apparuerunt Loth, in quibus Dominus singulariter appellatur, quos intellegimus Filium et Spiritum sanctum, nam Pater numquam legitur missus. [10] Spiritus sanctus, quod dicitur Paracletus, a consolatione dicitur;
PARAKLESIS enim Latine consolatio appellatur. Christus enim eum Apostolis lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in caelum ascendit. [11] Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam (Matth. 5,4): 'Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.' Ipse etiam dixit (Matth. 9,15): 'Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus.' [12] Item Paracletus, pro eo quod consolationem praestet animabus, qui gaudium temporale amittunt. Alii Paracletum [dicunt] Latine oratorem vel advocatum interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit; ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab ipso sancta Scriptura inspirata est. [13] Spiritus sanctus ideo septiformis nuncupatur, propter dona quae de unitatis eius plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim Spiritus sapientiae et intellectus: Spiritus consilii et fortitudinis: Spiritus scientiae et pietatis: Spiritus timoris Domini.
[14] Spiritus autem principalis in Psalmo quinquagesimo legitur, ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt ideo quia scriptum est (Ioann. 4,24): 'Deus Spiritus est.' Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit.
Intellegunt enim ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali Patrem: in Spiritu recto Filium: in Spiritu sancto Spiritum sanctum. [15] Spiritus sanctus ideo donum dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Iesum Christum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse Spiritum sanctum, quo credentes inpleti linguis omnium gentium loquebantur. [16] In tantum autem donum Dei est, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est: apud nos donum est; sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis, prout vult, gratiarum dona. [17] Nam et prophetias quibus vult inpertit, et peccata quibus vult dimittit. Nam peccata sine Spiritu sancto non donantur. [18] Spiritus sanctus inde proprie caritas nuncupatur, vel quia naturaliter eos, a quibus procedit, coniungit et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. [19] Vnde et in donis Dei nihil maius est caritate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus sanctus. [20] Ipse est et gratia, quae quia non meritis nostris, sed voluntate divina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine Sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo Caritatis, cum sit et Pater et Filius universaliter caritas. [21] Spiritus sanctus Digitus Dei esse in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus Evangelista dixisset (Luc. 11,20): 'In digito Dei eicio daemonia': alius hoc idem ita dixit (Matth. 12,28): 'In spiritu Dei eicio daemonia.' Vnde et digito Dei scripta est lex, data die quinquagesimo ab occisione agni, et die quinquagesimo venit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesu Christi. [22] Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. Vnde et Paulus ait (1 Cor. 12,11): 'Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.' Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, quod est digitus Dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie venisse scribitur, ut natura eius per avem simplicitatis et innocentiae declararetur. Vnde et Dominus (Matth. 10,16): 'Estote,' inquit, 'simplices sicut columbae.' Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem. [23] Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur, pro eo quod in Apostolorum Actibus per divisionem linguarum ut ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum. [24] Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditioni populorum. [25] Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causa est, ut intellegatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. [26] Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad 'crinem purpurei splendoris' aspexerint, tantis visum suae lucis inpertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et ipse nihilominus in sua integritate permaneat. [27] Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante et dicente (Ioann. 7,38): 'Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius.' Evangelista autem exposuit unde diceret. Secutus enim ait: 'Hoc enim dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.' [28] Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti visibilis est: aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. [29] Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Iohanne testante apostolo, quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Vnde et Dominus oleo exultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse unctus.
[30] Sed et Iohannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat dicens (1 Ep. 2,27): 'Et vos,' inquit, 'unctionem quam accepistis ab eo, permaneat in vobis; et necesse non habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omni re.' Ipse est enim Spiritus sanctus unctio invisibilis.
IV.
[recensere]DE TRINITATE. [1] Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi Triunitas; ut memoria, intellegentia et voluntas, in quibus mens habet in se quandam imaginem divinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt, quia et singula in se manent et omnia in omnibus. [2] Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus trinitas et unitas. Idem enim unum, idem [et] tria.
In natura unum, in personis tria. Vnum propter maiestatis communionem, tria propter personarum proprietatem. [3] Nam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: sed alius quidem non aliud, quia pariter simplex pariterque incommutabile bonum et coaeternum. [4] Pater solus non est de alio; ideo solus appellatur ingenitus. Filius solus de Patre est natus; ideo solus dicitur genitus. Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit; ideo solus amborum nuncupatur spiritus. [5] In hac Trinitate alia appellativa nomina, alia propria sunt. Propria sunt essentialia, ut Deus, Dominus, Omnipotens, Inmutabilis, Inmortalis. Et inde propria, quia ipsam substantiam significant qua unum sunt. [6] Appellativa vero Pater et Filius et Spiritus sanctus, Ingenitus et Genitus et Procedens. Eadem et relativa, quia ad se invicem referuntur.
Cum enim dicitur Deus, essentia est, quia ad se ipsum dicitur. Cum vero dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus, relative dicuntur, quia ad se invicem referuntur. [7] Nam Pater non ad se ipsum, sed ad Filium relative dicitur, quia est ei filius: sic et Filius relative dicitur, quia est ei pater: sic et Spiritus sanctus, quia est Patris Filiique spiritus.
[8] His enim appellationibus hoc significatur, quod ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Proinde Trinitas in relativis personarum nominibus est; deitas non triplicatur, sed in singularitate est; quia si triplicatur, deorum inducimus pluralitatem. [9] Nomen autem deorum in angelis et sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur, propter quod non sint merito aequales.
[10] De quibus Psalmus (81,6): 'Ego dixi: Dii estis.' De Patre autem et Filio et Spiritu sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei esse ostenditur, sicut ait Apostolus (1 Cor. 8,6): 'Nobis tamen unus Deus,' vel sicut voce divina dicitur (Marc. 12,29): 'Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est,' scilicet ut et Trinitas sit, et unus Dominus Deus sit. [11] Fides apud Graecos de Trinitate hoc modo est: una OUSIA, ac si dicat una natura aut una essentia: tres UPOSTASEIS, quod resonat in Latinum vel tres personas vel tres substantias. [12] Nam Latinitas proprie non dicit de Deo nisi essentiam; substantiam vero non proprie dicit, sed abusive; quoniam vere substantia apud Graecos persona intellegitur, non natura.
