Excerpta ex variis tractatibus (Nestorius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerpta ex variis tractatibus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 48

NeMaMe.ExExVaT 48 Nestorius; Marius Mercator Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO.

Plures sunt collectiones excerptorum ex tractatibus Nestorii. Prima et celebrior, etsi non plenior, ea est quam Patribus in concilio Ephesino Petrus notariorum primicerius obtulit. Altera reperitur apud Cyrillum in opere quod aliquando Ἔλεγχος dicitur, aliquando contradictio adversus Nestorium. Tertiam Ephesi a Cyrillo factam Marius Mercator Latinitate donavit, quam nunc primum edimus. Prima, quam Ephesinam vocare possumus, complectitur viginti capita; secunda, quae Cyrilliana, quadraginta tria; tertia, quam deflorationem Liberatus nominat, viginti duo: quamquam eadem capita diversis in collectionibus reperiuntur. Omnes porro collectiones Cyrillum habere auctorem, duas extremas Mercatorem interpretem, mox planum fiet.

Excerpta fuerunt cuncta, ut innuit Mercator, ex codice confecto ex multis quaternionibus, arte quadam dispositis, quibus tamen singulis singuli tractatus non videntur contenti, ut aperte demonstratur in notis.

Codex ille, cujus mentionem facit Marius, diversus certe non erat a libro cujus meminit Cyrillus cum ait (Lib. I Contrad. in praef.): In librum quemdam a quodam compositum incidi, in quo multi erant congesti sermones per elementa et velut ordine dispositi, nullaque ratio ei deerat, quominus retineri posset. At si a scriptore ejusmodi aliquid dictum esset quod oblivioni traditum evanesceret, forsan utique statuissem, et mihi silendum esse, et caeteris consulendum, ut idem facerent, ne multis aliis posterisque nostris nota essent tam absurde tamque imprudenter dicta. Sed quia blasphemiarum turba in eo libro congesta est, et multum adversus dogmata veritatis declamatum et oblatratum, quomodo non necessarium fuit propemodum, ut accingeremur, et pro salute lectorum certaremus, ne ullum ex ea re damnum paterentur? Eadem enim fragmenta, et in libro, et in codice leguntur.

Immo non nemini videri potest, ne diversus quidem esse codex a libro de Incarnatione, quem Gennadius (Lib. de Script. Eccles. cap. 53) tradit a Nestorio scriptum pro sua haeresi sexaginta duobus sacrae Scripturae testimoniis refertum. Postquam Ecclesiae Constantinopolitanae pontificatu donatus est, apertum se hostem Ecclesiae, quem celaverat, ostendens, librum scripsit, quasi de incarnatione Domini, sexaginta [Forte quinquaginta] et duobus divinae Scripturae testimoniis pravo sensu suo constructum, in quo quidquid asseveraverit, in catalogo haereticorum demonstratur.

Tres illas collectiones contulimus non sine aliquo labore, indicavimusque in quo sibi consonarent, et in quo dissentirent: nec enim id scire minimi est ad negotium haeresis Nestorianae momenti, ideoque omnes simul edendas putavimus, partim quia priores duae sunt apud Marium Mercatorem, cujus opera edimus; partim quia tertia suppeditat ipsamet Graeca Nestorii verba fragmentorum multorum, quae apud Mercatorem habentur Latine tantum.

Quartam addidimus ex variis cum Cyrilli, tum aliorum scriptorum libris, ut uno prospectu quisque valeat haeretici sensa intueri, indeque judicare quam immerito aliqui olim, atque etiamnum quidam ausi sint dicere, verbo potius quam reipsa lapsum esse Nestorium, ideoque propter pervicaciam magis quam haeresim, damnationis sententiam tulisse.

SYNODI EPHESINAE ACTIO VI. In qua continetur COLLECTIO PRIMA EXCERPTORUM EX LIBRO NESTORII Oblata Patribus Ephesinae synodi a Petro primiaerio notariorum, Interprete, ut credi potest, Mario Mercatore. NOTA. Post consulatum DD. NN. Fl. Theodosii XIII et Fl. Valentiniani imperatorum Augustorum XI kal. Augusti, qui dies est secundum Aegyptios epiphii 28, jussu augustissimorum piissimorumque principum synodo congregata in Ephesiorum metropoli, et sedentibus in episcopio reverentissimi et religiosissimi episcopi Memnonis sanctissimis et Deo dilectissimis episcopis Cyrillo Alexandriae agente etiam sanctissimi et religiosissimi episcopi Romanae Ecclesiae Coelestini, et Juvenale Hierosolymorum, et Memnone Ephesiorum, et Flaviano Philipporum agente etiam vicem Rufi sanctissimi episcopi Thessalonicae, et Firmo Caesareae Cappadociae primae, et Theodoto Ancyrae Galatiae, et Acacio episcopo Melitines, et Perigene Corinthi Graeciae, et Cyro Aphrodisiados Cariae, et Valerio Iconii, et Hesychio Parii, et Hellanico Rhodii, et Dinato Nicopoleos Epiri veteris, et Eutheario Dyrrachii Epiri novae, et Perherbio Farmuli, et Eudoxio Comatus Lyciae, et Sylvano Cheretaponti Phrygiae, et Vereniano Pergae Pamphyliae, et Amphilocio Sides, et Epiphanio Cratiae Honoriados, et Gregorio Cessasunthis Ponti Polemoniaci, et Sinicione Codron, et Iconio Gortinos Cretae, et Dalmatio Cyzici, et Docimesio Maroneae Thraciae, et Joanne Proconesi, et Daniele Coloniae secundae Cappadociae, et Romano Raphiae, et Pauliniano Majumae, et Paulo Anthedonis, et Fido Joppe, et Joanne Sycamazonis, et Theodoro Gadorum, et Letoio Libyadis, et Apelle Justes, et Theodoro Ariddelon, et Petro Parembolae, et Joanne Augustopoleos, et Saida Phoenus, et Rufino Gabon, et Anysio Thebarum, et Callicrate Naupacti, et Domnino Opuntis, et Nicia Megaron, et Agatocleo Coloniae, et Felice Apolloniae et Bellidis, et Theodoro Dodonae, et Andario Cerronesi Cretae, et Cyrillo Cydone Cherronesi, et Paulo Lappe, et Zenobio Cnosi, et Luciano Toperi Trachiae, et Nepio Maximianopoleos, et Secundino Lamiae, et Dione Thebarum Thessaliae, et Theodoro Eschinei, et Martyrio Listron, et Thomas Derbes, et Athanasio Parosithi, et Themistio Jassi, et Aphetoneto Heracliae, et Phileto Amyzonis, et Apella Cybirae, et Spudasio Ceramon, et Archelao Myndi, et Fania Arpason, et Promachio Alydon, et Philippo Pergamorum Asiae, et Maximo Cymae, et Dorotheo Myrinae, et Maximo Assi, et Euporo Pepon, et Alexandro Arcadiopoleos, et Euthico Theodosiopoleos, et Rodone Palaeaspoleos, et Eutropio Evason, et Aphobio Coloes, et Nestorio Sion, et Heracleonte Tralleon, et Theodoro Myses, et Theodoro Anineti, et Timotheo Briullon, et Theodosio Maustauron, et Tichico Citeron, et Eusebio Clazomenon, et Euthalio Colophonis, et Modesto Aneon, et Theosebio Prienes, et Eusebio Prienes, et Eusebio Magnesiae Sifilae, et Sapricio Paphi Cypri, et Zenone Curii Ceretii Constantiae, et Evagrio Solon, et Caesario Chorepiscopo, et Triboniano Aspendi Pamphyliae, et Nucetio Seleges, et Solone Paraliae, et Acacio Cotenon, et Nesio Corybrassi, et Matidiano Coracensium, et Nectario Senon, et Eutropio Ettennon, et Tariano Lyrbes, et Eusebio Asponon Galatiae, et Philumeno Cinnes, et Strategio et Eusebio Heraliae Honori, et Paralio Andrapone Hellespontiadis, et Sylbano Ceratapon, et Hermogene Rinocuroron, et Evoptio Ptolemaidos Pentapoleos, et Eusebio Pelusii, et Adesphio Onopheos, et Paulo Phravoneos, et Phoebammone Copti, et Machario Metelos, et Adelphio Saeos, et Macedonio Xeos, et Marino Heliopoleos, et Metrodoro Leonthon, et Machario Anteon, et Petro Oxyrinchi, et Strategio Athribidis, et Athanasio Parali, et Sylvano Cophriteos, et Joanne Hephestii, et Aristobulo Thmueos, et Theone Sethroitu, et Lampetio Casii, et Cyro Achaeorum, et Publio Olbiae, et Samuele Dysteos, et Zenobio Barchae et Tenone Theucyron, et Sopatro Septimiaces, et Eusebio Nilupoleos, et Heraclida Heracleos, et Chrisadrio Aphroditus, et Andrea Hermupoleos magni, et Sabino Panos, et Abraham Ostracines, et Hierace Aphnau, et Alypio Selae, et Alexandro Cleopatridos, et Isaac Tuna, et Ambone Butu, et Heracleo Thyneos, et Isaac Elearchiensi, et Heraclio Thamiatidos, et Theona Psincus, et Ammonio Panephysi, et Bessula diacono Carthaginis, et Arcadio et Projecto sanctissimis episcopis et legatis, et sanctissimo presbytero Philippo apostolicae sedis Romanorum et legato, Petrus presbyter Alexandriae et primicerius notariorum dixit: Sancta et ingens synodus vestra omnem adhibens providentiam rectae et apostolicae fidei et dogmatum veritatis, consulens autem paci et statui Ecclesiarum, definitionem protulit, quam prae manibus habentes, si videbitur sanctitati vestrae, recitabimus.

Sancta synodus dixit: Definitio prolata a sancta et mundana synodo percenseatur et actis praesentibus inseratur.

Nicensis synodus hanc fidem exposuit. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est, ex Patris substantia, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nostram salutem descendit, incarnatus et homo factus, passus, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui aiunt, Erat quando non fuerat, et antequam nasceretur non erat, et quod ex nihilo factus est vel ex alia substantia, perhibentes esse aut visibilem aut mutabilem Filium, anathematizat apostolica Ecclesia.

Huic quidem sanctae fidei omnes convenit assentiri. Habet enim proprie et sufficienter ad utilitatem totius orbis terrarum. Quoniam vero quidam sunt qui cum hanc assimulent confiteri et huic assentiri, depravent tamen vim sententiarum et ad suum interpretentur arbitrium, et corrumpant etiam veritatem, pestilentiae filii et erroris, opus fuit necessario etiam sanctorum Patrum et orthodoxorum proferre sententias, quae insinuare possent quemadmodum et ipsi intellexerunt fidem et aliis praedicare confisi sunt; ut fieret manifestum omnes qui rectam et immaculatam habeant fidem, eo modo oportere eam intelligere et interpretari et praedicare.

Petrus presbyter Alexandriae et primicerius notariorum dixit: Quoniam prae manibus habemus libros sanctorum et religiosissimorum Patrum et episcoporum et diversorum martyrum, excerpsimus autem ex his pauca capitula, si videbitur, recitabimus.

Flavianus episcopus Philipporum dixit: Haec quoque perlecta inserantur. Et recitata sunt hoc modo.

Petri sanctissimi episcopi et martyris ex libro de Deitate. Quoniam certe gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17); unde et gratia sumus salvati (Ephes. II, 8, 9) juxta apostolicum dictum. Et hoc, inquit, non ex vobis, neque ex operibus, ne quis glorietur. Voluntate Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et habitu inventum ut homo (Philipp. II, 7). Non est tamen a Deitate destitutum. Neque enim ut a sua gloria et virtute desisteret: Cum esset dives, pauper est factus (II Cor. VIII, 9); sed et ut mortem pro nobis peccatoribus ipse sustineret: Justus pro injustis et ut nos offerret Deo, mortuus quidem carne, vivificatus autem spiritu (I Pet. III, 18). Et post alia. Unde et evangelista asserit veritatem dicens: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Scilicet ex quo angelus Virginem salutavit dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Dominus autem tecum dixit Gabriel, pro eo quod est Deus Verbum tecum. Demonstrat enim id nasci in vulva et carnem futurum, juxta quod scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Ibid., 35). Et porro post alia. Deus autem Verbum, viro absente, voluntate Dei, qui omnia facile operatur, factum est in vulva Virginis caro, non egens viri operatione aut praesentia. Viro enim efficacior fuit Dei virtus inumbrans Virgini, superveniente etiam simul Spiritu sancto.

