Excerptiones (Beda)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Excerptiones
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 94


Excerptiones (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

Excerptiones

(0539D)Dic mihi, quaeso, quae est illa mulier quae innumeris filiis ubera porrigit, quae quantum sucta fuerit, tantum inundat? Mulier ista est Sapientia. Dic mihi ubi sit anima hominis, quando dormiunt homines? In tribus locis: aut in corde, aut in sanguine, aut in cerebro. Dic mihi quis primus finxit litteram? Mercurius Gigas. Quid primum a Deo processit? Verbum hoc, Fiat lux. Qui sunt nati, et non sunt mortui? Enoch et Elias. Dic mihi quis primus obtulit holocaustum Deo? Abel agnum. Dic mihi quae primum fuit alma? Maria, soror Aaron: vel quae prima vidua? Dina filia Jacob. Dic mihi quis primus excogitavit aratrum? Cham, filius Noe: vel quis plantavit vineam? idem Noe, et ipse primus ebrius fuit. Dic mihi quis primus sacerdos in Veteri Testamento (0540D)fuit? Melchisedech: in Novo? Petrus, et Jacobus frater Domini. Quis primus fuit diaconus? Stephanus. Dic mihi qui sunt filii qui vindicaverunt patrem suum in utero matris suae? Filii viperae. Dic mihi quae est terra quam non vidit sol neque ventus, nisi una hora diei, nec antea, nec postea? Terra per quam exiit populus Israel in mari Rubro. Dic mihi quis primus prophetavit? Adam, quando dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.

Omnis homo qui in dolore positus est, memor sit illius sententiae, Ne quid nimis. Vidi filium cum matre manducantem, cujus pellis pendebat in pariete. Sedeo super equum non natum, cujus matrem in manu teneo. Quaero barbarum quem invenire non possum. In aquilonari parte civitatis, ubi aqua attingit (0541A)parietem, tolle saxum quadratum, ibi invenies barbarum.

Dic mihi quae est illa res, quae, cum augetur, minor erit: et dum minuitur, augmentum accipit? Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui nomen et opinionem sanctitatis habet. Cui plus creditur, plus ab eo exigitur. Potentes potenter tormenta patiuntur, sicut per prophetam dicitur: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Quatuor claves sunt: sapientia vel industria legendi, assiduitas interrogandi, honor doctoris, contemptio facultatum. Dic quot annos vixit primus parens Adam? Noningentos triginta. Qui sunt tres amici et inimici, sine quibus vivere nemo potest? Ignis, aqua et ferrum.

Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii: in illa enim cunctorum finis admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurus sit. Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. Quodcunque potest manus tua facere, instanter (0541B)operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Et qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis uterque apud Dominum. Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Dicit piger, Leaena in via, leo in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Abscondit piger manus sub ascella sua, et laborat si ad os suum eas converterit. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod nunquam dicit, Sufficit: infernus et os vulvae, et terra. Aqua non saturatur aqua: ignis vero nunquam dicit, Sufficit. Altos quippe gurgites fluminum parvae sed innumerae replent guttae pluviarum. Imperiti sicut loqui nesciunt, ita tacere non possunt. Mos enim qui usu longo confirmatus fuerit, non parvo labore vitatur. Valde enim durum est in Veteri Testamento (0541C)nova meditari. Si non vendis quod amas, non emes quod desideras, saepe enim in vili sacculo fulget aurum. Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum. Arena maris, pluviarum guttae, dies saeculi, altitudo coeli, multitudo stellarum, profunditas terrae, et imum abyssi, et capilli capitis, sive plebs hominum vel jumentorum: hae non nisi a Deo tantum numeranda sunt. Per tria ordinatur anima: per cogitationem bonam, per sermonem rectum, per opus justitiae. Paulus plantavit, Apollo rigavit, Dominus incrementum dedit. Habete Christum in cordibus, et signum ejus in frontibus. Multos inimicos habemus, qui cursum nostrum impedire festinant. Armate vos semper signaculo crucis Christi, quia hoc est quod timent ac fugiunt daemones, signo territi Salvatoris Domini nostri Jesu Christi. Magi sunt, qui munera Domino dederunt: primus fuisse dicitur Melchior, senex et canus, barba prolixa et capillis, tunica hyacinthina, sagoque mileno, et calceamentis hyacinthino et albo mixto opere, (0541D)pro mitrario variae compositionis indutus: aurum obtulit regi Domino. Secundus, nomine Caspar, juvenis imberbis, rubicundus, mylenica tunica, sago rubeo, calceamentis hyacinthinis vestitus: thure quasi Deo oblatione digna, Deum honorabat. Tertius, fuscus, integre barbatus, Balthasar nomine, habens tunicam rubeam, albo vario, calceamentis milenicis amictus: per myrrham Filium hominis moriturum professus est. Omnia autem vestimenta eorum Syriaca sunt. Mundorum namque est munda contingere, et sanctorum sancta cognoscere. In malevolam animam non intrabit sapientia, neque in corpus subditum peccatis.