V.
[recensere]DE ANGELIS. [1] Angeli Graece vocantur, Hebraice malachoth, Latine vero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini voluntatem populis nuntiant. [2] Angelorum autem vocabulum officii nomen est, non naturae. Semper enim spiritus sunt, sed cum mittuntur, vocantur angeli. [3] Quibus ideo pictorum licentia pinnas faciunt, ut celerem eorum in cuncta discursum significent, sicut et iuxta fabulas poetarum venti pinnas habere dicuntur, propter velocitatem scilicet. Vnde et Scriptura sacra dicit (Psalm. 104,3): 'Qui ambulat super pinnas ventorum.' [4] Novem autem esse ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Quorum officiorum vocabula cur ita dicta sint, interpretando exequimur. [5] Angeli vocantur propter quod de caelis ad adnuntiandum hominibus mittuntur. Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. [6] Archangeli Graeca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parva vel minima adnuntiant, angeli; qui vero summa, archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos; ARCHOS enim Graece, Latine princeps interpretatur. Sunt enim duces et principes, sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputata sunt. [7] Nam quia archangeli angelis praesunt Zacharias propheta testatur dicens (2,3): 'Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum dicens:
Absque muro habitabitur Hierusalem.' [8] Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret angelus, ab angelo cognovisset. [9] Quidam autem archangelorum privatis nominibus appellantur, ut per vocabula ipsa in opere suo quid valeant designetur. [10] Gabriel Hebraice in linguam nostram vertitur fortitudo Dei. Vbi enim potentia divina vel fortitudo manifestatur, Gabriel mittitur.
[11] Vnde et eo tempore, quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Mariam, ut illum adnuntiaret qui ad debellandas aerias potestates humilis venire dignatus est. [12] Michael interpretatur, Qui sicut Deus. Quando enim aliquid in mundo mirae virtutis fit, hic archangelus mittitur. Et ex ipso opere nomen est eius, quia nemo valet facere quod facere potest Deus. [13] Raphael interpretatur curatio vel medicina Dei. Vbicumque enim curandi et medendi opus necessarium est, hic archangelus a Deo mittitur; et inde medicina Dei vocatur. [14] Vnde et ad Tobiam idem archangelus missus oculis eius curationem adhibuit, et caecitate detersa visum ei restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. [15] Vriel interpretatur ignis Dei, sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et inplesse quod praeceptum est. [16] Throni autem et dominationes et principatus et potestates et virtutes, quibus universam caelestem societatem Apostolus conplectitur, ordines angelorum et dignitates intelleguntur; et pro hac ipsa distributione officiorum alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates dicuntur, pro certis dignitatibus quibus invicem distinguntur. [17] Virtutes angelicae quaedam ministeria perhibentur, per quos signa et miracula in mundo fiunt; propter quod et Virtutes dicuntur. [18] Potestates sunt, quibus virtutes adversae subiectae sunt, et inde Potestatum nomine nuncupantur, quia maligni spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum mundo noceant quantum cupiunt. [19] Principatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt. Qui pro eo, quod subditos angelos ad explendum ministerium divinum disponunt, principatus vocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui administrant, alii qui adsistunt, sicut et per Danielum dicitur (7,10): 'Milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia adsistebant ei.' [20] Dominationes sunt ii qui etiam Virtutibus et Principatibus praeeminent, qui pro eo, quod ceteris angelorum agminibus dominantur, Dominationes vocantur. [21] Throni sunt agmina angelorum, qui Latino eloquio sedes dicuntur; et vocati Throni quia illis conditor praesidet, et per eos iudicia sua disponit. [22] Cherubin autem et ipsi sublimes caelorum potestates et angelica ministeria perhibentur; qui ex Hebraeo in linguam nostram interpretantur scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum, qui pro eo, quod vicinius positi divina scientia ceteris amplius pleni sunt, Cherubin, id est plenitudo scientiae, appellantur. [23] Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arcae ficta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. [24] Seraphin quoque similiter multitudo est angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. Qui idcirco ardentes vocantur, quia inter eos et Deum nulli angeli consistunt; et ideo quanto vicinius coram eo consistunt, tanto magis luminis claritate divini inflammantur. [25] Vnde et ipsi velant faciem et pedes sedentis in throno Dei; et idcirco cetera angelorum turba videre Dei essentiam plene non valent, quoniam Cherubin eam tegit. [26] Haec igitur vocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordinum singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam dum Throni sedes Dei in quorundam angelorum ordine specialiter designentur, tamen per Psalmistam (79,2): 'Qui sedes super Cherubin,' dicitur.
[27] Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur, quia hoc ipsud officium in proprio ordine plenius acceperunt. Et cum sint omnibus communia, proprie tamen haec nomina suis ordinibus deputantur. [28] Vnicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt iniuncta, quae promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, per Prophetam testatur angelus dicens (Daniel. 10,13): 'Princeps regni Persarum restitit mihi.' [29] Vnde apparet nullum esse locum cui angeli non praesint. Praesunt enim et auspiciis operum omnium. [30] Hic est ordo vel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in caelesti vigore steterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt, hi perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde et post caeli creationem in principio reperitur (Genes. 1,6,8): 'Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum caelum.' [31] Nimirum ostendentis quod post ruinam angelorum malorum hi, qui permanserunt, firmitatem aeternae perseverantiae consecuti sunt, nullo iam lapsu aversi, nulla superbia cadentes, sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes, nihil aliud dulce habent nisi eum a quo creati sunt. [32] Quod autem duo Seraphim in Esaia (6,2) leguntur, figuraliter Veteris et Novi Testamenti significationem ostendunt. Quod vero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum eorum testimonio contemplamur.