Athanasii sanctissimi episcopi Alexandriae ex libro adversus Arianos. Multi igitur sancti fuerunt et puri ab omni peccato. Jeremias vero et ab utero sanctificatus est; et Joannes, cum adhuc esset in utero, exsultavit in gaudio voce Mariae Theotoco (Ibid., 44). Et tamen regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14). Sic quoque nihilominus manebant homines corruptibiles et mortales et passionum naturae suae capaces. Nunc vero cum Deus Verbum factum est homo, et sua fecit ea quae sunt propria carnis nostrae; jam non passiones corpus contingunt propter Verbum quod fuit in corpore, sed ab ipso quidem contritae sunt; homines vero non juxta suas passiones peccatores sunt et mortales, sed juxta Verbi virtutem resurgunt immortales et incorruptibiles et aeterni. Unde etiam carne nata ex Maria Theotoco, ipse dicitur natus qui praestat ut alii nascerentur, ut nostram in se generationem transferret, et nos jam non ut terra tantum abeamus in terram, sed ut coelesti Verbo conjuncti, ab eo ipso sublevemur in coelum. Recte igitur etiam alias corporis passiones? in semet transtulit; ut non ut homines, sed ut Verbo adhaerentes, fieremus aeternae vitae participes. Non enim jam juxta priorem generationem morimur in Adam, sed nostra generatione et omni carnali fragilitate translata in Verbum resurgimus ex terra, soluta maledictione peccati propter eum qui pro nobis factus est maledictio.

Ejusdem epistola ad Epictetum. Quomodo autem vel dubitare ausi sunt qui dicuntur esse Christiani, si Dominus qui processit ex Maria Filius quidem sit Dei substantia et natura, carnaliter vero ex semine David et ex carne sanctae Mariae? Qui porro adeo audaces fuerunt ut dicerent Christum, qui carne sit passus et crucifixus, non esse Dominum et Salvatorem et Deum et Filium Patris? Vel quomodo volunt se nominare Christianos qui dicunt in hominem sanctum, quemadmodum etiam in unumquemque prophetarum, supervenisse Verbum, ac non magis ipsum hominem factum cum corpus sumpsisset ex Maria; et alium esse Christum et alium Dei Verbum quod ante Mariam et ante saecula erat Filius Patris? Aut quomodo possunt esse Christiani qui dicunt aliud esse Filium et aliud Dei Verbum? Item post alia. Absit ut haec putatione facta esse dicamus, ut nonnulli existimarunt. Nam vere homine facto Salvatore, totius hominis facta est salus. Nam si putatione Verbum fuisset in corpore, juxta quod illi dicunt, putatione autem quod dicitur tantum phantasia quaedam est, invenietur salus nostra et resurrectio hominum facta per diocesin, non veritate, juxta scelestissimum Manichaeum. At vero si non per phantasiam salus nostra, nec corporis tantum, sed totius hominis animae et corporis salus est facta; humanum ergo natura quod ex Maria factum est juxta Scripturas et verum erat Salvatoris.

Julii sanctissimi episcopi Romae epistola ad Prosdocium. Praedicatur autem ad consummationem fidei et incarnatus ex Virgine Maria Dei Filius, qui habitavit in hominibus, non in homine operatus. Hoc enim de prophetis est et apostolis. Perfectus Deus in carne, et homo perfectus in spiritu. Non duo filii: unus quidem naturalis Filius qui assumpsit hominem, alter vero homo mortalis assumptus a Deo, sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus.

Felicis episcopi sanctissimi Romae et martyris ex epistola ad Maximinum episcopum et ad clerum Alexandriae Ecclesiae. De incarnatione vero Verbi et de fide, credimus in Dominum nostrum Jesum Christum natum ex Virgine Maria. Hic enim est Filius Dei aeternus et Verbum, et non ita homo a Deo assumptus, ut esset alius praeter ipsum. Neque enim hominem assumpsit Dei Filius ut esset alius praeter ipsum: sed cum esset Deus perfectus, factus est simul et homo perfectus, incarnatus ex Virgine.

Theophili sanctissimi episcopi Alexandriae ex paschali epistola quinta. Sunt enim nunc miraculorum veterum reliquiae, ne parum credant quod Dei virtus potest facere ut virgo pariat, in qua fuit vivum Dei Verbum propter nostram similitudinem. Aliter enim nos alloqui proprius ipse non poterat; et nec ex voluptate et somno, quemadmodum et in aliis hominibus, corpus accipiat, accepit ejus consimile, natus ex Virgine, homo quidem apparens juxta nos et in forma servili, rebus vero probatur esse omnium artifex et Dominus, opera faciens Dei.

Ejusdem, ex epistola paschali sexta. Quemadmodum summi artificum non in pretiosa tantum materia vim suae artis ostendunt, sed et si in luto vel cera solertiam suam demonstrent, multo magis videntur esse laudabiles; sic etiam Deus Verbum, optimus, omnium artifex, vivum, efficax, qui ordinatione congrua cuncta composuit, non coelesti quadam corporis assumpta materia ad nos venit, sed in luto magnitudinem suae artis ostendit, corrigens hominem qui est fictus ex luto, ipse ex Virgine homo novus procedens, generationis quidem ratione dissimilis, aliis vero omnibus absque peccato similis nostri (Hebr. IV, 15), natus, pannis involutus, lacte nutritus, infans in praesepio repositus, naturae nostrae fragilitatem sustinens propter priores causas; sed cum adhuc infans esset, Satanam et ejus perterrefecit exercitum, magos provocans ad poenitentiam, et eos armans ad contemptum ejus qui illos miserat regis.

Cypriani sanctissimi episcopi ex libro de Misericordia. Multa et magna sunt, fratres charissimi, beneficia divina quibus in salutem nostram Dei Patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur; quod conservandis ac vivificandis nobis Pater Filium misit ut reparare nos posset; quodque Filius missus est, et hominis Filius esse voluit ut Dei filios faceret. Humiliavit se, ut populum qui prius jacebat erigeret. Vulneratus est, ut vulnera nostra curaret. Servivit, ut ad libertatem servientes extraheret. Mori sustinuit, ut immortalitatem mortalitas exhiberet.

Ambrosii sanctissimi episcopi Mediolanensis. Si mihi non credunt, credant Apostolo dicenti: Postquam vero venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Filium, inquit, suum, non unum ex multis, non communem, sed suum. Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem significavit. Hunc postea factum ex muliere astruxit, ut factura non Divinitatis, sed assumptionis corporis ascriberetur. Factum ex muliere per carnis susceptionem, factum sub lege per observantiam legis. Generatio autem illa coelestis ante legem, ista post legem.

Ejusdem. Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quoniam regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis (I Cor. II, 4). Servemus locutionem Divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Filius, quia in eodem utraque natura est, et non in uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones: quia quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est; quasi homo quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur: Hic est panis vivus qui de coelo descedit (Joan. VI, 51). Panis hic caro est, sicut ipse dixit: Hic panis quem ego dabo, caro mea est (Ibid., 52). Hic est qui descendit, hic est quem Pater sanctificavit et misit in hunc mundum (Joan. X, 36). Et ipsa littera docet nos sanctificatione non Divinitatem eguisse, sed carnem.

Gregorii majoris episcopi Nazianzi. Non decipiant homines nec decipiantur, hominem carentem sensu existimantes Dominicum, ut ipsi aiunt, immo vero Dominum nostrum et Deum. Non enim hominem a Deitate separamus; sed unum eumdemque affirmamus; antea quidem non hominem, sed Deum et filium dumtaxat et ante saecula sine corpore et omnibus corporalibus, postea vero et hominem assumptum pro salute nostra, passibilem carne, impassibilem Deitate, comprehensibilem corpore, incomprehensibilem Deitate, eumdem terrenum et coelestem, visibilem et intelligibilem, capabilem et qui capi non posset, ut perfectum hominem, eumdem etiam Deum, ut homo totus repararetur, qui cecidit in peccatum. Si quis Mariam non existimet Theotocon, procul est a Divinitate. Si quis per Virginem tamquam per fistulam transcurrisse ac non in ipsa formatum divina simul humanaque ratione, divina quidem quod absque viro, humana vero quod more partus; si quis formatum dicit hominem, postea Deum induisse, detestandus est. Neque enim generatio Dei haec est, sed generationis fuga. Si quis duos filios inducit, unum quidem ex Deo Patre, alterum vero ex matre, ac non unum eumdemque, excidat adoptione quae est recte credentibus promissa. Gemina enim natura Deus et homo, quia et anima et corpus. Filii vero non duo, nec Dei. Neque enim hic duo homines sunt, licet Paulus ita quod est intra hominem et quod est extra appellarit (II Cor. IV, 16). Et si est breviter dicendum, aliud quidem et aliud ex quibus Salvator (neque enim idem est visibile et invisibile, nec temporarium simile est ei quod est ante tempora), non alius vero at alius, absit. Nam utraque in commixtione sunt, Deus incarnatus et homo Deitate sacratus, vel quoquo modo quis voluerit nominare. Aio autem aliud et aliud, contra quam est in Trinitate. Ibi enim alius et alius est, ne substantias confundamus, non aliud vero et aliud. Unum enim idemque tria sunt et similia Deitate. Si quis tamquam in propheta per gratiam operatum dicit, ac non per substantiam conjunctum et concretum; inanis sit divinae operationis, immo plenus adversae. Si quis non adorat crucifixum, anathema sit et inter Theoctonos numeretur. Si quis ex operibus consummatum aut post baptisma aut post resurrectionem ex mortuis adoptionem meruisse dicit juxta paganos, qui naperpapot inducunt, anathema sit. Quidquid enim oritur aut crescit aut consummatur, non est Deus, etsi propter incrementum quod paulatim fit ita dicatur.

Basilii sanctissimi episcopi Caesareae Cappadociae primae. Neque tantum coelum et terra et aequorum latitudo, et quae in aquis vivunt, nec terrestria animalia, nec stellae, nec aer, nec horae temporum, et elementorum varia diversaque ordinatio, virtutis ipsius eminentiam probare possunt quantum quod potuerit Deus, qui capi non potest, absque carnis passione conjungi cum morte, ut nobis passione sua impassibilitatem donaret.

Gregorii sanctissimi episcopi Nusae. Hoc, inquit, sentite et de vobis, quod etiam in Christo Filio Dei; qui cum esset in forma Dei, no rapinam arbitratus est ut esset aequalis Deo, sed se exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 5-7). Quid in Deo servi forma pauperius? Quid in rege humilius quam ad participatum nostrae naturae pauperrimae voluntarie devenisse? Rex regnantium et Dominus dominantium servilem formam induitur. Judex omnium dominantibus tributum penset, ad Dominus creaturae deducitur in speluncam. Qui omnia comprehendit, coenaculi non invenit locum, sed in praesepio mutorum animalium projicitur. Mundus et sincerus humanae naturae patitur sordem, et per omnem nostram gradiens paupertatem, usque ad experimentum pervenit mortis. Videtis modum voluntariae paupertatis. Vita mortem gustare dignatur, judex adducitur in judicium, vitae omnium Dominus subit suffragium judicantis, Rex coelestium principatuum manus carnificum non repellit. Ad haec, inquit, exemplum humilitatis videat modum.

Attici episcopi Constantinopoleos. Hodie Christus Dominus clementiae generationem suscepit. Nam divinae dignitatis jam antea habuerat, et adjecit porro clementiae. Verbum exinanitur, quod natura inexinanibile est. Se enim exinanivit formam servi accipiens (Ibid., 7). Incarnabilis in carne fit. Nam Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Qui tractari non potest propter incorporalem naturam, contrectatur. Qui initium non habet, fit sub initio corporali. Perfectus crescit, invertibilis proficit, dives in coenaculo fit. Qui comprehendit nubibus coelum, pannis involvitur. Rex ponitur in praesepio.

Iconii episcopi. Nam quia idem est et Rex et Deus, et mortalitatem propter corporis dispensationem gustavit, dona sunt argumenta mysterii. Aurum offerunt, agnoscunt enim regem. Offerunt thus, Deus est enim cui offerunt. Adjiciunt etiam myrrham, propter eam quae est in mysterio mortalitatem passionis.

