Jump to content

Euthyphro (ed. Bekker)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Euthyphro
Marsilius Ficinus Latine vertit e Graeco, s. XV
IV s. a.Ch.n

editio: ex Platonis Dialogi Graece et Latine, pars I, volumen I, Berolini 1816; Augustus Emmanuel Bekkerius recensuit
fons: librum vide


Quid novi, o Socrates, accidit, quod, praetermittens exercitationes in Lyceo, circa regis porticum hic versaris? neque enim causa nunc tibi ulla est, quemadmodum mihi, ad regem. So. Non causam hanc, o Euthyphron, sed accusationem Athenienses vocant. Eu. Quid ais? num te aliquis accusavit? non enim te alium accusasse putarem. So. Mon sane. Eu. At vero te alius?. So. Prorsus. Eu. Quis iste? So. Nec ipse quidem, o Euthyphron, virum hunc satis agnosco. iuvenis enim quidam et ignotus esse videtur: vocant autem illum, ut puto, Melitum ex Pittheo populo; si quem tu Pittheum Melitum nescio prolixis depluisque capillis, aquilino et gibboso naso, barbaque rara. Eu. Haud agnovi, o Socrates: sed cuius te reum fecit? So. In ea tamen, ut mihi videtur, accusatione non ut ingenerosus se gessit. nam iuvenem hominem rem. tantam novisse, non vile quiddam est. Ille siquidem, ut ait, quomodo iuvenes corrumpantur, et qui eos corrumpant, intelligit: ac sapiens quidam apparet. meamque inscitiam conspicatus, quasi suos aequales pervertam, ad patriam me velut ad matrem accusaturus confugit: adeo ut mihi solus ipse recte praeesse rebus civilibus videatur. Nam in primis iuvenum cura suscipienda est, ut quam optimi viri fiant: quemadmodum bonum agricultorem teneriores primum plantas curare decet, ac deinceps aliis providere. Atqui et Melitus fortasse primum nos purat, iuvenum, ut ait, germina corrumpentes: posthac senioribus quoque curam adhibens plurimorum ingentiumque bonorum civitati causa erit: ut consentaneum est eum facere, qui principium huiusmodi dedit. Eu. Vellem equidem, o Socrates sed vereor ne contra contingit. profecto a Vesta incipere mihi videtur huic urbi nocere, cum iniuria te afficere tentat. Et mihi dicas, quid te agentem iuventutem inficere praedicat? So. Absurda quaedam auditu, o vir mirifice. inquit enim auctorem me. esse deorum; et ut novos inducentem deos, priscos vero negantem, me, ut inquit, deorum gratia incusavit. Eu. Intelligo iam, o Socrates, quod ipse daemonium tibi passim occurrere profiteris. unde adversus te tanquam divinas: innovantem, accusationem hanc inscripsit, et. in iudicium calumniaturus adventat, quippe cum moverit ista facile vulgo calumniam subire posse. Me quoque, cum de divinis in conicione pertracto, futura praenuntians, tanquam insanientem rident, licet nihil unquam nisi verum praedixerim. nobis enim, ceterisque huius generis omnibus invident: nihil autem de iis curandum, sed interim eadem ratione pergendum. So. O amice Enthyphron, rideri forte nullius momenti est. Atheniensibus nempe, ut inibi videtur, non admodum curae est, si quem peritum esse putent, nec tamen facultatis eius communicatorem. quem vero peritia propria ceteros imbuentem sentiunt, insectantur; sive id livore quodam, ut tu asseris, conciti, sive alia de causa faciant. Eu. Quo autem modo erga me nunc affecti sint, haud multum periclitari studeo. So. Forte enim tu raro te ipsum aliis exhibere videris, tuamque nolle sapientiam propagare. ego autem formido, ne ob humanitatem et in genus hominum caritatem his odio fuerim, quoniam unicuique hominum passim me praebeo, nec sine mercede duntaxat, verum etiam libenter ultro me meaque offero, si quis audire me velit. Si me igitur, ut modo dicebam, derisuri essent, quemadmodum tu illud te dicis, nihil sane molestum foret a iocantibus ridentibusque in iudicium trahi. sin autem serio isti contendunt, id quo tandem deveniat, praeterquam vobis vaticinantibus est occultum. Eu. Nihil forte negotii o Socrates, erit: pro mentis viribus in causa tua certabis, ego autem, ut arbitror, in mea. So. Num