[33] Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo novimus. Quod clamat ter Sanctus alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate demonstrat mysterium.
VI.
[recensere]DE HOMINIBVS QVI QVODAM PRAESAGIO NOMEN ACCEPERVNT. [1] Plerique primorum hominum ex propriis causis originem nominum habent. Quibus ita prophetice indita sunt vocabula, ut aut futuris aut praecedentibus eorum causis conveniant. [2] In quibus tamen manente spiritali sacramento, nunc tantum ad litteram intellectum historiae persequimur. Vbi autem etymologiae interpretationem non attigimus, solam ipsam in Latino etymologiam posuimus. [3] Quod autem unum nomen Hebraicum aliter atque aliter interpretatur, hoc secundum accentuum et litterarum evenit diversitatem, ut in variis significationibus nomina commutentur. [4] Adam, sicut beatus Hieronymus tradit, homo sive terrenus sive terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. [5] Eva interpretatur vita sive calamitas sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi: calamitas et vae, quia praevaricatione causa extitit moriendi. A cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [6] Alii autem dicunt: ob hoc Eva vita et calamitas appellata, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatis et mortis, quod est vae. [7] Cain possessio interpretatur, unde etymologiam ipsius exprimens pater eius ait (Genes. 4,1): 'Cain, id est, Possedi hominem per Deum.' Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. [8] Abel luctus interpretatur, quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est atque subtractus. [9] Seth interpretatur resurrectio, eo quod post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscitaret. Idem et positio, quia posuit eum Deus pro Abel. [10] Enos iuxta propriae linguae varietatem homo vel vir dicitur. Et congrue hoc vocabulum habuit. De eo enim scriptum est (Genes. 4,26): 'Tunc initium fuit invocandi nomen Domini'; licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sint idola. [11] Enoch dedicatio. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. [12] Cainan lamentatio vel possessio eorum; sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. [13] Matusalam interpretatur mortuus est. Evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur: mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum.
Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt. [14] Lamech percutiens. Iste enim percussit et interfecit Cain: quod etiam ipse postea perpetrasse uxoribus confitetur. [15] Noe requies interpretatur, pro eo quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium. Vnde et pater eius vocans nomen eius Noe dixit (Genes. 5,29): 'Iste requiescere nos facit ab omnibus operibus nostris.' [16] Sem dicitur nominatus, quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et apostoli et populus Dei. Ex eius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. [17] Chain calidus, et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Vnde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Kam dicitur. [18] Iapheth latitudo. Ex eo enim populus gentium nascitur; et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iapheth dictus est. Canaan filius Cham interpretatur motus eorum. [19] Quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est pro opere eius, maledictus est. [20] Arfaxat sanans depopulationem. [21] Chus Hebraice Aethiops interpretatur;
a posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progeniti Aethiopes. [22] Nembroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populo tyrannidem, et ipse adgressus est adversus Deum impietatis aedificare turrem. [23] Heber transitus. Etymologia eius mystica est, quod ab eius stirpe transiret Deus, nec perseveraret in eis, tralata in gentibus gratia. Ex ipso enim sunt exorti Hebraei. [24] Phaleg divisio, cui pater propterea tale nomen inposuit, quia tunc natus est, quando per linguas terra divisa est. Thara exploratio ascensionis. [25] Melchisedech rex iustus. Rex, quia ipse postea imperavit Salem. Iustus, pro eo quod discernens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificio obtulit. [26] Loth declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum inlicita carnis incendia declinavit. [27] Moab ex patre. Et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre. [28] Ammon, cuius causa nomen redditur filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. [29] Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis inmutata, ablata de fine I littera, dicitur Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abraham (Gen. 17,16): 'Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges populorum erunt ex ea.' [30] Agar advena, vel conversa. Fuit enim. [conplexui Abrahae advena causa generandi data, quae post contemptum, angelo increpante, conversa est ad Saram.] [31] Cethura thymiama. [32] Ismahel interpretatur auditio Dei; sic enim scriptum est (Genes. 16,11): 'Et vocavit nomen eius Ismahel, quia exaudivit eum Deus.' [33] Esau trinomius est, et ex propriis causis varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero, quod fuerit hispidus et pilosus; quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat. [34] Atque idem tribus nominibus appellatur: Esau, id est rufus: Edom, id est sanguineus: Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. [35] Rebecca patientia, sive quae multum acceperit. Lia laboriosa, utique generando. [36] Plurimos enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi experta est. [37] Rachel interpretatur ovis. Pro ea enim Iacob pavit oves Laban. [38] Zelpha os hians. Bala inveterata. Dina transfertur in causam. Iurgii enim in Sichimis causa extitit. [39] Thamar amaritudo pro viris mortuis. Item et commutans. Mutavit enim se in habitu meretricis, quando cum socero suo concubuit. [40] Phares divisio, ab eo quod diviserit membranula secundarum, divisoris, id est phares, sortitus est nomen. Vnde et Pharisaei, qui se quasi iustos a populo separabant, divisi appellabantur. [41] Zara frater eius, in cuius manu erat coccinum, interpretatur oriens; sive quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo iusti nati sunt, ut in libro Paralipomenon continetur, Zara, id est oriens, appellatus est. [42] Iob in Latinum vertitur dolens; et recte dolens, propter percussionem carnis et passiones dolorum. Calamitates enim suas nominis etymologia praefiguravit. [43] Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latino Pharao denegans eum, utique Deum, sive dissipator eius. Populi enim Dei fuit afflictor. [44] Iannes marinus, sive ubi est signum. Cessit enim et defecit signum eius coram signis Moysi; unde et dixerunt magi (Exod. 8,19): 'Hic digitus Dei est.' [45] Mambres mare pellicium sive mare in capite. Denique Moyses interpretatur sumptus ex aqua. [46] Invenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis, quem colligens adoptavit sibi; vocavitque nomen eius Moysen, eo quod de aqua sumpsisset eum. [47] Aaron mons fortitudinis interpretatur, propter quod turibulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit, et ruinam mortis quasi quidam mons fortis exclusit. [48] Eleazar Dei adiutorium. Balac praecipitans, sive devorans. Balaam vanus populus. [49] Phinees ori parcens. Transfixit enim pugione Zambri cum scorto Madianitide, et Domini furorem placavit, ut parceret. [50] Zambria iste lacessiens vel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine figuratum, quod peccando amaricaverit populum. [51] Raab latitudo, vel fames, sive impetus.