Ejusdem. Nam nisi ille fuisset carnaliter procreatus, tu numquam fuisses spiritaliter recreatus; et nisi ille sustinuisset formam servilem, numquam tu adoptionis esses gloriam consecutus. Ideo in terram coelestis, ut tu terrenus recipiaris in coelum. Ideo Christus se evacuavit ut nos omnes ex ipsius plenitudine accipiamus (Ibid., 16). Illius mors tua immortalitas facta est. Domini passio servi facta est altitudo. Tu vero beneficium in blasphemiam rapis.

Attici episcopi Constantinopoleos. Siquidem dubium facit Unigeniti incarnatio et Virginis partus et communio passionum, et patibulum, et mors, et passio, is doceatur et sciat haec omnia causas fuisse salutis mundanae, sed ne haec quidem indigna esse divina clementia. Nam si turpe est Deo in habitare, turpius etiam virginem facere. Si vero virginem fingere contumeliam esse non duxit, nec habitare in ea turpitudinem judicavit. Et si pati malum est, passionibus liberare quantum est? Igitur et mortuus est immortalis morte, et mortem morte damnavit, et resurrexit, resurrectionem largiens nobis. Et haec omnia sustinet non natura Deitatis, sed assumptione carnis; Deitate quidem manens intactus juxta suam naturam, omnia vero perferens et patiens ut vitae aeternae nobis dux et auctor existeret.

ACTIO DE CONFESSIONE CHARISII PRESBYTERI. Juxta piissimorum augustissimorumque principum Theodosii et Valentiniani congregata Ephesiorum metropoli ex omni prope orbe terrarum hac sanctissima synodo religiosissimorum episcoporum omnium sanctarum Ecclesiarum, et agente concilium et decernente ut firma maneret fides exposita per Spiritum sanctum a sanctis Patribus qui tunc temporis Nicaeae convenerant numero trecenti decem et octo, et disponente quae ad hanc rem pertinerent competentibus modis, Charisius quidam nomine presbyter et dispensator sanctae Ecclesiae Philadelphiae civitatis asseruit quosdam ex Lydia oriundos haereticos voluisse quidem suum errorem deponere, converti vero ad veritatis lumen et imbui catholicae Ecclesiae piis rectisque voluisse dogmatibus; deinde eos qui ad veritatem deducendi erant in pejorem inductos errorem et tamquam ex fovea in profundiorem foveam cecidisse. Asseruit namque Antonium et Jacobum habentes nomina presbyterorum de Constantinopoli descendisse cum epistolis commendatitiis Anastasii cujusdam et Photii, qui tunc temporis haeretico Nestorio adhaerebant, qui et ipsi nomina habebant presbyterorum; et cum deceat magis apostolicam et evangelicam fidei traditionem, quam etiam Patres exposuerunt qui Nicaeae convenerunt, eis praeponi qui ab errore convertuntur in veritatem et qui e tenebris in lucem cupiunt pervenire, obtulisse nescio quam impiissimorum dogmatum expositionem tamquam ordine symboli compositam, et ei subscribere illos miseros compulisse, et in hoc omnem impietatis excessisse mensuram. Et ut haec quae dicta sunt possint evidentius apparere, infra scriptus est etiam libellus oblatus a memorato presbytero Charisio, et impiae illius et pessimae fidei expositio de incarnatione unigeniti Filii Dei cum subscriptione etiam illorum qui decepti sunt.

Libellus Charisii.

Sanctissimae et Deo dilectae synodo mundanae quae in Ephesiorum metropolim congregata est a Charisio presbytero et dispensatore Ecclesiae Philadelphiae. Est quidem omnibus sapientibus exoptandum honorem debitum et convenientem patribus et maxime spiritalibus et praeceptoribus semper deferre. Si vero contigerit ut hi qui docere debeant, ea discentibus de fide garriant quae aures omnium mentesque laedere possint, necesse est ordinem commutare, et eos qui perverse docere contendant a discipulis magis redargui. Sed quoniam inter eos est Nestorius numerandus, malae suae opinionis fructus decerpsit, et qui de fide Christi pessime existimans et docens saepe quae eum docere non convenit, omnem orbem terrae conturbavit; adeo ut etiam pii principes censere cogantur hanc vestram sanctissimam synodum convenire, et rectae fidei dogmata confirmare: quod etiam sua clementia Dominus Deus indulsit ut ob supradictam causam vos omnes huc, Patres sanctissimi, conveniatis. Hujus causa ego ad vestrae sanctitatis genua provolutus affirmo, quod non solum ipse Nestorius, verum etiam impietatis ipsius particeps Anastasius et Photius presbyteri eamdem etiam in aliis civitatibus fidem pessimam disseminari cupientes, Jacobo cuidam sui simili favorem praestiterunt et praestant, ad colloquii societatem eum adhibentes et mensae, quem etiam per litteras tamquam orthodoxum gloriosissimis Lydiae episcopis commendarunt; qui talia admittit quae sanctitatem vestram, si ea cognoverit, commovebunt justas in eum competentesque poenas haec ferre, nec non etiam in eos qui ei patrocinantur et favent. Nam cum Philadelphiam civitatem Lydiae adventasset, simpliciores quosdam clericos decepit; et illa fide spreta quam Patres Nicaeae ediderunt, fidei alterae immo vero perfidiae subscribere compulit: et hoc illi simplicitate sua facere et subscribere hoc modo: Huic rectae fidei assentimur. Quae expositio haereticae blasphemiae plenissima integra est cum subscriptione eorum quibus subreptum est; et quaeso ut ea coram vestra sanctimonia recitentur, ut intelligatur quomodo illi rectam fidem vertere conati sunt: nec non etiam litteras supra dictorum (recitari postulo) per quas Jacobum quidem haereticum, qui talia ausus est, orthodoxum esse testantur, me vero tamquam haereticum communicatione et ministerio submoverunt pietatis dogmata retinentem, sicut in subditis apparebit. His etenim recitatis, sanctitas vestra comperiet qualia sint ea quae illi adversum rectam fidem scelera commiserunt, quae per vestram sanctitatem penitus destruet Deus.

Charisii confessio.

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, Creatorem omnium, visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, similis cum Patre substantiae: qui propter nos et nostram salutem descendit de coelis, incarnatus est, natus est ex sancta Virgine, homo factus est, crucifixus est pro nobis, mortuus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum veritatis paraclitum, similis substantiae cum Patre et Filio. Et in sanctam Ecclesiam catholicam, et in resurrectionem mortuorum, et in vitam aeternam. Ego Charisius obtuli libellum, sicut supra dictum est, et subscripsi manu mea.

SYMBOLUM NESTORIANUM. Quisquis vel nunc primum instituitur ecclesiasticorum dogmatum scientia, vel ex quolibet haeretico errore in veritatem desiderat commigrare, eum discere convenit et confiteri quod: Credimus in unum Deum Patrem aeternum, qui neque postea coepit esse, sed antea et semper erat Deus, neque postea factus est Pater quod semper erat Deus et Pater. Credimus autem et in unum Filium Dei unigenitum ex substantia Patris, ut certe Filium, et ex substantia ejus cujus est et esse creditur Filius. Et in Spiritum sanctum, qui est ex Dei substantia: qui non est Filius, sed Deus per substantiam, utpote ejusdem substantiae cujus est Deus et Pater, ex quo est per substantiam. Nos enim, inquit, non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui est ex Deo (I Cor. II, 12); ab omni quidem creatura eum separans, Deo vero conjungens, ex quo est per substantiam praecipua quadam propriaque ratione praeter omnem aliam creaturam; quam non ex substantia sed ex causa operationis a Deo credimus factam. Et neque Filium putamus, neque per Filium essentiam cepisse. Confitemur autem ipsum per se Patrem perfectum sua persona, et Filium simili modo, et item Spiritum sanctum, salva manente nobis ratione pietatis, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum non tres diversas substantias esse credamus, sed unam eamdemque similitudinem Deitatis. Scire autem convenit etiam de dispensatione quam pro nostra salute in Domino Christo Dominus Deus implevit, quod Deus Verbum hominem perfectum assumpsit ex semine Abraham et ex David juxta praedicationem sanctarum Scripturarum, ejus naturae cujus et illi fuerant ex quorum semine erat, hominem natura perfectum, ex anima rationali et humana carne compositum; quem hominem nostrae naturae consimilem Spiritus sancti virtute in vulva Virginis fictum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4), ut omnes redimat a legis servitute, consecutos adoptionem quae est olim repromissa, inaestimabiliter sibi conjunxit, et mortem quidem experiri more hominum fecit, suscitavit vero a mortuis, et evexit in coelos, et sedere fecit ad dexteram Dei. Unde cum sit supra omnem principatum et potestatem et dominationem, et supra omne nomen nominandum, non in hoc tantum saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 21), ab omni creatura accepit venerationem ei tribuente. Et neque duos dicimus filios neque dominos, quorum unus Filius per substantiam Deus Verbum unigenitus Filius Patris, cui iste conjunctus, et habens filietatis participatum, etiam filii appellatione communicat, et Dominus per substantiam est Deus Verbum, cui iste conjunctus honori communicat. Et propterea neque duos dicimus filios neque duos dominos; quia cum sit manifestus is qui est per substantiam Dominus et Filius, inseparabilem habens cum eo conjunctionem; hic quoque qui pro nostra salute assumptus est, conrefertur, id est, συναναφέρεται, nuncupatione Filii et Domini, non quemadmodum unusquisque nostrum, qui per se ipsum filius est (unde et multi filii juxta beatum dicitur Paulum [Gal. III, 26], sed solus is habens praecipuam conjunctionem ad Deum Verbum, filietatis dominationisque particeps, adimit quidem opinionem duorum filiorum et dominorum, praebet vero nobis conjunctionem ad Deum Verbum omnem habere de eo fidem et opinionem; pro quibus et venerationem, utpote Dei relatio, ab omni accipit creatura.

Unum igitur dicimus Filium et Dominum Jesum Christum, per quem omnia facta sunt; primitus quidem Deum Verbum intelligentes, qui est per substantiam Filius Dei et Dominus; deinde inducentes etiam assumptum filium de Nazareth, quem unxit Deus spiritu et virtute (Act. X, 38), quasi conjunctione ad Deum Verbum filietatis dominationisque participem; qui etiam secundus Adam juxta beatum Paulum vocatur (I Cor. XV, 45), quasi ejusdem quidem naturae qua Adam, demonstrans autem nobis statum futurum, et qui tantam ab illo habet differentiam, quanta esse debeat inter eum qui futuri status arcana bona subministravit, et inter illum qui praesentium malorum dedit initium. Simili modo etiam secundus homo vocatur (Ibid., 47), quasi qui secundum statum nobis monstrarit, quoniam prioris status princeps fuit Adam, illius mortalis et passibilis et omnium dolorum plenissimi, in quo etiam similitudinem ipsius accepimus. Secundum vero monstravit nobis Dominus Jesus, qui de coelis in futurum apparens, omnes nos in communionem suam perducet: Primus enim homo, inquit, est ex terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid.): id est, inde venturus ut nos omnes ad similitudinem sui perduceret. Unde infert: Qualis terrenus, tales etiam terreni; et qualis coelestis, tales etiam coelestes. Et sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (Ibid., 48, 49). In eo apparens et in eo omnibus conspicienda qui judicandi sunt, occulta et invisibilis faciet judicium divina natura. Tempora enim ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes poenitentiam agant, eo quod statuit diem in qua judicaturus est orbem in viro quem statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis (Act. XVII, 30, 31). Haec est ecclesiasticorum dogmatum assertio; et quisquis contra haec credat, anathema sit. Quisquis non accipit salutarem poenitentiam, anathema sit. Qui sanctum diem Paschae non facit juxta morem catholicae Ecclesiae, anathema sit.

Budius Vinici Philadelpheus Tessarescaedecatites agnovi veram fidem orthodixiae, et rogavi sanctissimum episcopum Theophanium, et accessi ad sanctissimam et catholicam Ecclesiam, et anathematizo omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, in qua ante errabam, et assentio suprascriptae expositioni rectae fidei, anathematizans et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem catholicae et apostolicae Ecclesiae. Et juro per sanctam et homousion Trinitatem et per pietatem, et victoriam DD. NN. Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum. Et si quid ex his labefactavero, subjacebo legum severitati. Et recitatae mihi expositioni subscripsi per Esycum Philadelphium curialem, propterea quod litteras nescirem.