aliqua tibi causa est? fugisne, an persequeris? Eu. Persequor. So. Quem? Eu. Quem dum persequor, insanire videor. So. Quid? volantem forte quempiam persequeris? Eu. Procul adi modum abest ut volet, qui iam grandis est natu. So. Quis iste? Eu. Pater meus. So. Tuusne, o vir optime? Eu. Prorsum inquam. So. Quae accusatio est et cuius rei iudicium? Eu. Homicidii, Socrates. So. Proh Hercules, forte, o Euthyphron, ignoratur, a multis, quo pacto hoc recte fiat. neque enim, puto, cuiusvis opus esse, recte haec agere, sed alicuius sapientia longe provecti. Eu. Longe per Iovem. So. An domesticorum quispiam a patre peremtus est? vel id liquido patet: non enim extraneum aliquem homicidii patrem accusares. lex. Ridiculum est, o Socrates, si quid interesse censes, domesticusne an extraneus sit occisus; neque id duntaxat observandum e:se, utrum iure occiderit, quisquis occidit, necne. quod si iure, dimittendum: sin autem iniuria, persequendum: licet qui peremit, domesticus familiarisque sit. Aeque enim inquinaremur, si sceleris conscii acquiesceremus, nec illum atque nos ipsos iudicio expiaremus. quanquam qui periit, cliens atque minister meus erat, qui, cum in Naxo in agriculturam incumberemus, nobis mercede servivit. sed: ab alio nobis domestico in iram concitus, eum continuo iugulavit, Unde pater. obligatis manibus ac pedibus in foveam coniecit: atque huc misit hominem, qui iuris interpretem quid agendum esset interrogaret. Interea vinctum illum at homicidam neglexit, quasi nihil omnino referret, si forte deficeret: quod et accidit. nam priusquam ab interprete nuntius ipse rediret, fame, frigore, vinculis periit. Hac de causa pater ceterique propinqui graviter ferunt, quod propter homicidae mortem patrem reum necis accusem: qui, ut ipsi aiunt, minime interfecit, vel, »i etiam interemisset, de homicidae interitu nihil esse curandum. profanum enim esse ferunt filium patri diem dicere; male diiudicantes, o Socrates, quomodo ius divinum circa sanctum profanumve se habeat. So. Tune per Iovem, o Euthyphron, sic te sincere divina, sancta, et profana quomodo se habeant, scire praesumis, ut iis ita peractis, quemadmodum inquis, haud formides, ne patrem reum necis accusans profanum aliquid aggrediaris? Eu. Nihil mihi studium meum prodesset, o Socrates, nec ratione ulla Euthyphron aliis multis praestaret hominibus, nisi talia quaedam plane dignoscerem. So. O admirande Euthyphron, operae pretium est, ut discipulus tuus fiam, et in contentione, quae mihi cum Melito est, in primis ista obiiciam, me scilicet hactenus divinorum cognitionem fuisse professum: nunc autem, postquam me propria vanaque opinione novos deos confingere dixerit, discipulum tuum esse lictum. Si ergo, e Melite, dicam, Euthygbronem in:iis recte sentire putas, me quoque existima, neque damnes. sin minus, praeceptorem illum prius quam me in iudicium accersito, senes homines corrumpentem, me scilicet atque patrem; me quidem docentem, illum vero corrigentem et punientem. Quo(a si mihi non obsequatur, neque dimittat iudicium, neque pro me te adscribat, eadem tamen ipsa in iudicio cogetur praedicere, ad quae ipsum antea provocabam. Eu. Ita per Iovem, o Socrates: nam ai me accusare tentaverit, reperiam, ut opinor, ubi ille debilis infirmusque sit, ac multo prius de illo, quam de me in iudicio disceptabitur. So. Atqui. ego haec, o dulcis amice, considerans discipulus tuus esse desidero, cum norim, quod et alius quidam, et Melitus iste te quidem haud vidit, me vero sic acute facileque inspexit, ut impietatis. hic accusaverit. Nunc ergo per Iovem mihi dicas quod plane nosse asseverasti, quid pium, quidve impium, esse velis, et, de nece, et de ceteris omnibus. An non idem est in singulis actionibus ipsum sibi sanctum, et profanum rursus omne sancto contrarium, ipsum vero sibi ipsi consimile, unamque, secundum quod profanum est, ideam habet, quodcunque profanum esse debet? Eu. Omnino, o