Iosue interpretatur salvator. Ipse enim in figura Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit. [52] Caleph quasi cor, aut canis. [53] Othoniel tempus eius Deus, vel responsio Dei. Aoth gloriosus. Barach fulgurans. Debbora apis vel loquax. Apis, quia fuit ad bellum promptissima, dimicans adversus Sisaram, quo perempto cecinit canticum; inde loquax. [54] Iahel ascensio. Gedeon experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est quali praesagio contra hostes futuram victoriam expediret, ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit. Abimelech pater meus rex. [55] Tola vermiculum, vel coccinum. Iair inluminans. Iephte aperiens, vel apertus. Esebon cogitatio, sive vinculum maeroris. [56] Abdo servus eius. Samson sol eorum, vel solis fortitudo. Fuit enim virtute clarus, et liberavit Israel de hostibus. Dalila paupercula, vel situla. Booz in fortitudine, [sive] in quo robur. [57] Noemi, quam interpretare possumus consolatam, eo quod marito et liberis peregre mortuis, nurum Moabitidem in consolatione sua tenuit. [58] Ruth interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex populo gentili, quae relicta patria festinavit transire in terram Israel, dicens socrui suae (Ruth 1,16): 'Quocunque perrexeris, pergam.' [59] Anna gratia eius interpretatur, quia, dum prius esset sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est.
Heli Deus meus. [60] Ophni discalciatus. Filius enim fuit Heli electus in ministerium sacerdotii, cuius amissionem suo expressit vocabulo. Apostolus enim ait (Ephes. 6,15): 'Calciati pedes in praeparationem Evangelii pacis.' [61] Et Propheta (Isai. 52,7): 'Quam speciosi pedes qui adnuntiant pacem!' Iste ergo discalciatus interpretatur, ut eius nomine Veteris Testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum. [62] Phinees frater Ophni os mutum interpretatur, quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium. Samuel nomen eius Deus. Iessai insulae sacrificium, vel incensum. [63] Saul petitio [interpretatur]. Notum est enim quomodo Hebraeorum populus eum sibi regem petierit, et accepit non secundum Deum, sed secundum suam voluntatem. [64] David fortis manu, utique quia fortissimus in proeliis fuit. Ipse et desiderabilis, in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat Propheta (Agg. 2,7): 'Veniet desideratus cunctis gentibus.' [65] Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum vocabulum eius Salomon dicitur, id est pacificus, eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen Ididia, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. Tertium vocabulum eius Coheleth, quod Graece appellatur Ecclesiastes, Latine Contionator, quod ad populum loqueretur. [66] Ionathan columbae donum. [67] Absalon patris pax per antiphrasin, eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David pacatum fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore extinctum plangeret. [68] Roboam latitudo populi, et ipsud per antiphrasin, quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint. [69] Abia pater Dominus, vel pater fuit. Asa tollens, sive sustollens. Iosaphat Domini iudicium.
Ioram, qui est excelsus. Achazias adprehendens Dominum. [70] Athalia tempus Domini. Ioas spirans, vel Domini robur. [71] Amasias populum tollens. Ozias fortitudo Domini. Azarias auxilium Domini. Ozias autem ipse est qui Azarias duplici nomine. Iste est qui, inlicitum sibi sacerdotium vindicare conatus, lepra in fronte percussus est. Ioatham est perfectus. [72] Pulchram etymologiam nominis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. [73] Achaz adprehendens. Ezechias fortis Dominus. Manasse obliviosus. Per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Deum. [sive quod oblitus est Deus peccatorum illius.] [74] Amon fidelis vel onustus. Iosias, ubi est incensum Domini, propria etymologia nominis. Iste [est] enim qui simulacra conbussit. [75] Ioachaz robustus. Ioachim, ubi est praeparatio. Eliachim Dei resurrectio. Ieconias praeparatio Domini. Sedechias iustus Domini. [76] Ieroboam iudicatio sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, divisio interpretatur, pro eo quod in regno eius divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David.
Divisionis enim populi causa iste extitit. Zambri psalmus vel canticum meum. [77] Omri crispans meus. Achab frater patris. [78] Iezabel fluxus sanguinis, vel fluens sanguinem: sed melius, ubi est sterquilinium. Praecipitata enim deorsum comederunt carnes eius canes, sicut praedixerat Helias (4 Reg. 9,37): 'Et erunt,' inquit, 'carnes Iezabel sicut stercus super faciem terrae.'
[79] Ochozias adprehendens Deum. Iehu ipse, vel est. Ioatha robustus. Sella umbra eius, vel petitio. Manahem consolans. Paceas aperiens. [80] Nabuchodonosor prophetia lagunculae angustae, sive prophetans istiusmodi signum, pro somnio scilicet futurorum quod vidisse narratur, et Daniel interpretatus est; sive sessio in agnitione angustiae, pro his qui in captivitatem ab eo ducti sunt. [81] Zorobabel apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse conpositus: zo iste, ro magister, babel proprie Babylonium sonat; et efficitur nomen Zorobabel, iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi et princeps gentis Iudaeae extitit.
VII.