Esytius Cerdanepi Philadelpheus curialis Tessarescaedecatites agnovi veram fidem orthodoxiae, et rogans accessi ad sanctam catholicam Ecclesiam; et anathematizo omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, et assentio suprascriptae expositioni rectae fidei, anathematizans et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta sanctam et catholicam et apostolicam Ecclesiam. Et juro per sanctam et homousion Trinitatem, et pietatem et victoriam Christi amantium principum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum. Si quid autem ex his labefactavero, subjacebo legum severitati. Et subscripsi manu mea.

Rufinus Philadelpheus Tessarescaedecatites agnovi veram fidem orthodoxiae, et rogans accessi ad sanctam et catholicam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, et assentio cum omni familia suprascriptae expositioni rectae fidei, anathematizans eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta sanctam et catholicam et apostolicam Ecclesiam. Et juro per sanctam et homousion Trinitatem, et per pietatem et victoriam Christi amantium principum Fl. Theodosii et Valentiniani perpetuorum Augustorum. Si quid autem labefactavero, subjacebo cum omni familia legum severitati. Et recitata mihi expositione explicita, subscripsi meo arbitrio et voluntate.

Eugenius Disphiladelpheus Tessarescaedecatites agnovi cum omni familia veram fidem orthodoxiae, et rogavi sanctissimum episcopum Theophanium, et accessi ad sanctissimam et catholicam Ecclesiam; et anathematizo omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta sanctam et catholicam et apostolicam Ecclesiam. Et assentio cum omni familia suprascriptae expositioni rectae fidei. Et juro per sanctam et homousion Trinitatem, et pietatem et victoriam Christi amantium principum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum. Si quid autem ex his labefactavero, subjacebo cum omni familia legum severitati. Recitata mihi et placita expositione, subscripsi manu mea.

Faustinus laicus Disphiladelpheus Tessarescaedecatita agnovi veram fidem orthodoxiae, et rogavi sanctissimum episcopum Theophanium, et accessi ad sanctissimam et catholicam Ecclesiam; et anathematizo omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, in qua ante errabam. Et assentio suprascriptae expositioni rectae fidei, anathematizans etiam eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem sanctae catholicae Ecclesiae. Et juro per sanctam homousion Trinitatem, et per pietatem et victoriam principum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum. Si quid autem ex his labefactavero, subjacebo legum severitati. Et recitata mihi expositione, accessi cum omni familia, et subscripsi manu mea.

Damalius et Alexander per manum Euprepii filii Theodori reverentissimi diaconi agnovimus orthodoxiam, et rogavimus sanctissimum episcopum Theophanium, et accessimus ad catholicam Ecclesiam, anathematizantes omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, in qua ante errabamus, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et recitata nobis expositione, juravimus per venerabile jusjurandum sanctissimae Trinitatis, et per victoriam et salutem dominorum nostrorum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum nihil ex suprascriptis labefactaturos. Et credentes cum familiis nostris subscripsimus.

Fl. Nymphidianus Disphiladelpheus scholasticus omnibus dogmatibus et moribus Tessarescaedecatitarum, qui non admittunt dogmata orthodoxorum, renuntio, et profiteor communicare fidei orthodoxorum in omnibus et eam admittere.

Polychronius Tatiani et Philadelpheus per manum Fl. Esyci Cerdaliheli Philadelphei curialis, propterea quod tarde scriberem, agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi ad catholicam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim et maxime Tessarescaedecatitarum, in qua ante errabam, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et recitata mihi expositione, juravi per venerabile jusjurandum sanctissimae Trinitatis, et per victoriam et salutem dominorum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum, nihil me ex suprascriptis labefactaturum. Et credo cum omni familia, et placent mihi omnia suprascripta. Polychronius mutuatus sum manum (Esycii).

Eustathius Marcelli Philadelpheus aurifex Tessarescaedecatitarum, agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum Theophanium episcopum, accessi meo arbitrio et voluntate ad sanctissimam Dei et catholicam et orthodoxorum Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et juravi per sanctam Trinitatem, et per pietatem Christi amantium principum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum, si quid ex suprascriptis labefactavero, subjacere me legum severitati. Et subscripsi manu mea.

Eutytius Disphiladelpheus agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi meo arbitrio et voluntate ad sanctissimam Dei et catholicam et orthodoxam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et juravi per sanctam Trinitatem, et per pietatem Christi amantium principum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum, si quid ex his suprascriptis labefactavero, subjacere me legum severitati. Et subscripsi manu mea.

Stratonicus Emonii Philadelpheus Tessarescaedecatites agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi ad sanctam Dei catholicam et apostolicam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et juravi per sanctam Trinitatem, et per pietatem Christi amantium principum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum, si quid de suprascriptis labefactavero, subjacere me legum severitati. Et subscripsi per nepotem meum Alexandrum, propterea quod litteras nescirem.

Theodoretus et Alexander et Philadelpheus subscripsimus per unum ex nobis Alexandrum, et agnovimus orthodoxiam; et rogantes sanctissimum episcopum Theophanium, accessimus ad sanctam Dei catholicam et apostolicam orthodoxam Ecclesiam. Et anathematizamus omnem haeresim, et maxime eorum qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et juravimus per sanctam Trinitatem, et per pietatem et victoriam dominorum nostrorum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum augustorum, si quid de suprascriptis labefactaverimus, subjacere nos legum severitati. Et recitata nobis hac expositione, subscripsimus.

Marinus Evethi per manum Neorii lectoris orthodoxorum agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi ad sanctam Dei catholicam et apostolicam Ecclesiam. Et anathematizo omnem haeresim, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et juravi per sanctam Trinitatem, et per pietatem et victoriam dominorum nostrorum Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum, et juravi per venerabile jusjurandum si quid de suprascriptis labefactavero, subjacere me legum severitati. Et subscripsi.

Padicius Philadelpheus subscripsi manu mea, et agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi ad sanctam Dei catholicam et apostolicam orthodoxorum Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, et eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem orthodoxorum. Et juravi per venerabile jusjurandum, si quid de suprascriptis labefactavero, subjacere me legum severitati. Et recitata mihi expositione, subscripsi manu mea.

Cyriacus Philadepheus, unus de haeresi Novatianorum, agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi ad sanctam Dei catholicam et apostolicam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Catharon. Et juravi per venerabile jusjurandum, si quid de suprascriptis labefactavero, subjacere me legum severitati. Et recitata mihi expositione, subscripsi per Eusebium Galliopistri.

Eusenius Philadelpheus, nauta, agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi ad sanctam Dei catholicam orthodoxorum Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim. Et juravi per venerabile jusjurandum nihil me de suprascriptis labefactare. Et subscripsi manu mea.

Diomedes habitans in vico Caccaba agnovi orthodoxiam; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium, accessi voluntate mea ad sanctam Dei catholicam et apostolicam Ecclesiam orthodoxorum, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, in qua antea errabam. Et juro per sanctam et homousion Trinitatem, et per victoriam et per pietatem dominorum perseveraturum me in suprascriptis et nihil labefactaturum et in omnibus servaturum orthodoxorum fidem. Et si fuero deprehensus labefactans aliquid de placitis, subjacebo legum severitati. Et audita expositione, subscripsi manu mea.

Julianus Disphiladelpheus agnovi orthodoxiam, et accessi ad sanctam Dei catholicam et apostolicam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum. Et juravi venerabile jusjurandum, si quid de suprascriptis labefactavero, subjacere me legum severitati. Et aegrotans subscripsi per Martyrium lectorem.

Eutychius de vico Aulacis, primus Tessarescaedecatitarum haereseos, agnovi veram fidem orthodoxiae; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium et reverentissimum episcopum Jacobum et reverentissimum presbyterum et dispensatorem Charisium, accessi ad sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, in qua ante errabam; et assentio suprascriptae expositioni rectae fidei, anathematizans eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem catholicae et apostolicae sanctae Ecclesiae. Et juravi per sanctam et homousion Trinitatem, et per pietatem et victoriam dominorum Flavii Theodosii et Flavii Valentiniani perpetuorum Augustorum: si quid vero de suprascriptis labefactavero, subjacebo legum severitati. Et subscripsi manu mea.

Patricius presbyter de vico Parazioxili per manum Maximi compresbyteri, eo quod litteras nescirem, agnovi veram fidem orthodoxiae; et rogavi religiosissimum episcopum Theophanium et reverentissimum presbyterum Charisium, et rogavi quam maturius communicare sanctae Dei catholicae et apostolicae Ecclesiae orthodoxorum; et anathematizo omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem Ecclesiae. Et juravi per sanctam et vivificam Trinitatem, et per peitatem et victoriam DD. NN. Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum Augustorum, si quid de his labefactavero, subjacere me legum severitati.

Zenon de territorio Sagari poeta Tessarescaedecatitarum haereseos, agnovi veram fidem orthodoxiae; et rogans sanctissimum episcopum Theophanium et reverentissimum chorepiscopum Jacobum et reverentissimum presbyterum et dispensatorem Charisium, accessi ad sanctissimam et catholicam Ecclesiam, anathematizans omnem haeresim, et maxime Tessarescaedecatitarum, in qua ante errabam. Et assentio superscriptae expositioni orthodoxorum, anathematizans eos qui non faciunt sanctum diem Paschae juxta morem catholicae Ecclesiae. Et juro per sanctam et homousion Trinitatem, et victoriam DD. NN. Fl. Theodosii et Fl. Valentiniani perpetuorum augustorum. Si quid autem de suprascriptis labefactavero, subjacebo legum severitati. Hanc manum ei commodavi Flavius Palladius, quod praesens litteras nesciret.

His igitur recitatis, decrevit sancta synodus aliam fidem nulli licere proferre vel conscribere vel componere, praeter illam quae constituta est a sanctis Patribus qui Nicaea in sancto Spiritu convenerunt: illos vero qui audeant fidem alienam vel componere vel proferre volentibus convertere ad agnitionem veritatis ex paganismo, sive ex Judaismo, sive ex aliqualibet haeresi, eos, sive episcopi sint aut clerici, alienos esse episcopos episcopatu, clericos clericatu; si vero laici sint, anathema esse. Simili modo si qui deprehensi forent, sive episcopi, sive clerici, vel laici, vel credentes vel docentes ea quae scripta sunt in expositione quae a Charisio presbytero prolata est de incarnatione unigeniti Filii Dei, aut certe scelerata et perversa Nestorii dogmata, quae etiam infra scripta sunt, eos subjacere sententiae sanctae et mundanae synodi; ut sit perspicuum episcopum quidem alienum futurum episcopatu et fore depositum; clericum vero simili modo a clericatu summovendum; si vero laicus sit, et eum fore anathema, sicut supra dictum est.

EXCERPTA. Ex libro ipsius Nestorii, ex quaternione XVI, de dogmate.

Quoties igitur sancta Scriptura dictura est vel generationem Christi ex beata Virgine vel mortem, nusquam Deum dicit, sed aut Christum aut Jesum aut Dominum; quoniam haec tria naturas indicant duas, modo hanc, modo illam, modo utramque. Est autem tale quod dico. Quoties nobis generationem ex Virgine Scriptura commemorat, quid dicit? Misit Deus Filium suum (Gal. IV, 4). Non dicit: Misit Deus Verbum. Sed utitur eo nomine quod naturas indicat duas. Quia enim Filius homo est et Deus, dicit, Misit Deus Filium suum factum ex muliere; ut si audieris factum ex muliere, pudeat etiam nomen positum quod naturas indicat duas, ut generatione quidem ex beata Virgine Filium voces. Filium enim peperit Dei Virgo Χριστοτόκος. Quoniam vero Filius Dei duplex est in naturis, non peperit quidem Filium Dei, sed peperit hominem qui est filius propter conjunctum Filium.

Ejusdem ex quaternione XXI.

Vide quid accidat, haeretice. Non invideo nomen Virgini Χριστοτόκῳ. Fateor enim reverendam esse eam quae conceperit Deum, per quam transierit Dominus omnium, per quam justitiae sol illuxerit; sed porro suspicor plausum. Quomodo hoc quod dixi transierit? Non dixi transierit pro eo quod est natus. Neque enim tam cito meorum egomet obliviscor. Transisse Deum per Virginem Χριστοτόκον a Scriptura perdoctus sum; natum, non edoctus sum.

