Jump to content

Eunuchus/Actus I

Unchecked
E Wikisource
 Prologus Actus II 

Actvs I

[recensere]

 iPhaedria Parmeno

[recensere]

PH. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem
quom accersor ultro? an potius ita me comparem
non perpeti meretricum contumelias?
exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.
 50PA. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius.
verum si incipies neque pertendes gnaviter
atque, ubi pati non poteri’, quom nemo expetet,
infecta pace ultro ad eam venies indicans
te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,
 55peristi: eludet ubi te victum senserit.
proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,
ere: quae res in se neque consilium neque modum
habet ullum, eam consilio regere non potes.
in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,
 60suspiciones, inimicitiae, indutiae,
bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules
ratione certa facere, nihilo plus agas
quam si des operam ut cum ratione insanias.
et quod nunc tute tecum iratus cogitas
 65“egon illam, quaĕ ĭllum, quae me, quae non . . ! sine modo,
mori me malim: sentiet qui vir siem”:
haec verba una mehercle falsa lacrimula
quam oculos terendo misere vix vĭ ĕxpresserit,

restinguet, et te ultro accusabit, et dabis
 70ultro supplicium. PH. ŏ ĭndignum facinu’! nunc ego
et ĭllam scelestam esse et me miserum sentio:
et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,
vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.
PA. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas
 75minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas;
et ne te adflictes. PH. itane suades? PA. si sapis,
 
neque praeter quam quas ipse amor molestias
habet addas, et ĭllas quas habet recte feras.
sed ĕcca‹m› ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;
 80nam quod nos capere oportet haec intercipit.

 ii Thais Phaedria Parmeno

[recensere]

TH. Miseram me, vereor nĕ ĭllud graviu’ Phaedria
tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,
quod heri intro missu’ non est. PH. totus, Parmeno,
tremo horreoque, postquam aspexi hanc. PA. bono animo es:
 85accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis.
TH. quis hĭc loquitur? ehĕm tun hic eras, mi Phaedria?
quid hĭc stabas? quor non recta intro ibas? PA. ceterum
de exclusione verbum nullum? TH. quid taces?
PH. sane quia vero haec mihi patent semper fores
 90aut quia sum apud te primu’. TH. missa istaec face.
PH. quid “missa”? o Thais, Thais, utinam esset mihi
pars aequa amori’ tecum ac pariter fieret,
ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet
aut ego ĭstuc abs te factum nihili penderem!
 95TH. ne crucia te obsecro, anime mi, ‹mi› Phaedria.

non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
e͡o feci; sed ita erat res, faciundum fuit.
PA. credo, ut fit, misera praĕ amore exclusti hunc foras.
TH. sicin agi’, Parmeno? age; sed huc qua gratia
 100te accersi iussi, ausculta. PH. fiat. TH. dic mihi
hoc primum, potin est hic tacere? PA. egon? optume.
verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:
quae vera audivi taceo et contineo optume;
sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:
 105plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.
proin tu, taceri si vis, vera dicito.
TH. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
PA. potest taceri hoc. TH. ibi tum matri parvolam
puellam dono quidam mercator dedit
 110ex Attica hinc abreptam. PH. civemne? TH. arbitror;
certum non scimu’: matri’ nomen et patris
dicebat ipsa: patriam et signa cetera
neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.
mercator hoc addebat: e praedonibus,
 115unde emerat, se audisse abreptam e Sunio.
mater ubi accepit, coepit studiose omnia
docere, educere, ita ut‹i› si esset filia.
sororem plerique esse credebant meam.
ego cŭm ĭllo, quocum tum uno rĕm habebam hospite,
 120abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
PA. utrumque hoc falsumst: effluet. TH. quĭ ĭstuc? PA. quia

neque tu uno eras contenta neque solus dedit;
nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
TH. itast; sed sine me pervenire quo volo.
 125interea miles qui me amare occeperat
in Cariamst profectu’; tĕ ĭnterea loci
cognovi. tute scis postilla quam intumum
habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.
PH. ne hoc quidĕm tacebit Parmeno. PA. oh dubiumne id est?
 130TH. hoc agite, amabo. mater mea ĭllic mortuast
nuper; ĕiu’ frater aliquantum ad remst avidior.
is ubi esse hanc forma videt honesta virginem
et fidibu’ scire, pretium sperans ilico
producit, vendit. forte fortuna adfuit
 135hic meus amicus: emit e͡am dono mihi
inprudens harum rerum ignaru’que omnium.
is venit: postquam sensit me tecum quoque
rĕm habere, fingit causas ne det sedulo:
aĭt, si fidem habeat se iri praepositum tibi
 140apud me, ac non id metuat, nĕ, ubi ăcceperim,
sese relinquam, velle sĕ ĭllam mihi dare;
verum id vereri. sed ego quantum suspicor,
ad virginem animum adiecit. PH. etiamne amplius?
TH. nil; nam quaesivi. nunc ego e͡am, mi Phaedria,
 145multae sunt causae quam ob rem cupio abducere:
primum quod sorŏr est dicta; praeterea ut suis
restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem
neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,
cupio aliquos parere amicos beneficio meo.

 150id amabo adiuta me, quo id fiat facilius:
sine ĭllum priores partis hosce aliquot dies
apud me habere. nil respondes? PH. pessuma,
egŏn quicquam cŭm ĭstis factis tibi respondeam?
PA. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.
 155PH. aut ego nescibam quorsum tu ires? “parvola
hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;
sorŏr dictast; cupio abducere, ut reddam suis”:
nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:
ego ĕxcludor, ille—recipitur. qua gratia?
 160nisi si illum plus amăs quam me et istam nunc times
quae advectast nĕ ĭllum talem praeripiat tibi.
TH. ego[n] ĭd timeo? PH. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
num solus ille dona dat? nŭm ubi meam
benignitatem sensisti in te claudier?
 165nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia
ancillulam, relictis rebus omnibus
quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
quia solae utuntur îs reginae; repperi,
heri minas viginti pro ambobus dedi.
 170tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
ob haec facta abs te spernor? TH. quid ĭstic, Phaedria?
quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror
id fieri posse maxume, verum tamen
potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.

 175PH. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres
“potius quam te inimicum habeam”! si istuc crederem
sincere dici, quidvis possem perpeti.
PA. labascit victus uno verbo quam cito!
TH. ego non ex animo misera dico? quam ioco
 180rem voluisti a me tandem, quin perfeceris?
ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom
saltem ut concedas solum. PH. siquidem biduom:
verum ne fiant isti viginti dies.
TH. profecto non plus biduom aut . . PH.“aut” nil moror.
 185TH. non fiet: hoc modo sine te exorem. PH. scilicet
faciundumst quod vis. TH. merito tĕ amo, bene facis.
PH. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.
ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.
tu, Parmeno, huc fac ĭlli adducantur. PA. maxume.
 190PH. in hŏc biduom, Thais, vale. TH. mi Phaedria,
et tu. numquid vis aliud? PH. egone quid velim?
cum milite istoc praesens absens ut sies;
dies noctesque mĕ ames, me desideres,
me somnies, mĕ ĕxspectes, de me cogites,
 195me speres, me te oblectes, mecum tota sis:
meu’ fac sis postremo animu’ quando ego sum tuos.—
TH. me miseram, fors[it]an hic mihi parvam habeat fidem
atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio
 200neque me finxisse falsi quicquam neque meo
cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.

et quidquid huiu’ feci causa virginis
feci; nam mĕ ĕiu’ fratrem spero propemodum
iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;
 205et is hodie venturum ad me constituit domum.
concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.

 Prologus Actus II