Socrates. So. Dic ergo, quid sanctum, quid profanum vocas? Eu. Sanctum quidem voco, quod ipse nunc facio: eum qui iniuste agit vel circa caedes, vel sacrilegia, vel aliud huius generis, in iudicium trahere, seu pater, sive mater, sive quivis alius deliquerit. contra vero, profanam. Quin vide quaeso, o Socrates, quam validam tibi legis coniecturam referam, quod ita sit, quemadmodum aliis quoque narravi, docens tum demum recte agi, cum nulli prorsus peccanti, quisquis ille sit, parcimus. Nam fatentur omnes, Iovem ipsum deorum omnium optimum atque iustissimum esse, quem tamen patrem suum ligavisse ferunt, quod natos absque iure devoravisset. Illum praeterea patrem castravisse ob talia quaedam asserunt. Illum vero succensent, quod parentem iniustitiae obnoxium persequor, atque ita homines isti sibi ipsis tam de:diis; quam de me contraria sentiunt. So. Atqui hanc ob causam, o Euthyphron, accusor, neque quid respondeam satis habeo: nam quoties de iis talia quaedam quis diceret, moleste ferebam: qua de causa, ut videtur, peccare me ferunt. Nunc autem. si tibi haec ita videntur harum rerum perito; necesse est nos etiam consentire. quid enim aliud diceremus? quippe qui nihil de iis intelligere praedicemus. Ceterum per Iovem amicabilem mihi dicas, an ipse sic ista revera evenisse putes. Eu. Et mirabiliora insuper, o Socrates, quae multis occulta aiunt. So. Bellum igitur inter, deos agitari invicem arbitraris, inimicitiasque, et pugnas, aliaque permulta, quae e poetis, et peritis scriptoribus memorantur? Unde et alia nobis sacra huiusmodi, varietate;sunt. plena, et in magnis Panathenacis peplum iis pictum in arce suspenditur. An haec vera, o Euthyphron, esse. fatebimur? Eu. Non haec sola, o Socrates: sed, quod paulo ante dixeram, alia quoque multa, si velis, de divinis exponam: quae cum audiveris, scio quid loquor, nimium obstupesces. Nequaquam mirarer: verum ista deinceps maiori cum otio referes: in praesentia vero quod modo quaesivi explicare planius nitere. neque enim principio sufficienter, amice, me docuisti, cum quid sanctum esset interrogarem: sed id sanctum esse dixisti, quod tu nunc ageres, dum meis reum em tuum accusas. Eu. Et vera nimirum, o Socrates, dixi. So. Forte. sed num alia multa, o Euphyphron, sancta nuncupas? lu. Et alia. So. Recordare igitur quod non boe ab te petii, ut unum me aut duo ex multis sanctis, sed illam ipsam speciem, qua cuncta sancta sunt sancta, doceres. dixisti enim una idea omnia sancta, sancta esse, atque una iterum quae sunt profana, profana. Eu. Equidem. So. Quaenam sit haec ipsa idea mihi demonstra, ut ad illam respiciens, eaque tanquam exemplari aliquo utens, quodcunque Su, vel alius quivis tale facitis, sanctum esse dicam: quod antem dissimile, negem. , Eu. Si ita vis, o Socrates, ita dicam. So. Immo. volo. Eu. Quod quidem diis amicum, sanctum est: Fod non amicum vero, profanum. , So. Quam pulcherrime, o Euthyphron, utque te respondere iubebam, sic denique respondisti: utrum tamen verum responderis, nondum novi: sed tu plane vera haec esse nobis ostendes. Eu. Omnino quidem. So. Age itaque id, de quo dicimus, consideremus. Deo amicum opus, sanctum, ac vir Deo amicus, sanctus: opus autem inimicum Deo, profanum; et vir Deo inimicus, profanus dicitur. sanctum vero et profanum non eodem sunt, sed omnino contraria. nonne? Eu. Sic est. So. Num probe dicta haec esse videntur? Eu. Sic existimo: dicta enim sunt. So. Nonne dictum est deos invicem, dissidere, atque pugnare, inimicitiasque inter eos esse? hocne etiam dictum?: En. Dictum profecto, So. Inimicitias autem et iras, o optime; dissensio de quibusdam gignit. Sic autem consideremus: numquid si ego et tu de numero dissentiremus, utra sint plura discutientes, dissensio huiusmodi nos inimicos faceret, et iracundiam concitaret? an potius ad computandi rationem confugientes, mox ab hac dissensione cessaremus? Eu. Prorsus. So. Et si maiori