Item post alia. Nusquam divina Scriptura Deum ex Virgine Χριστοτόκῳ asserit natum, sed Jesum Christum, Filium, Dominum. Haec omnes confiteamur. Quae enim docuit divina Scriptura qui non statim accipit, miser est: Surge, et accipe puerum et matrem ejus (Matth. II, 13). Haec angelorum vox est, immo tua. Fortasse generationem ipsius noverat archangelus: Surge et accipe puerum et matrem ejus. Non dixit: Surge, et accipe Deum et matrem ejus.

Ejusdem ex quaternione XIX.

Quid igitur dicebamus? Ne timeas accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est (sive natum sive factum dixerimus, sensui nihil nocet), quod enim in ea natum est, ex Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Si dixerimus quod Deus Verbum natum est in carne. Est enim aliud simul esse cum nascente, aliud nasci. Quod enim in ea natum est, ex Spiritu sancto est; hoc est, Spiritus sanctus creavit id quod est in ea. Viderunt igitur Patres, utpote scientes sanctarum Scripturarum, quod si eum qui incarnatus est natum dixerimus, invenietur Deus Verbum creatura Spiritus sancti, aut duos patres habens. Si vero factum dixerimus, invenietur Deus Verbum creatura Spiritus sancti. Fugientes igitur generationis dictionem, dixerunt ita: Qui descendit propter nostram salutem et incarnatus est. Quid est incarnatus? non conversus a Deitate in carnem. Quod dixerunt incarnatus ex Spiritu sancto, secuti sunt evangelistam. Nam cum evangelista venisset in ἐνανθρώπησιν, fugit generationem de Verbo dicere, et dixit incarnationem. Audi ubi: Et Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Non dixit Verbum per carnem factum. Ubi enim aut apostoli aut evangelistae Filii faciunt mentionem, non dicunt natum ex muliere. Adverte quaeso ubi dicunt nomen Filii; et quod natum est ex muliere, dicunt natum; ubi vero Verbi faciunt mentionem, nemo audet dicere generationem per humanitatem. Audi beatum Joannem evangelistam cum venisset ad Verbum et ἐνανθρώπησιν ejus; audi quid dicat: Verbum caro factum est, hoc est, assumpsit carnem; et habitavit in nobis, hoc est, nostram induit naturam; et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ipsius Filii. Non dixit: Vidimus generationem Verbi.

Ex quaternione XV.

Ita etiam Christum secundum carnem propter conjunctionem quam habet cum Deo Verbo, Deum nominamus, scientes esse hominem qui apparet. Audi utraque Paulum praedicantem: Ex Judaeis, inquit, Christum secundum carnem, qui est supra omnes Deus (Rom. IX, 5). Prius hominem confitetur, deinde conjunctione ad Deum dicit Deum eum qui apparet, ne quis Christianitatem hominis putet esse cultricem.

Ejusdem ex quaternione XXVII.

Sed quemadmodum dicebamus Deum omnium opificem et Deum Mosen: Deum enim, inquit, posui te Pharao (Exod. VII, 1); et filium Dei, Filius enim, inquit, primogenitus mihi Israel; et quemadmodum dicimus christum Saul: Non enim, inquit, imponam manum meam super ipsum, quod christus Dominus est (I Reg. XXIV, 7); similiter et Cyrum: Haec dicit, inquit, Dominus christo meo Cyro (Isa. XLV, 1); et Babylonium sanctum: Ego enim, inquit, praecipio ipsis sanctificatis, et ego duco ipsos (Isa. XIII, 3); ita dicimus et Dominum Christum et Deum et Filium et sanctum; sed communio quidem omnium similis est, dignitas vero non eadem.

Ejusdem ex quaternione XV.

Hoc autem sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, se exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 5-7). Non dicit: Hoc sentite in vobis quod et in Deo Verbo, quod cum in forma Dei esset, formam servi accepit. Sed cum dicat Christum quasi duarum naturarum appellationem, sine periculo eum et formam servi quam accepit et Deum nominavit, cum ea sine peccato dicatur de naturarum duplici et separabili ratione.

Ejusdem ex quaternione XVI.

Ut in nomine, inquit, Jesu omne genu flectatur coelestium et terrenorum et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Ibid., 10, 11). Propter illum qui portavit, eum qui portatus est colo; propter invisibilem veneror eum qui apparet: numquam ab eo qui apparet Deus separatur. Ideo nec ego honorem separo. Separo naturas, sed unam facio venerationem.

Ejusdem ex quaternione XVII, de dogmate.

Erat quidem Deus Verbum et ante incarnationem Filius et Deus cum Patre. Sumpsit vero novissimis temporibus servi formam. Sed cum sit et antea Filius, et ita vocetur post assumptionem, non potest vocari divisus Filius, ne duos filios constituamus. Sed quia illi conjunctus est qui erat a principio Filius, quique ipsi conjunctus est, non potest secundum dignitatem filietatis, aio, non secundum naturas. Propterea Deus Verbum nominatur Christus, quia habet conjunctionem cum Christo perpetuam.

Ejusdem ex quaternione XV.

Inconfusam igitur servemus naturarum conjunctionem, confiteamur in homine Deum, colamus quadam divina conjunctione cum Deo omnipotenti coadorandum hominem.

Ejusdem ex quaternione VI.

Considerate et quid his continuo inferatur: Ut misericors, inquit, fieret et fidelis pontifex ad Deum, qui in eo quod passus est ipse tentatus, potens est illi qui tentatur auxiliari (Heb. II, 17, 18). Ergo qui passus est, pontifex misericors. Passibile autem templum, non vivificus templi ejus quod passum est Deus

Ejusdem ex quaternione XVII.

Ut sciatis, inquit, quanta erat conjunctio Divinitatis, cum etiam in infante caro Dominica cerneretur. Erat enim idem infans et infantis Dominus. Laudastis vocem; sed nolite eam parum curiose laudare. Dixi enim quod idem erat infans et habitator infantis.

Ejusdem ex quaternione I

Communes enim sunt Trinitatis operationes et tantum substantiis dividendae. Unigeniti vero praeclara gloria aliquando Patri assignatur: Est enim, inquit, Pater meus qui clarificat me (Joan. VIII, 34); aliquando Spiritui, Spiritus enim, inquit, veritatis clarificabit me (Joan. XVI, 14), aliquando Christi potestati.

Ejusdem ex quaternione XVI.

Hic est qui dicit: Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Hic est qui tridui gustavit mortem. Adoro vero eum cum Deitate, quasi divinae auctoritatis cooperatorem.

Et post alia. Propter illum qui portavit, eum qui portatus est colo, et propter occultum veneror apparentem. Numquam ab eo qui apparet Deus separatur. Ideo nec ego ab eo honorem separo. Separo naturas, sed unam facio venerationem. Non est Deus ipse per se, qui est fictus ex Spiritu; non Deus ipse per se, qui est sepultus in monumento. Nam si ita esset, essemus certe hominum mortuorumque cultores. Sed quia in assumpto Deus est, ex eo qui assumpsit is qui assumptus est, quasi assumenti conjunctus, nuncupatur Deus.

Ejusdem ex quaternione tertio in haereticis, cum ae Spiritu diceret.

Quomodo enim sit servus, inquit, qui cum Filio operatur et Patre? Et si quis requirat opera Spiritus, inveniet ea non distantia operibus Patris et Filii, non quia una Deitas dividatur, sed quia divina Scriptura ea quae sunt unius virtutis singulis substantiis dispertiat, ut Trinitatis similitudo ex temporibus operum coeperit. Deus Verbum factum est caro et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Considere sibi fecit assumptum hominem Pater (Ephes. II, 6). Dixit enim Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1). Ejus qui assumptus est gloriam clarificavit Spiritus: Quando enim venerit Spiritus veritatis, ipse me clarificabit (Joan. XVI, 14).

Ejusdem ex quaternione VI.

Cum de Christo diceret quod missus esset denuntiare captivis remissionem (Luc. IV, 18), quasi Apostolus addidit hoc etiam et dixit: Hic qui fidelis factus est pontifex (Hebr. II, 17). Factus est enim hic, non perpetuo antea fuerat. Hic qui paulatim in pontificis profecit, haeretice, dignitatem. Audi vocem tibi hoc evidentius declamantem: Qui in diebus, inquit, carnis suae preces supplicationesque ad eum qui posset illum salvum a morte facere, cum clamore valido et lacrymis offerens; et exauditus pro sua reverentia, quidem cum esset Filius, didicit ex illis quae passus est obedientiam; et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae (Hebr. V, 7-9). Consummatur autem id quod paulatim proficit, haeretice. De quo etiam et Joannes in Evangeliis clamat: Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia (Luc. II, 52). Quibus congrue etiam Paulus dicens: Consummatus, inquit, factus est obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V, 9, 10).

Et post alia. Pontifex, inquit, vocatur. Cur igitur diversa sentis Paulo? Cur impassibilem Deum Verbum corpore terreno commiscens, passibilem pontificem facis?

Ejusdem ex quaternione VII.

Unde, fratres, sanctae vocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum fidelem ei qui fecit ipsum (Hebr. III, 1, 2).

Et post alia. Cum sit igitur nobis hic solus pontifex, condolens sive cognatus et firmus, de ejus fide nusquam depellamini. Ipse enim nobis ex promissa benedictione ex semine Abrahae missus est, utpote pro se et suo genere corporis sacrificium offerens. Notandum quod confiteatur omnem pontificem sacrificio indigere; et cum excipiat Christum quasi non indigentem, in his, inquit, eum pro se offerre et gerere sacrificium.

Ejusdem ex quaternione IV.

Audite igitur et dicta diligenter inspicite: Qui manducat, inquit, carnem meam (Joan. VI, 56). Memento quod de carne dicamus, et quod non a me carnis nomen fingitur, ne videar illis falsus interpres. Qui manducat, inquit, carnem meam et bibit sanguinem meum. Numquid dixit: Qui manducat Deitatem meam, et qui bibit Deitatem meam? Qui manducat carnem meam, et qui bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in ipso.

Et post alia. Sed ad προκείμενον veniamus. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in ipso. Mementote quod de carne dicamus: Sicut misit me vivus Pater (Ibid., 58), me qui appareo. Sed fortasse ego non recte interpretor. Videamus ex his quae sequuntur. Sicut misit me vivus Pater. Ille dicit de Deitate, ego de humanitate. Videamus qui sit pravus interpres. Sicut misit me vivus Pater. Haereticus dicit quod Deitatem hic misit me Deum Verbum. Sicut misit me vivus Pater, juxta illos, et ego vivo Deus Verbum propter Patrem. Quid postea? Qui manducat me, et ille vivet. Quid manducamus? Deitatem, an carnem?

Ejusdem ex quaternione XVI.

Et tamen, inquit, si totum novum scrutatus fueris Testamentum, nusquam in eo invenias mortem Deo assignatam, sed aut Christo, aut Filio, aut Domino. Nam Christus et Filius et Dominus, cum de Unigenito a sancta Scriptura dicitur, naturas duas ostendit; et aliquando significat Deitatem, aliquando humanitatem, aliquando utrumque. Ut cum Paulus scribens praedicat: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10), humanitatem significat Filii. Porro cum idem dicat ad Hebraeos: Deus locutus est nobis in Filio, per quem et saecula fecit (Hebr. I, 2), Deitatem Filii significat. Neque enim caro fecit saecula, quae post multa saecula facta est.

Et post alia. Non Deitas fratrem habuit Jacobum; nec Dei Verbi denuntiamus mortem, Dominicum sanguinem et corpus manducantes

Ejusdem ex quaternione XXIII.

Video, inquit, populum nostrum habere ingentem reverentiam et ardentissimam pietatem, sed in dogmate θεογνωσίας ignorantia labi. Id autem non esse crimen populi, sed, ut honeste dicamus, non habuisse retro doctores tempus accurate vobis dogmata demonstrandi.