[recensere]DE PATRIARCHIS. [1] Quorundam patriarcharum etymologiae notandae sunt, ut sciamus quid in suo vocabulo resonant. Nam plerique eorum ex causis propriis nomina acceperunt. Patriarchae interpretantur patrum principes. ARCHOS enim Graece princeps est. [2] Abram primum vocatus est pater videns populum, propter Israel scilicet tantum. Postea appellatus est Abraham, quod transfertur pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur, iuxta illud (Genes. 17,5): 'Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te.' [3] Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quando per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit Isaac; interpretatur enim risus. [4] Sciendum autem quod quattuor in Veteri Testamento absque ullo velamine nominibus suis, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismahel, Isaac, Salomon et Iosias. [5] Lege Scripturas. Iacob subplantator interpretatur, sive quod in ortu plantam nascentis fratris adprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Vnde et Esau dixit (Genes. 27,36): 'Iuste vocatum est nomen euis Iacob, subplantavit enim me ecce secundo.' [6] Israel vir videns Deum. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait (Genes. 32,30): 'Vidi Dominum et salva facta est anima mea.' [7] Ruben interpretatur visionis filius. Sic enim, quando eum peperit Lia, vocavit nomen eius Ruben dicens (Genes. 29,32): 'Quia vidit Deus humilitatem meam.' [8] Simeon interpretatur auditio. Sic enim dixit Lia, quando peperit eum (Genes. 29,33): 'Quia exaudivit me Deus.' [9] Levi additus. Dixit enim Lia, quando peperit eum, non ambigens de amore viri (Genes. 29,34): 'Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios.'
[10] Iudas confessio dicitur. Quando enim peperit eum Lia, laudem Domino rettulit dicens (Genes. 29,35): 'Nunc super hoc confitebor Domino,' et ob id vocatus est Iudas. A confessione itaque nomen eius [est] dictum, quod est gratiarum actio. [11] Issachar interpretatus est merces. Is quippe dicitur est, sachar merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Vnde et dum natus est, dixit Lia (Genes. 30,18): 'Dedit Deus mercedem meam.' [12] Zabulon interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia: propterea iam secura dixit (Genes. 30,20): 'Habitabit mecum vir meus.' Vnde et filius eius vocatus est habitaculum. [13] Nephtalim. De conversione, sive conparatione causa nominis eius est. Vnde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla eius Bala (Genes. 30,8): 'Habitare me fecit Deus habitationem cum sorore mea.' [14] Dan interpretatur iudicium. Bala enim dum eum peperisset, dixit Rachel domina eius (Genes. 30,6): 'Iudicavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium.' Causam nominis expressit, ut ab eo quod iudicasset Dominus, filio ancillae iudicii nomen inponeret. [15] Gad ab eventu, sive procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina eius Lia: In fortuna, id est quod dicitur, in procinctu vel eventu. [16] Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelpha, dixit Lia (Genes. 30,13): 'Beata ego, et beatificant me mulieres': et ab eo, quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum vocavit. [17] Ioseph ab eo, quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hunc Pharao Zaphanath appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. [18] Tamen, quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Zaphanath Aegyptio sermone salvator mundi, eo quod orbem terrae ab inminenti famis excidio liberarit.
[19] Beniamin interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Dextera enim appellatur iamin.
Mater quippe eius moriens vocaverat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dexterae nominans. [20] Manasses dictus ab eo, quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita enim Hebraice vocatur oblivio. [21] Ephraim, eo quod auxerit eum Deus; et ex hoc vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.
VIII.
[recensere]DE PROPHETIS. [1] Quos gentilitas vates appellant, hos nostri prophetas vocant, quasi praefatores, quia porro fantur et de futuris vera praedicunt. Qui autem [a] nobis prophetae, in Veteri Testamento videntes appellabantur, quia videbant ea quae ceteri non videbant, et praespiciebant quae in mysterio abscondita erant. [2] Hinc est quod scriptum est in Samuele (1 Reg. 9,9): 'Eamus ad videntem.' Hinc Esaias (Esai. 6,1): 'Vidi,' inquit, 'Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum.' Et Ezechiel (1,1): 'Aperti sunt caeli et vidi visiones Dei.' [3] Quorundam autem prophetarum etymologiae nominum adnotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt quid in futuris factis dictisque suis praenuntiassent. Helias interpretatur Dominus Deus. [4] Ex futuri igitur praesagio sic vocatus. Nam dum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini descendit de caelo ignis super holocaustum. 'Quod cum vidisset onmis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus' (3 Reg. 18,39). [5] Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognoverit populus Dominum Deum. Idem et fortis Dominus interpretatur, vel propter quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propter quod Achab adversitatem toleravit. [6] Helisaeus Domini salus interpretatur; vocabulum autem et idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas virtutes fecit et famem pellens populum a morte salvavit. Nathan dedit, sive dantis.
[7] Esaias interpretatur salvator Domini. Et merito; Salvatorem enim universarum gentium eiusque sacramenta amplius quam ceteri praedicat. [8] Ieremias excelsus Domini, pro eo quod dictum est ei (Ierem. 1,10): 'Constitui te super gentes et regna.' Ezechiel fortitudo Dei. [9] Daniel iudicium Dei, sive quia in presbyterorum iudicio sententiam divinae examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberavit; sive quod visiones et somnia, quibus per singula quaedam et aenigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit. Hic et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit. [10] Ozec salvator, aut salvans. Dum enim iram Dei in populum Israel ob crimen idolatriae prophetasset, domui Iudae salutem pronuntiavit. Propter quod Ezechias rex Iuda, sublatis idolis, quos praecedentes reges consecraverant, templum Domini purgasse ac purificasse monstratur. [11] Iohel Dominus Deus, sive incipiens Deo, vel fuit Dei. Haec enim eius vocabulum resonat etymologia incerta. [12] Amos populus avulsus. Prophetia enim eius ad populum fuit Israel, quia iam avulsus erat a Domino, et aureis vitulis serviebat, sive avulsus a regno stirpis David. [13] Nahum gemens, sive consolator. Increpat enim civitatem sanguinum, et post eversionem illius consolatur Sion dicens (Nahum 1,15): 'Ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem.' [14] Habacuc amplexans; qui vel ex eo, quod amabilis Domini fuit, vocatur amplexatio, vel quod in certamen cum Deo congreditur, amplexantis, id est luctantis, sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitiae provocare, cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum versatur iniquitas. [15] Micheas, quis hic, vel quis iste? [16] Sophonias speculum, vel arcanum Domini interpretatur.