ac minori dissentiremus, nonne ad mensuram recurrentes, statim controversiam solveremus?. Eu. Vera haec sunt. So. Ac si ad ponderandum librandumque tendamus, seditionem circa gravius, et levius dissolvemus? Eu. Quidni? So. Quae sunt igitur ea, quibus quum dissentimus, nec iudicare facile possumus, inimici efficimur, et irascimur? Forsitan in promptu non habes. verum me dicentem considera utrum ista sint, iustum, et iniustum: pulchrum, et turpe: bonumque et malum. Num, quid haec sunt, de quibus cum dissentimus, nec: possumus: ad sufficiens horum iudicium pervenire, hostes efficimur, quoties in hostiles inimicitias incidimus, et ego, et tu, ac demum homines universi? Eas; haec utique dissensio est, o Socrates, et quae circa ista versatur. So. Et dii, So. Euthyphron, si de aliquo dissentiant, de his certe dissentient. Eu. Necesse est omnino. So. Ex diis itaque, o generose Euthyphron, alii alia iusta putant secundum orationem: tuam, et pulchra, et turpia, bonaque et mala. numquam enim invicem decertarent, nisi de his dissenserint. an non? Eu. Recte loqueris. So. Nonne quae pulchra singuli putant, bonaque et iusta, haec amant? quae contraria, prorsus oderunt? Eu. Omnino. So. Eadem vero, ut ais, alii iusta, iniusta alii censent, de quibus disceptantes contendunt invicem, atque pugnant. num ita? Eu. Ita. So. Eadem igitur, ut videtur, diis amantur, odioque habentur, atque eadem haec tum diis amica, tum aliam inimica. Eu. Videtur. So. Hac ratione, o Euthyphron, eadem sancta erunt simul atque profana. Eu. Apparet. So. Non ergo quod quaesiveram, o vir admirabilis, respondisti. non enim id volebam, quod et sanctum et profanum simul esse contingit: quod vero deo. amicum est, deo quoque inimicum esse videtur, quamobrem, o Euthyphron, quod nunc agis, parentem puniens, nihil mirum esset, si hoc Iovi amicum contingeret; Saturno autem, et Coelo inimicum: et Vulcano quidem gratum, Iunoni molestum; et si quis deorum alius de ipso ab alio dissidet. circa illos enim similiter eveniret. Eu. At opinor, o Socrates, in hoc deorum nullum ab alio discrepare, quin qui iniuste quenquam peremit, poenas pendere debeat. So. Num hominem aliquem, o Euthyphron, in hoc aliquando dubitantem audisti, quod hominem iniuste occidentem, aut aliquid aliud agentem iniuste, poenas dare non deceat? Eu. Nunquam de iis disceptare, cum alibi, tum etiam in iudiciis, cessant. qui enim peccarunt, cuncta dicere et agere experiuntur, quibus poenam devitent. So. An iniuste agere confitentur? ac simul aiunt poenas pendere non decere? Eu. Id nullo modo. So. Non ergo cuncta dicere ac facere experiuntur: hoc enim, ut arbitror, dicere, ut ambigere nequaquam audent, quod de iniustis supplicium sumendum minime sit: sed aiunt potius non iniuste fecisse. at non? eosjE. Vera loqueris. So. Haud igitur in hoc ambigunt, utrum iniustum punire oporteat: verum de hoc potius inter se disceptant, quis iniuste fecerit, et quid agendo, et quando. Eu. Vera narras. So. Nonne eadem haec diis accidunt, si de iustis atque iniustis, ut oratio tua testatur, dissentiunt? atque ii quidem iniuste facere asserunt, alii negant? postquam illud, o vir mirabilis, nullus hominum, vel deorum dicere audet, Iniustum videlicet poenas nequaquam dare debere. Eu. Ita. vera enim summatim dicis, o Socrates. So. De unoquoque, ut puto, eorum quae facta sunt, disceptant, o Euthyphron, quicunque ambigunt, sive homines, sive ii: si modo dii qui ambigunt, dum de aliqua actione dissentiunt, partim quidem. iustam, partim vero iniustam fuisse dicentes. an non isto modo? Eu. Omnino. So. O amice Euthyphron, me quoque, ut sapientior fiam, edoce, qua coniectura potissimum asseris. quod dii cuncti illum iniuste peremturum existiment, qui mercede ministrans homicida factus ab interfecti domino vinctus, vinculis ante periit, quam qui ligaverat, a iuras interprete. quid agendum cognosceret? atque ob hoc dictum esse, ut filius