Ecce hic plane confitetur neminem ante se talia populo praedicasse. Cyrillus episcopus Alexandriae subscripsi. Arcadius episcopus et legatus sedis apostolicae subscripsi. Juvenalis episcopus Jerosolymorum subscripsi. Projectus episcopus legatus sedis apostolicae subscripsi. Philippus presbyter sedis apostolicae et legatus subscripsi. Firmus episcopus Caesareae subscripsi. Theodotus episcopus Ancyrae subscripsi. Berenianus episcopus Pergeorum metropoleos subscripsi per Timotheum episcopum. Severus episcopus Synnandon subscripsi. Perigenes episcopus Corinthi subscripsi. Iconius episcopus Cortines Cretes subscripsi Mennon episcopus Ephesi subscripsi. Reginus episcopus Constantiae Cyprius subscripsi. Acacius episcopus Militensis subscripsi. Palladius episcopus Amasiae subscripsi. Herennianus episcopus Myron subscripsi. Valerianus episcopus Iconii subscripsi. Pius episcopus Pissinontiorum metropoleos subscripsi. Cyrus minimus episcopus Aphrodisiados subscripsi. Amphilocius episcopus Sidenorum metropoleos subscripsi. Maeonius episcopus Ecclesiae quae est Sardibus Lydiae subscripsi. Hellanicus episcopus Chrodisus subscripsi. Dalmatius episcopus Cizyci subscripsi. Flavianus episcopus Philipporum subscripsi. Aristonicus episcopus Laodociae subscripsi. Paralius misericordia Dei episcopus Andrapon subscripsi. Olympius episcopus Claudiopoleos subscripsi per episcopos Epiphanium et Thersebium. Dinastus episcopus Nicopoleos Epiricus subscripsi. Domninus episcopus civitatis Cutiae subscripsi. Eustasius episcopus civitatis Docimi subscripsi. Epiphanius episcopus Gratiae subscripsi. Gregorius episcopus Caesarasunitis subscripsi. Helladius episcopus Cadramiti subscripsi. Anisius episcopus civitatis Thebarum Graeciae subscripsi. Domninus episcopus civitatis Opunti subscripsi. Callicrates episcopus civitatis Magnerensium subscripsi. Nitius episcopus civitatis Magnarensium subscripsi. Gallinicus episcopus Apamiae subscripsi. Petrus minimus episcopus civitatis Prutes subscripsi. Euprepius episcopus Byses subscripsi. Dio episcopus civitatis Thebarum subscripsi. Perebius episcopus saltuum Thessalonicensium subscripsi. Paullus episcopus civitatis Anthedonis subscripsi. Theodorus episcopus civitatis Aninesiorum subscripsi. Eusebius episcopus Heracliae subscripsi. Joannes episcopus Lesbi Selenicatorum subscripsi. Theonas episcopus civitatis Hierbae subscripsi. Sinecion episcopus Codrinae civitatis subscripsi. Tribonianus episcopus Ecclesiae quae est in Primopoli subscripsi. Martyrius episcopus civitatis Illistron subscripsi. Nesius episcopus Corybrasi subscripsi. Acacius episcopus Cotennensis subscripsi. Ablabius episcopus civitatis Amorii subscripsi. Heracleon, qui et Theopanius, episcopus Traillon subscripsi. Philippus episcopus Pergami subscripsi. Daphnus episcopus civitatis Magnesiae Maeandri subscripsi. Eusebius episcopus Magnesiae civitatis Sipili subscripsi. Anderius minimus episcopus Cherronensis subscripsi. Paullus minimus episcopus civitatis Lampenes subscripsi. Eutropius episcopus minimus civitatis Evazon subscripsi. Aphonetus minimus episcopus Heracleotanorum Lamtupoleos Severus minimus episcopus provinciae Pisidiae civitatis Sozopoleos subscripsi. Silvanus episcopus civitatis Chaeretapon subscripsi. Commodus minimus episcopus Tripoleos subscripsi. Constantius episcopus civitatis Diocletianorum subscripsi. Nestorius episcopus Sponsus subscripsi. Aphobius minimus episcopus Coloe subscripsi. Phoscus episcopus civitatis quae est in Thvatireno subscripsi. Paullus episcopus Daldianorum subscripsi. Limenius episcopus civitatis Ettenorum subscripsi. Dorotheus episcopus civitatis Myrenes subscripsi. Theodorus episcopus Attaliae subscripsi. subscripsi. Spudasius minimus episcopus Cerami subscripsi. Philetus minimus episcopus Amizonis subscripsi. Docimasius episcopus civitatis Maroniae subscripsi. Ennepius episcopus civitatis Maximianupoleos subscripsi. Euthalius episcopus civitatis Colophoniae subscripsi. Lucianus episcopus civitatis Toperi subscripsi. Rufinus episcopus civitatis Gaborum subscripsi. Romanus episcopus civitatis Raphiae subscripsi. Phidus episcopus Prae subscripsi. Esicius episcopus civitatis Parii subscripsi. Timotheus episcopus civitatis Termae et Eudociados subscripsi. Eucharius episcopus civitatis Direci subscripsi. Evagrius episcopus civitatis Selorum Cypri subscripsi. Nectarius episcopus civitatis Nasorum subscripsi. Agathocles episcopus civitatis Caroniae subscripsi. Janes episcopus Cicazonis subscripsi. Aedesius episcopus Syndorum subscripsi. Secundianus episcopus civitatis Calamiae subscripsi. Nunechius episcopus civitatis Elegen subscripsi. Matidianus episcopus Coracessii subscripsi. Cyrillus episcopus Coelorum subscripsi per manum Hellesponti presbyteri. Sapritius episcopus Paphi Cypri subscripsi. Themistius minimus episcopus civitatis Hiasi subscripsi. Promachius minimus episcopus civitatis Liundorum subscripsi. Eudoxius episcopus civitatis Homati subscripsi. Libanius episcopus civitatis Palaeaspoleos subscripsi. Trajanus episcopus civitatis Lyrbae subscripsi. Alexander episcopus Arcadiopoleos subscripsi Theodorus episcopus Nisae subscripsi. Titius minimus episcopus civitatis Erlidetorum subscripsi. Eugenius episcopus civitatis Apolliniados subscripsi. Aetius episcopus civitatis Poeoniorum Hellesponti subscripsi. Timotheus episcopus civitatis Germae Hellesponti subscripsi. Archelaus episcopus Myndri subscripsi. Apellas minimus episcopus Cybrae subscripsi. Philadelphius minimus episcopus Gratianupoleos subscripsi. Euterius minimus episcopus Strationiceorum Lydae subscripsi. Joannes minimus episcopus Aureliopoleos subscripsi. Maximus minimus episcopus Cymae subscripsi. Modestus episcopus civitatis Aneatorum subscripsi. Theodosius minimus episcopus civitatis Mastauron subscripsi. Thomas episcopus Valentinianopoleos subscripsi. Eusebius episcopus Aspanorum subscripsi. Euporius episcopus civitatis Pepon subscripsi. Sadus episcopus Phoenus subscripsi. Rhodon episcopus Palaeaspoleos subscripsi. Domnus episcopus civitatis Orcistis subscripsi. Joannes episcopus Augustopoleos subscripsi. Petrus episcopus Parembolarum subscripsi. Necyras episcopus Gazae subscripsi. Zeno episcopus Cyri Cypris subscripsi. Evoptius episcopus Ptolomaidus Pentapoleos subscripsi. Macarius episcopus Metoliton subscripsi. Eusebius episcopus Pelusii subscripsi. Hermogenes episcopus Rinocororus subscripsi. Marinus episcopus Heliopoleos subscripsi. Joannes episcopus Ephestus subscripsi. Heraclius episcopus Thamuateos subscripsi. Theon episcopus Heracleus et Thoitus subscripsi. Solo episcopus civitatis Corallion subscripsi. Alypius episcopus civitatis Seuleus subscripsi. Macedonius episcopus Xoeos subscripsi. Petrus episcopus Oxyrinchi subscripsi. Metrodorus episcopus Leonton subscripsi. Paulus episcopus Fraboneoneos subscripsi. Amnonius episcopus Panephisi subscripsi. Publius episcopus Olbiorum subscripsi. Jaracis episcopus Aphau subscripsi. Samuel episcopus Distheos subscripsi. Sopater episcopus Libyae Septimiacae subscripsi. Isaac episcopus Tavae subscripsi. Heraclius episcopus Tineo subscripsi. Thonas episcopus Psinchus subscripsi. Cyrus episcopus Achaeorum subscripsi. Eulogius episcopus Achaeorum subscripsi. Alexander episcopus Cleopatridos subscripsi. Silvanus episcopus Copritheos subscripsi. Ego autem Heraclius episcopus pro eo subscripsi quod aegrotaret. Adelphius Onupheus episcopus subscripsi. Venantius episcopus Hierapoleos metropoleos subscripsi. Abraham episcopus civitatis Ostracines subscripsi. Athanasius episcopus Paraliae subscripsi. Adelphios episcopus Caeos subscripsi. Lampetius episcopus Casii subscripsi. Chrysaorius episcopus Aphroditus subscripsi. Amon episcopus Butus subscripsi Euthitius episcopus Theodosiopoleos subscripsi. per notarium meum Theodorum. Zenobius civitatis Barchae subscripsi. Zeno episcopus civitatis Theucyron subscripsi. Eusebius episcopus Nilupoleos subscripsi. Heraclides episcopus Heracleus ulterioris subscripsi. Marius episcopus Anteusus subscripsi. Sabinus episcopus Panosus subscripsi. Athanasius episcopus civitatis Cepheorum subscripsi. Philumenus episcopus Cinnes subscripsi. Felix episcopus civitatis Apolloniensium subscripsi. Timotheus episcopus provinciae Scythiae civitatis Tomorum subscripsi. Zenobius episcopus civitatis Conosi subscripsi. Paulinianus episcopus Majumae subscripsi. Phoebammon episcopus Coptu subscripsi. Pabiscus episcopus Apollonos subscripsi. Andreas episcopus Thermupoleos subscripsi. Fanias minimus episcopus civitatis Arpason subscripsi. Theosebius episcopus civitatis Prienes subscripsi. Maximus episcopus Casiae subscripsi. Theoctistus episcopus Photiae subscripsi. Theodolus episcopus. Hermolaus minimus episcopus Attudeorum subscripsi. Theodorus episcopus Gadaron subscripsi manu Aetheri archidiaconi. Athanasius episcopus Pari insulae subscripsi. Paullus episcopus Orimnorum subscripsi. Timotheus episcopus Briulorum subscripsi. Daniel episcopus coloniae Cappadociae subscripsi. Asclepiades episcopus Trapezolitarum subscripsi. Theodorus episcopus civitatis Escinei subscripsi. Bessula diaconus Ecclesiae Carthaginensis subscripsi. Stephanus episcopus Cajupoleos Asiae subscripsi. Caesarius episcopus civitatis Arces subscripsi. Ariddelon subscripsi. Letojus episcopus Libyadis subscripsi. Aristocritus episcopus Olympi subscripsi. Theodorus episcopus Ariddelon subscripsi.

Expliciunt episcoporum nomina qui interfuerunt synodo contra Nestorium numero CXCIII.

COLLECTIO SECUNDA, Cujus hic apuo Mercatorem titulus: De diversis Nestorii libris vel tractatibus Excerpta ab episcopo Cyrillo capitula, ex Graeco a nobis, Nestorii in Latinum versa. 1. De codice confecto, quaternione XXVI. Inter caetera: Oportet nosse nos; modo enim venio in recordationem concilii Nicaeni, quod nusquam ausum est dicere quia Verbum Deus natum est ex virgine Maria; ait enim: Credimus in unum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum Jesum Christum. Attendite quia prius cum posuisset Christum, quod duarum naturarum conjunctionem demonstrat, non dixerunt in unum Deum Verbum, sed acceperunt nomen, quod significaret utrumque, ut non subdescendendo, cum audis mortem, ulla novitate turberis, et cum crucifixum et sepultum, tamquam Deitate ista patiente, non vulnereris auditu. Deinde videamus, quid illi subjungant: Credimus et in unum Dominum Jesum Christum unigenitum, qui de Deo Patre natus est, consubstantivum Patri, qui propter nos descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto. Non dixerunt, quia natus est de Spiritu sancto. Vides quemadmodum interpretentur subdescendendo, quia dixerunt, hominem factum. Hunc, inquiunt, dicimus incarnatum, non mutabilitatem in carne suscipiente divina natura, sed inhabitationem, quam gessit in homine demonstrantes.