Vtrumque ad prophetam convenit; ipsi enim sciunt mysteria Dei. Vnde et ad Ezechiel dicitur (3,17): 'Speculatorem te posui.' Et alibi (Amos 3,7): 'Non faciet Dominus quicquam, nisi revelaverit servis suis prophetis.' [17] Abdias servus Domini. Sicut enim Moyses famulus Domini et apostolus servus Christi, ita iste legatus ad gentes missus venit et praedicat, quae prophetali digna sunt ministerio et servitute: inde servus Domini. [18] Ionas interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quando in ventre ceti triduo fuit. Dolens autem vel propter tristitiam, quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito arescentem, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. [19] Ipse est et Amathi, Sareptanae viduae filius, ut Iudaei adfirmant, quem resuscitavit Helias, matre postea ad eum dicente (3 Reg. 17,24): 'Nunc cognovi quia vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo est veritatis.' Ob hanc causam ipsum puerum Amathi vocitatum. Amathi enim ex Hebraeo in Latinam linguam veritas dicitur; [et] ex eo quod verum Helias locutus est, ille, qui suscitatus est, filius nuncupatus est veritatis. [20] Zacharias memoria Domini. Septuagesimo enim anno desolationis templi conpleto, Zacharia praedicante, memoratus est Dominus populum suum, iussuque Darii reversus est Dei populus, et reaedificatum est et urbs et templum. [21] Aggaeus in Latino festinus et laetus resonat. Destructum enim templum aedificandum prophetat, et post luctum captivitatis regressionis laetitiam praedicat. [22] Malachias interpretatur angelus Domini, id est nuntius.
Quidquid enim loquebatur, quasi a Domino essent mandata, ita credebantur; et inde ita eius nomen Septuaginta transtulerunt dicentes (Malach. 1,1): 'Adsumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius.' [23] Esdras adiutor. Nehemias consolator a Domino. Quodam enim praesagio futuri nomina ista sortiti sunt. Fuerunt enim in adiutorium et consolationem omni illius populo redeunti ad patriam. Nam et templum Domini iidem reaedificaverunt, et murorum ac turrium opus ipsi restauraverunt. Ananias gratia Dei. [24] Idem et Sidrac lingua Chaldaea, quod interpretatur decorus meus. [25] Azarias auxilium Domini. Idem et Abdenago, quod in Latinum vertitur serviens taceo. [26] Misahel, qui populus Domini. Ipse et Misac, quod interpretatur risus vel gaudium. [27] Ahia frater meus. Semeia audiens Dominum. Asaph [congregans]. Ethan [robustus sive ascensus]. [28] Idithun transiliens eos, sive saliens eos. Quosdam enim inhaerentes humo, curvatos in terram, et ea quae in imo sunt cogitantes, et in rebus transeuntibus spem ponentes transilivit canendo iste, qui vocatur transiliens. [29] Eman accipiens, vel formido eorum. Ethan robustus. Barachia benedictus Domini, vel benedictus Dominus. Olda districtio, sive diverticulum. Iudith laudans, vel confitens. Hester absconsa.
[30] Zacharias [memoria Domini, ob hoc quod canit (Luc. 1,72): 'Memorare testamenti sancti sui']. [31] Iohannes [baptista, Domini gratia, eo quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, sive initium baptismatis, per quod gratia ministratur]. [32] Hi sunt prophetae Veteris Novique Testamenti, quorum finis Christus, cui dicitur a Patre (Ierem. 1,5): 'Et prophetam in gentibus posui te.' Prophetiae autem genera septem sunt. [33] Primum genus ecstasis, quod est mentis excessus; sicut vidit Petrus vas illud summissum de caelo in stupore mentis cum variis animalibus. [34] Secundum genus visio; sicut apud Esaiam dicentem (Esai. 6,1): 'Vidi Dominum sedentem super solium excelsum.' Tertium genus somnium; sicut Iacob subnixam in caelo scalam dormiens vidit. Quartum genus per nubem; sicut ad Moysen et ad Iob post plagam loquitur Deus.
[35] Quintum genus vox de caelo; sicut ad Abraham sonuit dicens (Genes. 22,12): 'Ne inicias manum tuam in puerum.' Et ad Saulum in via (Act. 9,4): 'Saule, Saule, quid me persequeris?' [36] Sextum genus accepta parabola; sicut apud Salomonem in Proverbiis, et apud Balaam, cum evocaretur a Balac. Septimum genus repletio sancti Spiritus; sicut pene apud omnes prophetas.
[37] Alii tria genera visionum [esse] dixerunt. Vnum secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Heliam, et cetera huiusmodi. [38] Alterum secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus; sicut vidit Petrus discum illum submitti de caelo cum variis animalibus, et sicut Esaias Deum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter vidit. [39] Non enim Deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate, non proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur. [40] Tertium autem genus visionis est, quod neque corporeis sensibus, neque illa parte animae qua corporalium [rerum] imagines capiuntur, sed per intuitum mentis quo intellecta conspicitur veritas sicut Daniel praeditus mente vidit quod Balthasar viderat corpore, sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Omnia tamen haec genera Spiritus sanctus moderatur. [41] Habere autem prophetiam non solum bonus, sed etiam et malus potest. Nam invenimus Saulem regem prophetasse. Persequebatur enim sanctum David, et inpletus Spiritu sancto prophetare coepit.
IX.