patrem in capitis. discrimen inducat? Age, obsecro, de iis aliquid mihi clari demonstrare coneris, quod omnino dii omnes actionem hanc rectam existiment: quod si sufficienter. ostenderis, nunquam sapientiae tuae laudes praedicare desistam, Eu. At forte non parvum opus est hoc, o Socrates:. id tamen plane admodum tibi ostendere possem. So. Intelligo iam, quod ad percipiendum tardior, quam iudices, esse tibi videor; quippe cum tuis liquido monstraturus sis haec esse iniusta, omnesque talia deos odisse. Eu. Perspicue nimium, o Socrates; modo me dicentem audiant. So. Atqui audient, si bene dicere illis videberis. Illud autem loquente e cogito, et Ad meipsum referens animadverto, Quod licet vel maxime Euthyphron me doceat. deos omnes hanc mortem iniustam ducere, qui magis inde ab Euthyphrone didicero, quid sanctum, quidve profanum, ait?, deo. quidem inimicum opus hoc esset: attamen ab hoc paulo ante discreta haec esse minime visa eunt, sanctum scilicet, et non sanctum:. quod enim deo amicum, geo etiam inimicum apparuit. Quamobrem hoc tibi dimittam, o Euthyphron: et si vis, dii omnes iniustum putent, et oderint. Verumtamen istud iam in sermone sic emendemus, ut, quod dii omnes oderint, profanum; quod contra omnes ament, sanctam sit. quae vero partim ament, partim oderint, neutra sint, vel simul ambo. Num ita vis nunc sanctum, et fanum nobis esse distinctum? Eu. Quid, o Socrates, prohibet? So. Nihil ad. me, o Euthyphron: sed tu, quod ad te attinet, cogita, utrum ista ponens, sic. me facile, quod pollicitus es, doceas. Eu. Equidem sanctum, quod dii omnes ament, esse faterer: profanum contra. quod omnes oderint. So. An hoc iterum discutiendum, utrum recte dicatur necne? vel otias omittendum. atque ia et nobis ipsis et aliis indulgere debemus, ut quidquid dictum fuerit, admittamus? an quod dictum, examinandum? Eu. Discutiendum: quanquam hoc nunc bene dici existimo, So. Forsitan, o bone vir, sic melius intelligemus. sic enim cogita, Utrum sanctum, quia sanctum est, a diis amatur? vel quia a diis amatur, est sanctum?. Eu, Haud intelligo, quid icas, o Socrates. So. Apertius explicare conabor. Dicimus quiddam latum et ferens, dictum et ducens, visum et videns, atque. huiusmodi cuncta: num haec diversa esse, et qua diversa sunt, intelligis? eosjE. Intelligere mihi videor. So. Nonne et amatum aliquid est, et aliud praeter hoc amans? Eu. Quidni?. So. Dic obsecro: latum quia fertur, latum est, an ob aliquid aliud? Eu, Nequaquam, immo ob hoc ipsum. So. Et ductum similiter, quia ducitur, et visum, quia videtur? Eu, Maxime. So. Non ergo, quia visum est, videtur; sed contra, quia videtur, est visum: nec, quia ductum, ducitur; sed quia ducitur, ductum: nec, quia latum, fertur; sed quia fertur, est latum. Nonne perspicuum est, o Euthyphron, quid inferre velim? volo autem hoc: siquid fit, aut patitur aliquid, non quia factum est fit; sed quia fit potius, factum. nec etiam, quia patiens est patitur; sed quia patitur patiens. Admittis haec? Eu. Admitto equidem. So. Nonne et amatum aut factum aliquid est, aut aliquid ab aliquo patiens? Eu. Prorsus. So. Istud igitur eodem modo, quo superiora, se habet: non, quia amatum est, amatur, a quibus amatur, sed quia amatur, amatum. Eu. Necesse. So. Quid itaque de sancto dicimus, Euthyphron? an quod ab omnibus diis amatur, ut oratio tua testatur? Eu. Immo. So. Numquid ob hoc, quod sanctum est, an ob aliud quiddam? Eu. Ob hoc ipsum. So. Ergo quoniam sanctum est, amatur; non quoniam armatur, est sanctum. Eu. Videtur. So. Verumtamen quoniam a diis amatur, amatum est, atque diis amicum. Eu. Quid prohibet?. So. Non ergo deo amicum, sanctum est, o Euthyphron, neque sanctum amicum deo, ut tu ais, sed hoc aliud est quam illud. Eu. Quanam ratione, o Socrates?. So. Quoniam confitemur sanctum ob id amari, quia Sanctum est: non quia amatur, esse sanctum: nonne? Eu. Certe. So. Amatum autem a deo, eo ipso quo