2. Et post aliquanta in eodem. Hoc retinete, inquit, quoniam praetermittentes dicere: Credimus in Deum Verbum Filium ejus unigenitum; dixerunt: Credimus in unum Dominum Jesum Christum consubstantivum Patri, Deum verum de Deo vero, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et nostram salutem descendit, atque incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Nusquam dixerunt, natus est. Cur, putamus? Ut non duas nativitates introducerent Deitatis. 3. Item in eodem post aliquanta. Volens liquido demonstrare, quod cum Filii nomen ponitur, non omnimodo verbum illud significet, quod Deus est, sed tamquam commune nomen introducatur. Sic enim Scriptura dicit: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Hic quidem duas demonstrat naturas; quod autem tantum circa hominem contigit, narrat: exige certe a contentioso quis sub lege sit factus, Verbum Deus? nequaquam. 4. Item ex codice altero, in quaternione primo, cujus initium tale est: Adhuc vobis multa habeo dicere. Et post aliquanta. Illic Unigeniti glorificatio aliquando quidem Patri deputatur, sicut est illud: Pater est meus, qui me glorificat (Joan. VIII, 54); aliquando vero Spiritui deputatur; ait enim: Spiritus veritatis qui me glorificabit (Joan. XVI, 13); nonnumquam vero Christi potentiae assignatur, sicut scriptum est: Exeuntes praedicabant Verbum ubique Domino cooperante, et Verbum confirmante, consequentibus eos signis 5. Item in quaternione octavo de dictis Epistolae Apostoli ad Hebraeos. Apostoli enim nomen in Christo audientes, Deum Verbum male intelligunt, apostolum esse. Item legentes pontificis vocabulum, Deum esse imaginantur pontificem, mira dementia; quis enim apostoli officium audiens, non statim videat hominem demonstrari? Quis summi sacerdotis nomen audiens, Divinitatis naturam ad sacerdotis ministerium vocet? Si enim Deus pontifex est, quis erit qui officio ejus debeat coli? Si Deus oblaturus est sacrificia tamquam pontifex, nullus erit cui offerantur Deus; quid enim dignum jam Divinitate est, si tamquam inferior offerat sacrificia superiori? Et subjungit: Unde igitur eis Deus appellandus pontifex visus est, qui [ Baluz. quia] sacrificio, secundum sacerdotii ritum, ad provectum suum omnino non indiget; perpetuae quippe possessor est Divinitatis: Ex hominibus nempe electus atque susceptus pontifex pro hominibus constituitur apud Deum, etc. (Heb. V, 1).

6. Et subjungit: Non angelos, inquit, apprehendit, sed semen Abrahae (Heb. II, 16). Numquid semen Abrahae est Deitas? Audite consequentem etiam vocem: Unde debuit per omnia fratribus similis fieri (Ibid., 17). Numquid Deitati? Quos enim Deus Verbum habere potuit fratres similes sui? Respice etiam quod his dictis adjungitur: Ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, in eo enim in quo passus est et ipse tentatus, potest et his qui tentantur auxilium ferre (Ibid., 18). Qui igitur passus est, ille est pontifex misericors; passibile autem templum est, non hic qui ejus vivificator est, Deus. Semen Abrahae is est, qui heri est, et hodie (Heb. XIII, 8), secundum Pauli apostoli vocem; non ille qui dixit: Antequam Abraham esset, ego sum (Joan. VIII, 58). Similis hic fratribus per omnia, qui humanae animae corporisque suscepit fraternitatem (Hebr. II, 17), non ille qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). 7. Item in quaternione decimo nono, cum velut adversus Arium diceret. Et isti quidem, tametsi majore paterna Deitate Verbum Deum minorem delirent, non tamen novellum fatentur. Hi autem eum etiam beatae Mariae secundum et posteriorem esse pronuntiant, et temporalem matrem opifice majorem Divinitate consignant; quinimmo nec matrem Christi esse concedunt; si enim non hominis natura, sed Deus Verbum erat quem illa pariebat; quae peperit, nequaquam ejus mater qui natus est invenitur. Quomodo enim fiet ejus aliqua mater qui a natura genitricis est alienus? Quod si vera mater ab iis appellatur, homo ergo qui editus non Divinitatis natura, est siquidem proprium omnis est matris consubstantivum sibimet parere. Ergo non erit mater, quae consubstantivum sibi minime peperit; quae mater quia ab his dicitur, eum qui secundum substantiam fuit [ B. sui esset] similis, genuit. Quis autem secundum substantiam ejus erit similis? Is sine dubio qui Spiritus sancti opificio exstitit. Quod enim in ea natum est, inquit Scriptura, de Spiritu sancto est, cum quo indesinenter erat Verbum Deus [ Baluz. om. Verbum Deus]. Verbum Deus non est natus ex Maria, sed in illo qui ex ea natus manens. Non ex Virgine initium habens, sed illi qui crescendo permenses paulatim compositus in utero Virginis est inseparabiliter omni tempore sociatus. Aliud est autem dicere: Ille qui natus est commanet; et aliud, illum qui nato commanet, hunc esse qui, ut nasceretur, mensium ei opus fuisset curriculo. 8. Item ex alio tractatu, quaternione decimo quinto [B. vigesimo ]. Hunc, inquit, Jesum suscitavit Deus, non est mortuus Deus, sed suscitavit. Apollinaris, audi Petri apostoli dicta, audi et tu in [ B. cum] Apollinari impietas Ariana. Hunc Jesum suscitavit Deus (Act. X, 40), qui visibilis oculis apparuit; hunc qui ligno crucifixus [ B. confixus] est; hunc qui Thomae palpatus est manibus, qui ad eum clamavit: Palpate et videte [B. Palpa et vide], quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); et his dictis discipulus credens, palpatoque eo, de carnis quae crucifixa est resurrectione certior factus, mirandorum glorificabat opificem Deum, dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28); non utique illud quod palpaverat appellans Deum. 9. Item in quaternione vigesimo nono. Paulus narrat et incarnatam essentiam, et incarnatae Deitatis post unitionem incommutabilitatem manentem, propter quod et scribens clamat: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, formam servi accepit (Philipp. II, 5). Sed accipiens Apostolus nomen hoc quod est, Christus, tamquam duarum naturarum significativum vocabulum, absque periculo eum et servi formam accepisse, et Deum nuncupat irreprehensibiliter, his divisis quae ad naturam duplicem significandam dicuntur. 10. Et post plura, in eodem libro. Nostra enim natura pro nobis interpellat in Christi usu tamquam vestis constituta, inculpabilis originis suae defensionibus nitens, et quia illud peccatum, qui prior figuratus est, totius generis exstitit causa, huic suscipiendi hominis, o homo, occasio fuit, ut per carnem destrueretur corruptio quae per carnem contigerat. Hujus carnis est, non Divinitatis, diei tertiae sepultura. Hujus pedes detenti sunt clavis; hanc sanctus Spiritus in utero figuravit, de hac Dominus ad Judaeos: Solvite, dicebat, templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Numquid ego duplicem quemdam Christum solus appello, et non semetipsum, et templum solubile, et Deum se nuncupat suscitantem? Quod si Deus erat qui solvebatur, o Ariane, quod sane in ejus caput blasphemiarum convertatur, oportuerat dicere: Solvite Deum istum, et in triduo suscitabitur; si mortuus est Deus, si sepulturae mandatus est, inane illud in Evangelio dictum: Quid me quaeritis occidere, hominem qui verum locutus sum vobis (Joan. VIII, 40)? Nunc autem ait: Quid me quaeritis occidere, hominem, cujus capiti spinea corona superposita est; hominem qui dicit: Deus, Deus meus, quare dereliquisti me (Matth. XXVII, 46)? et qui triduanam sustinuit mortem. Adora autem hunc cum Deitate, tamquam divinae cooperarium auctoritatis. 11. Item post aliquanta in eodem. Colo, inquit, eum, tamquam omnipotentis imaginem: Exaltavit eum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu Christi omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 9); propter utentem, id quo ille utitur adoro; propter latentem colo quod foris patet, et in eo qui inseparabilis est non separo dignitatem, sed separo naturas, et conjungo reverentiam. Non per seipsum Deus est quod depositurum [ Bal. depositum] est in sepulcro; sic enim essemus hominis, et hominis mortui, manifesti cultores. Sed quoniam in assumpto Deus ex assumente qui assumptus est tamquam ex assumente [ B. tamquam assumentis] conjunctus appellatur Deus, propterea et crucifixae carnis daemones vocabulum perhorrescunt, crucifixae carni conjunctum, non autem compassum scientes Deum; ideo et judex venturus est iste qui visibilis paruit; quoniam omnipotenti conjungitur Deitati. 12. Item post multa ibidem. Non Deitatis [ Baluz. Deitas], inquit, Jacobum habuit fratrem, nec Dei Verbi mortem nos annuntiamus, cum Dominico corpore et sanguine pascimur: divina natura sacrificium suscipit, non ipsa in sacrificio immolatur. 13. Item tractatu alio adversus Arianos quaternione decimo. Quis nunc benignitatis tam immensum aspiciat pelagus, naturam cum suo opifice dominantem, et conjunctam homini Deitatem, nihil sine hoc [ Baluz. hac] jubentem, nullum absque isto judicantem, cum eo vivorum curam in summa providentia gerentem, et cum ipso mortuos suscitantem? 14. Item ejusdem in tractatu alio codicis, quaternione quinto, de Scripturae sanctae loco, ubi ait: Si recordatus fueris quod habet frater tuus aliquid adversum te (Matth. V, 23). Qui manducat, inquit, carnem. Mementote de carne esse, quod dictum est: Sicut misit me vivus Pater (Joan. VI, 55), qui visibilis sum. Sed forte prave interpretor dictum: ergo de consequentibus audiamus. Sicut me misit vivus Pater, et ego vivo per Patrem (Ibid., v. 58); ille hic Deitatem intelligit, ego hominem dico. Videamus quis est sanus [ Baluz. scaevus] interpres: Sicut misit me vivus Pater; hic dicit haereticus Divinitatem missam, se profiteri Deum Verbum dicere: Sicut misit me vivus Pater. Ergo et hoc secundum ipsos ita erit intelligendum: Et ego Deus [Baluz. Dei] Verbum vivo per Patrem. Post hoc enim videtur dictum: Et qui manducat me, et ille vivit. Quem ergo manducamus? Divinitatem, an carnem? 15. Item in quaternione sexto ejusdem in Judam, adversus haereticos. Libenter hic de illis haereticis interrogans requirebam, qui Deitatis et humanitatis naturam in unam sententiam miscendo contemperant, quis ille hoc loco est, qui proditur et traditur Judaeis? Si enim temperatio, vel admixtio utriusque facta est, utrum a Judaeis est tentum? An Deus Verbum? an humanitatis natura? Quis videtur occisus? cogor enim inferioribus uti sermonibus, ut fiat omnibus quod dicitur manifestum. In quem, dicas velim, ea quae gesta sunt, cadunt? Numquid in Dei naturam, quam utroque confundens, contemperare praesumis? Ergo Verbum Deus [ Baluz. Dei] capessibilis, cui nihil commune in occisione cum carne. An a Judaeis in occisionem ductus est? Ut quid etiam, temperatis jam utrisque naturis, secundum te, Scripturam nuper audivimus de virtute sacramenti narrantem, quam Dominus tradidit discipulis suis, dicens: Quia in qua nocte tradebatur, accipiens panem, gratias agens, fregit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex eo omnes, hoc est enim corpus meum (I Cor. XI, 23). Quare non dixit: Hoc [ Baluz. haec] est Deitas mea, quae pro nobis [ Baluz. vobis] confringetur? Et iterum sumptum calicem porrigens, non dixit: Haec Deitas mea, quae pro vobis effundetur in remissionem peccatorum; sed hoc magis: Hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Separa naturam, sed unitionem conjunge; Filium Dei Christum confitere, sed Filium duplicem, hominem et Deum, ut passio quidem humanae deputetur naturae; passionis vero absolutio, quae in homine qui passus est facta est, solius sit Deitatis. 16. Item alibi in quaternione nono adversus Judaeos. Separantes, inquit, propriam naturarum dignitatem conjunctionis unius. 17. Item ex alio tractatu in quaternione vigesimo quinto. Propterea volo vos cautos favere, vel plaudere. Divisio non est conjunctio Deitatis, neque potentiae, cum Filius Christus est, in his divisio non est; in Deitate vero et humanitate divisio est secundum quod est Christus; indivisus est Filius; secundum quod est Filius, indivisus est; non enim habemus duos Christos et duos Filios, neque est apud nos primus Christus et secundus; neque alter et alter, neque iterum alter Filius, et iterum alter Filius: sed idem ipse, ipse Filius est duplex, non dignitate, sed natura. 18. Item quaternione XXVI, quasi adversus Apollinarem. Reverentia, inquit, duarum naturarum, unam appellamus dignitatem ejus, qui utraque conjunxit. 19. Item alibi ex alio tractatu, in quaternione XXXII, idem de Christo inquit. De Christo [ Baluz. om. De Christo] tametsi dicamus templum, sed minime a Deitate separabile, et conjunctum Deo, totam possidens operationem divinam, et nunc coopificem Dei, et quod cum eo omnium dominetur. 20. Item idem in tractatu alio, in id quod scriptum est: SI HABERE ALIQUID RECORDATUS FUERIS ADVERSUS FRATREM TUUM, veluti contra haereticos. Audite, inquit, dictis intenti: Qui manducat, ait, carnem meam. Memento, quoniam de carne est quod dicitur. Numquid a me carnis nomen appositum est, ut me male interpretari querantur? Qui manducat, inquit, carnem meam, et bibit sanguinem meum. Numquid qui et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo? 21. Item ex alio tractatu, quaternione XXXI. Hoc autem dico, ut noveritis, quam superexcellens et summa quaedam Deitatis conjunctio existebat etiam in infante ipso, cum Dominica caro conspicitur. Erat enim ipse et infans, et infantis ipsius Dominus. Laudastis vocem, sed indiscusse nolo faveatis, dixi enim: Ipse erat infans, et infantis habitator. Item ex altero codice, quaternione II, veluti contra Arianos et Macedonianos. Ampliorem, inquit, in Christum injuriam excogitantes, Spiritum sanctum a divina dissecant natura, qui ejus humanitatem figuravit in utero Virginis: Quod enim, inquit Scriptura, inde natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20); qui secundum justitiam quod figuratum est reformavit: Manifestum enim, inquit, in carne, justificatum est in Spiritu (I Tim. III, 16); qui eum terribilem et formidabilem daemonibus faciebat: Ego enim, inquit, in Spiritu Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20); qui ejus carnem templum est fabricatus: Vidi enim Spiritum, inquit, descendentem tamquam columbam et manentem super eum (Joan. I, 32); qui ei in coelum ascensionem donavit: Praecipiens enim, inquit Scriptura, apostolis quos elegit per Spiritum sanctum, elevatus in coelum est (Act. I, 2). Hic, inquam, Spiritus, qui tam magnam gloriam donavit, esse ab his asseritur servus