[recensere]DE APOSTOLIS. [1] Apostoli missi interpretantur. Hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece AGGELOI, Latine nuntii vocantur, ita Graece Apostoli, Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam Persas Indosque penetrarent docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut adtestantibus signis et prodigiis crederetur illis in his quae dicebant et viderant. Habent autem plerique ex his causas suorum vocabulorum. [2] Petrus a petra nomen accepit, hoc est a Christo, super quem est fundata Ecclesia. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est, sicut non Christus a Christiano, 'sed Christianus a Christo vocatur; ideoque ait Dominus (Matth. 16,18): 'Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam,' quia dixerat Petrus: 'Tu es Christus filius Dei vivi'; deinde ei Dominus: 'Super hanc,' inquit, 'petram,' quam confessus es, 'aedificabo ecclesiam meam.' Petra enim erat Christus, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. [3] Cephas dictus eo quod in capite sit constitutus Apostolorum; KEFALE enim Graece caput dicitur, et ipsud nomen in Petro Syrum est.
[4] Simon Bar-iona in lingua nostra sonat filius columbae, et est nomen Syrum pariter et Hebraeum. Bar quippe Syra lingua filius, Iona Hebraice columba; utroque sermone dicitur Bariona. [5] Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est Petrus, filius sit Iohannis, iuxta illam interrogationem (Ioh. 21,15): 'Simon Iohannis, diligis me?' et volunt scriptorum vitio depravatum, ut pro Bar-Iohannem, hoc est filium Iohannis, Barione scriptum sit, una detracta syllaba. Iohanna autem interpretatur Domini gratia. [6] Et fuisse Petrum trinomium: Petrum, Cephan, et Simon Bariona: Simon autem Hebraice interpretatur audiens. [7] Saulus Hebraeo sermone temptatio dicitur, eo quod prius in temptatione Ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat: inde nomen habet istud, quando persequebatur Christianos. [8] Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa fecit, vel quia ab oriente usque ad occasum evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit. [9] Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit (13,2): 'Segregate mihi Barnaban et Paulum ad opus, quod elegi eos.' Latino autem sermone Paulus a modico dictus, unde et ipse ait (1 Cor. 15,9): 'Ego autem sum minimus omnium apostolorum.' Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis, modicus. [10] Ideo sic loquimur: 'paulo post videbo te,' id est post modicum. Nam quia modicus factus est, ipse dicit: 'Ego enim sum novissimus [omnium] apostolorum,' et (Eph. 3,8): 'Mihi minimo omnium sanctorum.' Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut Abraham et Sarra. [11] Andreas frater Petri carne, et cohaeres gratia. Secundum Hebraeam etymologiam interpretatur decorus, sive respondens; sermone autem Graeco a viro virilis appellatur. [12] Iohannes quodam vaticinio ex merito nomen accepit. Interpretatur enim, In quo est gratia, vel Domini gratia. Amplius enim eum ceteris Apostolis dilexit Iesus. [13] Iacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens cum Iohanne verum patrem secuti sunt. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus filius Zebedaei, frater Iohannis, qui post ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus. [14] Iacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus, qui dicitur filius Zebedaei, sicut iste filius Alphaei. [15] Cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt.
Iste est Iacobus minor, qui in Evangelio frater Domini nominatur, quia Maria uxor Alphaei soror fuit matris Domini, quam Mariam Cleophae Iohannes evangelista cognominat, a patre, sive a gentilitate familiae, aut quacumque alia causa ei nomen inponens. Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latino exprimitur millesimus, sive doctus. [16] Philippus os lampadarum, vel os manuum. Thomas abyssus, vel geminus, unde et Graece Didymus appellatur. Bartholomeus filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me. Syrum est, non Hebraeum. [17] Matthaeus in Hebraeo donatus exprimitur. Idem et appellatus Levi ex tribu a qua ortus fuit. In Latino autem ex opere publicani nomen accepit, quia ex publicanis fuit electus et in apostolatum translatus.
[18] Simon Cananeus ad distinctionem Simonis Petri, de vico Galileae Cana, ubi aquas Dominus mutavit in vinum. Ipse est qui in alio evangelista scribitur Zelotes. Cana quippe zelum interpretatur. [19] Iudas Iacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habet a corde, quod nos diminutive corculum possumus appellare; ipse in alio evangelista Thaddaeus scribitur, quem ecclesiastica tradit historia missum Edessam ad Abgarum regem. [20] Iudas Iscariotes vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu Issachar vocabulum sumpsit, quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Issachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditoris quo vendidit Dominum, sicut scriptum est (Matth. 27,9): '[Et] acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium quod adpretiatus sum ab eis.' [21] Matthias, qui inter Apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur pro Iuda. Iste enim in locum eius electus est ab Apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. [22] Marcus excelsus mandato, utique propter Evangelium Altissimi, quod praedicavit. [23] Lucas ipse consurgens, sive ipse elevans (eo quod elevaverit praedicationem Evangelii post alios]. [24] Barnabas filius prophetae, vel filius consolationis.
X.
[recensere]DE RELIQVIS IN EVANGELIO NOMINIBVS. [1] Maria inluminatrix, sive stella maris. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria domina nuncupatur; et pulchre; quia Dominum genuit.
[2] Elisabeth Dei mei saturitas, vel Dei mei iuramentum. Magdalena turris. [3] Martha inritans, [vel] provocans. Sermone autem Syro interpretatur dominans. [4] Nathanael donum Dei [quia dolus, id est simulatio, dono Dei in eo non fuit]. Zebedaeus donatus, sive fluens iste. [5] Zacchaeus iustus, sive iustificatus, aut iustificandus. Syrum est nomen, non Hebraeum.
[6] Lazarus adiutus [eo quod sit a morte resuscitatus]. Herodes pellicius, gloriosus. [7] Caiphas investigator, aut sagax, aut vomens ore. Inique enim ore suo iustum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali adnuntiasset. [8] Pontius declinans consilium, utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas dicens (Matth. 27,24): 'Innocens ego sum a sanguine iusti huius.'
[9] Pilatus os malleatoris [quia dum Christum ore suo et iustificabat et condemnabat, more malleatoris utraque ferit]. [10] Barabba filius magistri eorum; absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis.