amatur a deo, deo amatum esse; non quia amatum a deo, amari. Eu. Vera loqueris. So. Verum si idem esset deo amatum atque sanctum, tunc aut quia sanctum est, amaretur quod est sanctum, atque ita quia deo amatum, amaretur a deo quod deo amatum est. Aut quia amaretur a deo quod amatum deo est, deo amatum esset, atque ita quod sanctum est, ex eo quod amaretur, esset sanctum. Nunc autem vides, quod opposito modo se habent, utpote quae inter se diversa sunt. hoc enim, scilicet amatum deo, quia amatur, tale est, ut sit amatum. illud autem, scilicet sanctum, quia tale est, ut ametur, amatur, et amatum est. Viderisque, o Euthyphron, quum, quid sanctum sit, interrogatus fueris, essentiam illius ostendere noluisse: sed passionem quandam assignavisse, quam hoc sanctum suscepit: ab omnibus videlicet diis amari, quid autem sit, nondum nobis explicuisti. Si itaque tibi placet, ne me celes, erum a principio rursus definias, quid ipsum sanctum existens, vel amatur a deo, vel aliud quidvis patitur: neque enim de hoc invicem dissidebimus. Sed prompte iam dicas, quid sanctum est, quidve profanum. Eu. At, o Socrates, quomodo tibi quod cogito, exprimam, non invenio. Semper enim nobis, quod proposuimus, praeterfluit, neque consistere vult, ubi sistimus. So. Progenitoris nostri Daedali, o Euthyphron, opera esse, quae dixisti, videntur. Quod si ege illa dixissem atque posuissem, forte me risisses (ioco quodam obiiciens) quod orationis meae artificia secundum illius cognationem diffugiunt, neque permanere volunt, ubi quis illa locavit. Nunc autem, cum tuae suppositiones istae sint, alia quadam opus est dicacitate, neque enim tibi permanere volunt; ut tib quoque videtur. Eu. Immo mihi videtur, o Socrates, quae icta sunt, eandem pene dicacitatem iocumque admittere: quod enim illa circumlabantur, ego minime in causa sum, sed tu mihi Daedalus ipse videris: quantum namque in me est, sic illa mansissent. So. Videor igitur, o amice, eo It hac arte quam ille praestantior, quo ille sua solum instabilia fabricabat, ego autem, praeter mea, ut apparet, etiam aliena. Idque mihi est in arte pulcherrimum, quod invitus sum sapiens, Malim namque rationes mihi manere, immobilesque consistere, quam supra Daedali sapientiam, Tantali quoque divitias affatim assequi. Postquam vero, tanquam delicatior, laborem subterfugere mihi videris, ego una tecum declarare contendam, ut me circa. ipsum sanctum erudias, nec ia medio sermone deficias. Vide, num tibi necessarium videatur omne sanctum esse iutum. , Eu. Mihi vero. So. Numquid et omne iustum sanctum? aut potius omne sanctum iustum? iustum vero non omne quidem sanctum, sed partim sanctum, partim aliud quiddam? Eu. Nequaquam, o Socrates, quae dicta sunt, assequor. So. verumtamen iunior me nihilo minus quam sapientior es: sed, ut dixi, delicatior es ob sapientiae copiam. At, o beate, vires tuas excita, enitere. nihil enim arduum est, quod dicebam comprehendere. dico namque contrarium eius quod iis verbis oeta cecinit: Iovem quidem genitorem quive haec omnia genuit, dicere nolle. ubi enim timor, ibi et pudor. Ego autem a pota hoc discrepo: vis, quo differo, tibi dicam? Eu. Valde. So. Non videtur mihi, ubicunque timor est, ibi etiam pudor existere. nam multi paupertatem ac morbos ceteraque huiusmodi, ut mihi videtur, metuunt, neque tamen pudore ullo in iis afficiuntur. tibi vero nonne idem? Eu. Et mihi. So. At ubicunque pudor, ibi et timor. quisquis enim pudore afficitur, atque erubescit, opinionem pravitatis formidat. Eu. Formidat certe. So. Haud igitur recte: dicitur, ubi timor, ibi pudor; sed ubi udor, ibi et timor: neque tamen vice versa. ubicunque timor, 1bi etiam pudor. Amplior enim, ut arbitror, est timoris quam pudoris natura: siquidem pars, timoris est pudor, quemadmodum numeri pars est impar. ideoque non ubicunque numerus. impar. ubi tamen impar, et numerus est. num tenes? Eu. Maxime. So. De hoc in superioribus