COLLECTIO TERTIA, EXCERPTORUM EX VARIIS NESTORII TRACTATIBUS, S. Cyrillo in libris quinque Contradictionum De his quinque sancti Cyrilli Contradictionum libris ita scribit Photius (Cod. 169): Lecti sunt sancti Cyrilli adversus Nestorii blasphemias libri quinque, quorum primus quidem calumniarum Nestorii capita decem refellit; alter deinde tredecim; tertius vero sex; quartus denique ac quintus singuli septem, etc.

Ex libro I. 1. Saepe, inquit, illos rogavi: Num Deitatem dicitis ex sancta Virgine natam? Ad haec verba illico resiliunt, etc. Serm. 5. 2. Vide quid consequatur, haeretice. Non invideo hanc vocem Christi genitrici Virgini, etc. Serm. 5. 3. Ita et alibi dicit: Locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula: qui cum sit splendor gloriae, etc. Serm. 7. 4. Si Deus est Christus, inquit, et Christus ex beata Maria est ortus, cur Virgo non sit Dei genitrix? etc. Serm. 5. 5. De beato Joanne Baptista praedicatur a sanctis angelis, implendum esse infantem Spiritu sancto, adhuc ex utero matris suae, etc. Serm. 5. 6. Gaudeo enim, inquit, vestrum aspiciens zelum, etc. Serm. 3. 7. Nos autem oportet quod nunc mihi venit in mentem advertere, etiam Nicaenam synodum nusquam dicere ausam Deum ex Maria genitum, etc. Serm. 3. 8. Secuti sunt evangelistam; nam evangelista ubi ad narrandam humanationem pervenit, dicere generationem in Deo Verbo vitavit, ac posuit incarnationem, etc. Serm. 3. 9. Tamen Divinitate certe quae major est ipsum Dei Verbum recentius esse nugantur, etc. Serm. 3. 10. Dixi jam saepius: Si quis inter vos simplicior, etc. Serm. 5. Ex libro II 1. Si fide simplici Deiparam proferres, nulla esset apud me dictionis invidia, verbi sensum exquirentem, etc. Serm. 5. 2. Ubi igitur sacrae litterae vel nativitatem Christi de beata Virgine exponunt, nusquam ponunt Deum, sed vel Christum, vel Dominum, etc. Serm. 2. 3. Misit enim, inquit, Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, etc. Serm. 3. 4. Sed sicut dicimus Deum illum omnium conditorem, et Deum ipsum Mosem, etc. Serm. 2. 5. Dic de assumente quod Deus sit, etc. Serm. 2. 6. Ideo volo vos caute firmiterque tenere, etc. Serm. 2. 7. Illa certe Unigeniti glorificatio nonnumquam Patri ascribitur, etc. Serm. 10. 8. Erat quidem ille Deus Verbum, etiam antequam homo fieret, Filius et Deus, et consentiens Patri, etc. Serm. 2. 9. Ut ergo demonstretur ipsis quoque magis quis hic est ab illis adoratus, etc. Serm. 11. 10. Neque vero simplex homo est Christus, o calumniator, sed homo simul et Deus, etc. Serm. 7. 11. Veneror ipsum ut omnipotentis divinitatis imaginem, etc. Serm. 7. 12. Non est per se Deus quod est in utero formatum, etc. Serm. 7. 13. Sed hic secundum carnem cognatus Israel, etc., hic secundum naturam spectabilem homo, hic juxta Pauli vocem natus ex semine David, etc. Serm. 2. Ex libro III. 1. Cum enim audiunt nomen apostoli, ipsum Deum verbum intelligunt apostolum, etc. Serm. 6. 2. Non angelos apprehendit, sed semen Abraham apprehendit, etc. Serm. 6 3. Semen Abraham is est qui heri et hodie, ut Paulus ait, non qui dixit: Prius quam Abraham fieret, ego sum, etc. Serm. 6. 4. Hic ille fidelis Deo factus pontifex, factus est enim, non ab aeterno erat, etc. Serm. 6. 5. Cum igitur solus hic nobis sit pontifex misericors, et cognatus, et firmus, cavete ne ab ejus fide dimoveamini, etc. Serm. 6. 6. Meministis autem prorsus eorum quae saepe dixi vobis, cum duas in Christo naturas distinguerem, etc. Serm. 2. Ex libro IV. 1. Deus Verbum factum est caro, et habitavit in nobis. Secum considere fecit Pater assumptam humanitatem, etc. Serm. 3. 2. Atque cooperationis hujus evidens est argumentum, etc. Serm. 10. 3. Majorem, inquit, in ipsum struentes injuriam, et spiritum a divina natura separantes, qui humanitatem ejus formavit, etc. Serm. 3. 4. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo, etc. Serm. 9. 5. Dicam etiam illius scandali verba, etc. Serm. 9. 6. Audi etiam hoc nomen, Domine, aliquando de humanitate Christi, aliquando de Divinitate ejus, aliquando de utroque positum, etc. Serm. 2. 7. Cur autem etiam, ut paulo ante audiebamus, si utraque, ut tu opinaris, commixta sunt, Dominus noster, cum mysterii vim discipulis traderet, sic dicit, etc. Serm. 8. Ex libro V. 1. Quod in nativitate ex Christi genitrice Virgine divina Scriptura ponat Filii nomen, declaravimus. Audi jam et in morte, sicubi tandem Dei nomen est positum, ut passibilem Deum inducamus: Cum inimici essemus, inquit, reconciliati sumus Deo per mortem Dei Verbi. Serm. 2.

2. Audi etiam aliud ipsorum testimonium. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, etc. Serm. 5. 3. Quod cum sim Dei forma, servi formam indui; quod cum sim Deus Verbum, in carne conspicior; quod cum universitatis sim Dominus, personam pauperis propter vos indui; quod cum esuriam visibiliter, esurientibus cibum subministro. Serm. 5. 4. Libenter hoc loco haereticos interrogem, qui Divinitatis humanitatisque naturam in unam commiscent essentiam, quisnam sit qui nunc a proditore Judaeis traditur, etc. Serm. 8. 5. Hic ille, cui spinea corona circumposita fuit, etc. Serm. 7 6. Ideo de nostris illis primitiis cum ageret beatus Petrus, et exaltationem visibilis naturae vi Divinitatis factam enarraret, etc. Serm. 7. 7. Quoniam vero si dixissent: Credimus in unum Deum Verbum; futurum erat ut mors divinae naturae tribueretur, etc. Serm. 3. COLLECTIO QUARTA DICTORUM NESTORII DIVERSIS EX TRACTATIBUS SIVE LIBRIS, Quae in S. Cyrilli Operibus sparsa sunt. Ex libro de Recta Fide ad Theodosium imperatorem. Hic siquidem (qui ex Deo natus) verus et naturalis est filius; ille vero (qui ex Virgine) aequivoce Dei Filius dicitur. Et paulo post iterum: Utique Dei Verbum non est homo, sed hominem assumpsit, quandoquidem unigenitus jam inde ab initio per se, Dei omnium opificis Filius est; homo autem, quem suscepit, cum natura Deus non sit, propter eum a quo assumptus est, qui verus Dei Filius est, eodem cum ipso nomine appellatur; istud vero: Nemo novit Filium nisi Pater, verum et naturalem Dei Patris Filium ostendit; illud vero Gabrielis: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: et ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum, in hominem quadrat. Serm. 3.

Ex epistola ad suos Constantinopoli constitutos. Populi erga me studium non vulgi acclamationibus, etc. Serm. 2.

Ex responsione ad objectiones Orientalium. Anathem. 1. Interrogavi saepe eos: Divinitatem notam dicitis e beata Virgine? etc. Serm. 7.

Anathem. 3. Hoc sentite in vobis quod in Christo Jesu, qui in forma Dei existens, seipsum exinanivit, etc. Serm. 7.

In altera exegesi (Ibid.). Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, etc. Serm. 7.

In altera (Ibid.). Dic de eo qui suscepit, quod sit Deus, etc. Serm. 2.

Anathem. 4. Ut autem ipsum manifestius dicam, et ita ut omnes facilius capiant, etc. Serm. 5.

Anathem. 7. Communes enim Trinitatis sunt operationes, etc. Serm. 10.

Anathem. 8. Confitemur in homine Deum; colimus divina conjunctione coadorandum hominem. Serm. 2

Anathem. 10. Missus est ad praedicandum captivis remissionem, etc. Serm. 6.

Anathem. 11. Audite attendentes verba, etc. Serm. 9.

Ex responsione ad reprehensiones Theodoreti. Anathem. 6. Atque adeo passus pontifex misericors, non vivificator ejus passus est Deus. Et Deum Christi Verbum Dei nominaverit, hisque adjecerit: Erat autem et ipse infans, et infantis Dominus.

Anathem. 9. Is qui tantam Christo gloriam contulit, qui eum daemonibus fecit terribilem, donavitque ei ad coelos ascensionem.

Anathem. 10. Iste fidelis Deo factus pontifex, etc.

Ex epistola ad Acacium Melitenensem. Deum ex Christipara Virgine processisse, ex divina Scriptura edoctus sum: at vero Deum ex ipsa genitum esse, id nusquam edoctus sum. Nusquam igitur divina Scriptura Deum ex Christipara Virgine genitum esse dicit, sed Jesum Christum, Filium, Dominum.

Propterea etiam Deus Verbum nominatur Christus, quia perpetuam cum Christo conjunctionem habet. Inconfusam itaque naturarum copulam retineamus, etc. (Ibid.)

Inseparabilis est Deus a visibili. Unde honorem ejus, qui non separatur, non separo: separo naturas, sed conjungo adorationem (Serm. 7, ibid.).