XI.
[recensere]DE MARTYRIBVS. [1] Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur, unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo vocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. [2] Quod vero non testes (quod Latine utique possemus), sed Graece martyres appellamus, familiarius Ecclesiae auribus hoc Graecum verbum sonat, sicut multa Graeca nomina quae pro Latinis utimur. [3] Martyrum primus in Novo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem ex Graeco sermone in Latinum vertitur coronatus;
et hoc prophetice ut, quod sequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius in vocabulo resonaret. Passus est enim, et quod vocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur;
humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. [4] Duo sunt autem martyrii genera, unum in aperta passione, alterum in occulta animi virtute. Nam multi hostis insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt, qui etiam si persecutionis tempus existeret, martyres esse potuerunt.
XII.
[recensere]DE CLERICIS. [1] Cleros et clericos hinc appellatos, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. KLEROS enim Graece sors vel hereditas dicitur. [2] Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina haec sunt: [3] ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, episcopus. [4] Ordo episcoporum quadripertitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis atque episcopis. [5] Patriarcha Graeca lingua summus patrum interpretatur, quia primum, id est apostolicum, retinet locum; et ideo, quia summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiochenus et Alexandrinus. [6] Archiepiscopus Graeco vocabulo quod sit summus episcoporum. Tenet enim vicem apostolicam et praesidet tam metropolitanis quam episcopis ceteris. [7] [Metropolitani autem a mensura civitatum vocati.] Singulis enim provinciis praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus nihil reliquos episcopos agere licet. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est. [8] Omnes autem superius designati ordines uno eodemque vocabulo episcopi nominantur, sed inde privato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt. [9] Patriarcha pater principum. [10] ARCHON enim princeps. Archiepiscopus princeps episcoporum. Metropolitanus. [11] Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille, qui superefficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens. SKOPEIN enim Latine intendere dicitur. [12] Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia; dictus eo quod speculatur, atque praespiciat populorum infra se positorum mores et vitam. [13] Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium. Ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes atque levitas:
ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse quod unusquisque facere debeat ostendit. [14] Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex. Vnde et Romani imperatores pontifices dicebantur. [15] Vates a vi mentis appellatos, cuius significatio multiplex est. Nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam. [16] Antistes sacerdos dictus ab eo quod ante stat. Primus est enim in ordine Ecclesiae, et supra se nullum habet. [17] Sacerdos autem nomen habet conpositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando vocatus est.
Consecrat enim et sanctificat. [18] Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pilleum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. Quod cum per aestum ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt. [19] Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Vnde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pilleum inponebant pro sacerdotii eminentia. [20] Presbyter Graece, Latine senior interpretatur, non pro aetate, vel decrepita senectute; sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. [21] Ideo autem et presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent; quia nec chrismate frontem signant, nec Paracletum Spiritum dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum apostolorum demonstrat. Vnde et apud veteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. [22] Levitae ex nomine auctoris vocati. De Levi enim levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur. Hi Graece diacones, Latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. [23] Hypodiacones Graece, quos nos subdiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent praeceptis et officiis levitarum. Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathanei vocantur. [24] Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. Illi enim praedicant populis quid sequantur, isti canunt ut excitent ad conpunctionem animos audientium; licet et quidam lectores ita miseranter pronuntiant, ut quosdam ad luctum lamentationemque conpellant. [25] Idem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro adnuntiant. Tanta enim et tam clara erit eorum vox, ut quamvis longe positorum aures adinpleant. [26] Cantor autem vocatus quia voce modulatur in cantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt, praecentor et succentor. Praecentor scilicet, qui vocem praemittit in cantu. [27] Succentor autem qui subsequenter canendo respondet. [28] Concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem consonat nec concinit, nec concentor erit. [29] Acolythi Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum. [30] Tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur de qua in Evangelio legitur (Ioh. 1,9): 'Erat lux vera, quae inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum.' [31] Exorcistae ex Graeco in Latino adiurantes sive increpantes vocantur. Invocant enim super cathecumenos, vel super eos qui habent spiritum inmundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum ut egrediatur ab eis. [32] Ostiarii idem et ianitores, qui in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur eum inmundus in omni re. Dicti autem ostiarii, quod praesint ostiis templi. [33] Ipsi enim tenentes clavem omnia intus extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium fideles recipiunt, respuunt infideles.
XIII.
[recensere]DE MONACHIS. [1] Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit singularis. MONAS enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est? Plura sunt autem genera monachorum. [2] Coenobitae, quos nos In commune viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. [3] Anachoritae sunt qui post coenobialem vitam deserta petunt et soli habitant per deserta; et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur; sed anachoritae Heliam et Iohannem, coenobitae Apostolos imitantur. [4] Eremitae hi sunt, qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum. [5] Abba autem Syrum nomen, significat in Latino pater, quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens (8,15): 'In quo clamamus: Abba pater': in uno nomine duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat itidem patrem.
XIV.
[recensere]DE CETERIS FIDELIBVS. [1] Christianus, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. [2] Christiani autem olim a Iudaeis quasi opprobrio Nazaraei vocabantur, pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico quodam Galileae Nazaraeus sit appellatus. [3] Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet et facta non habet. Vbi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomen traxit. [4] Catholicus universalis sive generalis interpretatur. Nam Graeci universale KATHOLIKON vocant.
[5] Orthodoxus est recte credens, et ut credit [recte] vivens. ORTHOS enim Graece recte dicitur, DOKSA gloria est: hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit. [6] Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus interpretari potest. [7] Catechumenus dictus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam KATECHOUMENOS Graece auditor interpretatur. [8] Conpetens vocatus, quia post instructionem fidei conpetit gratiam Christi; inde et a petendo conpetentes vocati.
[9] Laicus popularis. LAOS enim Graece populus dicitur. [10] Proselytus, id est advena et circumcisus qui miscebatur populo Dei, Graecum est.
Liber VI | Liber VIII |