percontabar: utrum ubi iustum, ibi et sanctum: an, ubi sanctum, ibi iustum: ubi tamen: iustum, non semper et sanctum:. pars quippe iusti sanctum est. sicne, an aliter dicimus? Eu. Sic utique, probe enim dici videtur. So. Aspice itaque deinceps. si sanctum, iusti pars est, oportet nos, ut apparet, cuiusmodi iusti pars sanctum sit, invenire. Si tu ergo me modo aliquid praedictorum interrogares, ut puta, par cuiusmodi pars numeri, et quis numerus sit: responderem profecto, qui non scalinus sed isosceles, i. e. qui non inaequilaterus sed aequilaterus est. aan non idem tibi videtur? Eu. Mihi certe. So. Conare igitur tu quoque me ita decere, eiusmodi iusti pars sanctum est; ut et Melito confestim obiiciam, ne ulterius iniustitiae nos et impietatis accuset, quippe cum abs te, quae pia, quae sancta, quaeve contraria sunt, ad sufficientiam didicerimus. Eu. Eam iusti partem, o Socrates, sanctum et pium esse reor, quae circa deorum curam, versatur, quae vero ad hominum curam pertinet, reliquam esse iustitiae partem, So. Probe, o Euthyphron, dicere mihi, videris;: sed paulum quid ultra requiro, curam enim quam voces, nondum intelligo. neque forte dicis, hanc curam talem esse, quales curae sunt, quae ad alia spectant, ut. ecce cum dicimus: Non quivis equos curare novit, sed equester, an non? Eu. Proreus. So. Equestris namque facultas equorum cura est. Eu. Utique, So. Et venatoria canum, et bucolica boum. Ev. Omnino. So. Sanctitas autem ac pietas cura deorum. Sicne, o Euthyhron, asseris? Eu. Assero. So. An non cura omnis idem, intendit, ut quiddam huiusmodi, bonum et utilitatem ei quod, curatur, afferre? ut equi ab equestri diligentia iuvantur, ac meliores evadunt. an non sic videntur?. lu, Mihi plane, So. Et canes a venatorum peritia, et a bucolica boves, ac reliqua, cuncta similiter. num in damnum eius quod curatur, curam tendere putas? Eu. Non per Iovem. So. Ad utilitatem vero? Eu. Quidni?. So. Sanctitas quoque cum deorum cura sit, diisne prodest? ac meliores efficit? atque id ipse concederes, ut cum sanctum quippiam peragas, deorum aliquem. facias meliorem? Eu. Nunquam per Iovem. So. Neque ego, o Euthyphron, id te dicere arbitror: longe enim a me suspicio haec abest: propterea te rogavi, qualemne curam deorum diceres, non existimans, huiusmodi quandam te dicere. Eu. Et recta quidem, o Socrates. non enim talem assero. So. Age, quaenam deorum cura sanctitas erit? Eu. Qua, o Socrates, servi dominos curant. So. Intelligo: ministra quaedam deorum, nt videtur, cura haec erit. Eu. Prorsus. So. Potesne dicere, ad quid suppeditet medicis cura medicorum ministra? nonne ad sanitatem? Eu. Ad hanc ipsam. So. Ministra vero facultas eorum, qui naves construunt, ad quid illis ministrat? Eu. Ad navis fabricam. So. Et quae domorum aedificatoribus, nonne ad domus constructionem?. Eu. Immo. So. Dic itaque mihi, vir optime, cura illa ministra deorum, ad cuius operis effectionem diis: obsequitur? perspicuum est te scire, cum divina te nosse prae caeteris omnibus affirmaveris. Eu. Et vera loquor, o Socrates. So. Dic ergo per Iovem, quid est mirificum istud opus, quod dii nobis ministrantibus faciunt? Eu. Multa profecto ac. pulchra, o Socrates. So. Exercitus quoque duces (multa et pulchra efficiunt) o amice: verumtamen praecipuum diceres opus illorum esse in praelio superare. an non? Eu. Quidni? So. Multa praeterea atque pulchra, ut arbitror, agricultores: sumina tamen illorum est, ex terra alimenta colligere. Eu. Prorsus. So. Multorum vero pulchrorumque facinorum, quae dii efficiunt, quaenam summa existit? Eu. Etiam paulo ante dixi, o Socrates, prolixi operis esse, haec omnia perfecte comprehendere. Sic autem nunc tibi simpliciter dico, quod si quis grata diis loqui et agere novit, vovens, atque sacrificans, haec sancta sunt: atque haec officia, tum domos proprias, tum civitates conservant. Contraria vero impia sunt, et universa pervertunt ac