Jump to content

Ex epistola

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ex epistola
1899

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXXI (1898-1899), p. 513
LITTERAE SS. D. N. LEONIS XIII
AD MODERATRICEM UNIVERSASQUE SORORES A CHARITATE,
OCCASIONE CELEBRATIONIS NATALIS CENTESIMI
A FUNDATIONE INSTITUTI EARUMDEM*


Dilectae Filiae, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ex epistola ad Nos data, obsequii ac devotionis plena, perspeximus quo alacri pioque studio Institutum vestrum centesimum natalem suum celebrare intendat. Officium sane debitum Deoque gratum ! Ea enim fuit Dei in vos benevolentia perpetuumque numen, ut, non modo numero praeter cogitationem sitis auctae, sed, quod pluris interest, operam vestram religioni civilique consociationi optime probaveritis. Nos igitur, qui probe novimus qua m uberi utilitate tum pueris puellisque excolendis, tum miseris omne genus iuvandis intendatis animum, laetitiam vestram gratulatione Nostra Nostraque laude augere volumus. Auspicem vero muneru m divinorum paternaeque Nostrae benevolentiae testem habetote, Dilectae Filiae, Apostolicam benedictionem, quam vobis universis amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII Aprilis anno MDCCCXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.


LEO PP. XIII

*ASS, vol. XXXI (1898-1899), p. 513.