Jump to content

Euripus/epistula

E Wikisource
Epistula
1624

editio: Euripus seu de fluxu et refluxu maris sententia, Romae, apud Andream Phaeum, 1624
fons: librum vide
Euripus 

ILLVSTRISSIMO

PRINCIPI

FRANCISCO

S. R. E. CARDINALI

M. ANTONIVS DE DOMINIS ARCHIEP.

Spalatensis Domino suo Colendiss. F.


INSIGNIS illa maxime, ac prorsus diuina Sanctissimi Patrui tui ad Summum Pontificatum assumptio, tuaque vere commendabilis in Purpuratorum patrum numerum adscriptio (Cardinalis Amplissime) ingentem traxit ad vos, trahitque adhuc quotidie gratulantium multitudinem: quae mihi, eam iam saepius intuenti, et admiranti, fluxuique, ac refluxui magni maris persimilem cernenti, in memoriam tractatulum quemdam meum de ipso maris celeberrimo, omnique ex parte admirabili motu, reuocauit. Gratulaturus ipse quoque accedere debui, sed communis moris à diuino praecepto non remoti memor, quo vacuis manibus adire Dominos potentes prohibemur, cum nihil aliud inops haberem, quod tuo conspectu in hac mea gratulatione dignum possem offerre, tractatulum hunc ipsum, nunc primum in lucem proditurum, e latebris suis eruendum esse censui, tibique dicandum: meae vt ille internae laetitiae, et externae gratulationis testis, et index qualiscumque, in tui nobilissimi Musaei angulo saltem aliquo locum interim vtcumque haberet, quousque longe grauiora, et mea canicie, ac professione digniora (si fieri poterit) ingenij monumenta dare possim. Hoc ipsum etiam marini incrementi, atque decrementi argumentum, licet philosophicum sit, non est tamen indignum cui labor cuiuscumque ingenij desudet. Et mihi (ingenue fateor) diuinae Sapientiae atque Omnipotentiae contemplandae, et admirandae speculatio haec fuit saepius occasio non contemnenda. Autor enim ille magnus naturae, non minus de rebus creandis, quàm conseruandis sollicitus, cum plane sciret aquas stagnantes et immotas, suapte natura, facillime computrescere, ac propterea motum et agitationem perpetuam aquae elemento esse necessariam; cumque elementa omnia in proprio loco à proprio naturali motu quiescere oporteret, modum inuenit sua sola infinita dignum Sapientia et Potentia, quo Caeli ipsi motu perpetuo mare cierent, et exercerent. Atque hoc quomodo fiat conor ipse in hoc tractatu, quantum longa mentis agitatione, et experimentorum obseruatione assequi potuerim, explicare. Magnum opus diuinae Virtutis, et Sapientiae. Documentum insigne illis, quos Deus in alto collocat, vt non otio torpeant ad putredinem, sed irrequieto motu nunquam cessent bene facere: et sane motu fluxus perpetui, et refluxus, vt perpetuo hinc diuinis donis omnis generis cumulentur, inde vero pio refluxu ipsorum opis indigis illa ipsa, quae gratis acceperunt, gratis elargiantur. Ornauit te, et fratres tuos Deus, optime Cardinalis, tùm religiosa magni Patrui educatione, tum optima etiam tua indole concurrente, atque industria, praeclaris virtutibus diuinis, et humanis, quae ad attollendum quoque Patruum tanto promptius Patres illos non parum permouerunt: Haec, et Patrui praesertim exaltationem habuisti per fluxum diuinae gratiae; tu per refluxum pietatis, beneficentiae, humanitatis non cesses de omnibus, sed potissimum de Christi Ecclesia benemereri. Habes exemplum magnum domesticum quod inspicias, suspicias, imitere. Et, quandoquidem iam vndique tàm multi ingenti fluxu siue gratulaturi, siue de magnis negotijs acturi, siue opem petituri ad te confluunt, libellum etiam hunc, vile munusculum, in hoc fluxu libens, obsecro, accipe: ad me vero à te per refluxum tua, et per te Sanctissimi Patrui gratia redeat, quam ambio. Fluat à vobis me pietas, clementia fluat, fluat benignitas; à me vero ad vos, Deo bene iuuante, et ad Ecclesiam Catholicam, Romanamque beatissimam Sedem omnis meus labor, industria omnis, omne obsequium refluat. Rogemus Deum, vt ipse inter fluxum et refluxum rerum caducarum vicissitudini subiectarum nauigantes ad portum aeternae, et stabilis foelicitatis nos tutos perducat, in quo, citra omne periculum, in perpetuum laeti, conquiescamus. Vale.

Romae Idibus Octobris MDCXXIII.



Imprimatur si videbitur Reuerendissimo P. Magistro sacri Palatii Apostolici.

A. Episcopus Hieracen. Vicesg.


VIdi ex mandato Reuerendissimi Magistri Sac. Palatii, Tractatum de Fluxu, et Refluxu Maris ab Illustriss. et Reuerendissimo Domino Marco Antonio de Dominis Archiepiscopo Spalatensi, eruditè admodum scriptum: nihilque in eo offendi, aut a recta fide, aut à Christianis moribus alienum, dignumque propterea iudico, qui in manus eruditorum, et publicam lucem prodeat.

Ego Horatius Grassius è Societate Iesu.

Imprimatur Fr. Andreas Biscionus Ord. Praed. Socius Reuerendiss. P. Mag. Sac. Pal. Apost.