perdunt. So. Paucioribus admodum, o Euthyphron, si voluisses, summam eorum quae rogabam explicuisses: sed videris nequaquam promptus et libens ad me docendum accedere. et nunc utique, postquam id persensisti, dehortatus es atque advertisti; quod si respondisses, forte sanctitatem abs te didicissem. nunc autem necesse est enim interrogantem interrogatum sequi quacunque ducit quid rursus dicis sanctum esse, alque sanctitatem? nonne scientiam quandam vovendi, atque sacrificandi? Eu. Equidem. So. Nonne sacrificare est munera diis offerre? movere autem, a diis petere? Eu. Et maxime: quidem, o Socrates, So. Scientia ergo et diis dandi, et ab iis petendi secundum hanc rationem sanctitas erit. Eu. Perpulchre, o Socrates, quod dicebam intellexisti. So. Avidus sum, o amice, sapientiae tuae, mentemque adhibeo, ne verba frustra effundas. At mihi dicas oro, quaenam haec est ministratio erga deos? an esse dicis, ab iis petere aliquid, et iis dare? Eu. Certe, So. Recte ab illis petere, nonne est ea petere, quibus egemus? Recte autem dare, ea. quibus. indigent, illis offerre? Neque enim artificiosum esset, ea alicui, quibus non indiget, elargiri. Eu. Vera narras, o Socrates. So. Mercatura igitur quaedam, o Euthyphron, inter deos et homines mutua sanctitas eri, Eu. Mercatura, si sic eam nominare lubet. So. At nihil mihi placet, nisi sit verum. Dic ergo, quaenam diis ex muneribus nostris utilitas, Quae enim dent, unicuique patere potest. nihil enim nobis est bonum, quin illi praebeant. Quae vero a nobis accipiunt, quid. illis conferunt? an tanto ipsis in hac mercatura praestamus, ut cum nos omnia ab illis bona suscipiamus, ipsi nihil a nobis boni reportent? Eu. Num opinaris, o Socrates, deos iis, quae a nobis accipiunt, aliqua ex parte iuvari? So. At quid tandem erunt haec nostra dena diis oblata? Eu. Quid putas aliud, quam honorem, venerationem, et, ut modo dixeram, gratiam? So. Gratum igitur erit, o Euthyphron, sanctum, non autem utile, aut placitum diis? les. Reor equidem maxime omnium placitum. So. Hoc igitur iterum sanctum est, diis placitum? Eu. Maxime. So. Et miraris, cum haec dicas, quod rationes tibi nequaquam consistere, sed vacillare potius videantur, ac me veluti Daedalum culpas, quod eas nutare compellam? cum tamen ipse longe admodum artificiosior sis, quam Daedalus, dum ipse facis, ut sermones circulo revolvantur. an non sentis, orationem rursus in idem refluere? Meministi in superioribus sanctum et amicum Deo, haud eadem, sed diversa invicem apparuisse. Eu. Memini, So. Nunc vero nequaquam animadvertis, te sanctum deo placitum dicere: hoc autem nihil aliud est, quam deo amicum. an non? Eu. Omnino. So. Ergo aut tunc non recte concessimus: aut, si recte tunc, modo non recte iudicaremus. Eu. Videtur. So. Igitur principio rursus, quid sanctum sit, examinandum est. Nam ego antequam discam, volens ac libens adstare nequaquam verebor. Sed ne me contemnas: immo mentem penitus adhibens, quam maxime nunc exprime veritatem. Nosti enim, si quis hominum alius: neque dimittendus es, quemadmodum Proteus, priusquam dixeris. Nam nisi liquido sanctum ac profanum novisses; nunquam mercenarii cuiusdam gratia, virum senem et patrem, ut reum mortis, persequi statuisses: sed deos timuisses, ne forte minus id recte aggredereris, atque ex hominum conspectu erubuisses. Nunc autem novi, quod plane:sanctum et profanum cognoscere opinaris. Dic ergo, o optime Euthyphron, neque no celes, quid ipsum existimes. Eu. Alias, o Socrates. nunc iam alio propero; hora enim est, ut abeam. So. Quid agis amice? magna de spe me nunc abiens deiecisti, qua sperabam, abs te quid sanctum, quid non sanctum, discere; atque ita. Meliti accusationem liber evadere, ostendens illi, quod ab Euthyphrone divinorum sapientiam adeptus fuerim; neque ulterius ex mea rudique sententia novum aliquid de divinis inducturus sim, sed reliquum omne tempus melior admodum sim victurus.