Quid est malum? Corruptio boni. Quid est mors? Absentia vitae. Est enim vita carnis anima, vita animae Dominus. Despicit Deus, si quis exsultet in malis alterius, nam posuit Deus ordinem ut terra serviret corpori, corpus animae, anima menti, mens (0542A)Deo. Veteris Testamenti sunt libri quinquaginta quinque, Novi autem viginti septem. Est avis quaedam in Indiae partibus, prope solis ortum, viginti alas habens, cujus voce audita omnes somno et sopore sopiuntur; cujus vox per mille passus auditur: hujus avis magnae vocabulum est Goballus. Est enim lapis in mari Oceano tam miri decoris, qui aliquoties apparet, aliquoties vero arenis praeoperitur. Haec autem avis, cum aviculam genuit nimis pulchram ac sonoram, videns lapidem in mari sereno die radiantem, illius desiderio rapitur, et volat ut capiat eum; quae dum adhuc alas extendit, lapis arenis tegitur. Est autem cetus in mari magnus valde, qui cum viderit Goballum ad lapidem volantem, statim occurrit ad nidum hujus, et aviculas auferens devorat: et veniens Goballus in aestu nimis recurrit ad nidum, quoddam solatium sui laboris putans reperturum: et inveniens nidum vacuum, septies clamat, ita ut non solum ingentes lacrymas fundat, sed et omnes qui eam audiunt se a lacrymis cohibere non possint. (0542B)Tunc seipsum in profundum mergit, et moritur. Et tu homo Goballus habens naturam decoram nimis, quae generat sapientiam venustam. Lapis autem in mari, amor divitiarum est, quae seducit hominem: et relicta sapientia, volat ad divitias congregandas; cetus autem in mari stultitia est, qui aufert sapientiam simul cum divitiis. Stultitia nascitur, et homo perdit sapientiam, perdit divitias, et infelici rapitur morte. Unde Gelflidius ait: Melior est sapientia auro, et consilium pretiosius argento, et praeclarius omni lapide pretioso: at disciplina praeeminentior omni vestitu gemmato. Sapientia, quae de fontis aurei liquidissima vena prorumpit, gemmis omnibus, variisque margaritarum generibus, et cunctis pretiosior invenitur gazis, quae suos sectatores ad aulam coelestis paradisi deducit. Melius est una hora vivere cum sapientibus, quam vinum bibere cum insipientibus.

Tres principales mansiones constituit Deus: coelum, (0542C)et terram, et infernum: et in illis tribus tres principales res. In coelo constituit pacem et aeternitatem; in terra autem constituit fidem et poenitentiam, et remissionem peccatorum; in inferno constituit timorem et aeternam poenam, et nullam remissionem. De terra autem, quae in medio posita est, replebitur coelum et infernus. Tria remedia sunt: baptismus, poenitentia, martyrium. Melior est in malefactis humilis confusio, quam in bonis superba gloriatio. Fides intellectum aperit, infidelitas claudit. Sicut stellas coeli non exstinguit nox, sic fideli adhaerentes firmamento sanctae Scripturae non obscurat mundana iniquitas.

Dic mihi nomina duorum latronum qui cum Jesu simul crucifixi sunt? Matha et Joca. Matha credidit, Joca negavit vitam, mortem elegit. Dic mihi nomen illius divitis qui loquitur ad Abraham ex profundi ditate inferni? Dico tibi, Tantalus est. Dic mihi nomen illius militis qui punxit latus Domini nostri Jesu Christi? Dico tibi, Legorrius dictus est. Dic (0542D)mihi quot Patres sunt in hoc saeculo? Dico tibi, tres: Pater coelestis, Pater terrenus, Pater in doctrina. Dic mihi quot sensus hominis sunt? Dico tibi, decem: visus, auditus, gustus, tactus, odor, sapor, amor, tremor, mutatio et locutio. Dic mihi quot vitae sanctis leguntur? Tres: vita praesens, vita in bonis operibus, et vita aeterna futura. Dic mihi quot mortes peccatoribus reputantur? Mors in peccato, et separatio animae et corporis, et mors poenae. Dic mihi quot genera sunt baptismi? Tria: primum baptismus est, quo sordes peccatorum per regenerationis lavacrum abluuntur; secundum, quo quisque sanguine suo per martyrium baptizatur; tertium, baptismus lacrymarum. Dic mihi quae est illa res quae coelum totamque terram replevit, silvas et surculos confringit, omniaque fundamenta concutit: sed nec oculis videri, aut manibus tangi potest? Dic mihi tres victorias ignis? Prima victoria, in qua apparuit (0543A)Spiritus sanctus; secunda, quae elevavit Eliam; tertia, quae comburit peccatores et terram in die judicii. Dic mihi tres victorias venti? Prima victoria inflat, et non videtur; secunda sanctificavit mundum post diluvium; tertia non comburetur in die judicii. Dic mihi, utrum altius coelum quam terra? Altior terra, qui in coelo est, Elias et Enoch. Multi apud homines sunt reprobi, apud Deum autem electi. Melior est qui minuitur sensu, et in timore Dei est, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem. Peccator dominatur in hoc saeculo, justus autem in regno Dei. Sunt nonnulli qui aliorum causas cernere solent, et suas negligunt, semetipsos non aspiciunt in pessima conversatione. Dic mihi quae prima interrogatio fuit: in corporene, an in spiritu, vel in quo loco? In callida suggestione serpentis ad mulierem, quando dixit in paradiso: Quare praecepit vobis Deus ut non comederetis de ligno hoc? Sapientia sine eloquentia prodire potest, stultitia sine eloquentia (0543B)destruit multos. Dic mihi unde fugit dies ante noctem, et nox ubi currit, et in quo loco uterque requiescit? In sole requiescit dies, et in nube nox. Dic mihi ubi sedit Deus, quando creavit coelum et terram? Super pennas ventorum. Dum cadit equus, sub quo sunt quatuor pedes, quanto magis homo, qui una lingua loquitur, potest cadere, neque suam reiterare sententiam, dum cecidit. Valde ignominiosum est, si tunc quaerat discere, cum quaestionem debet enodare. Modica fuisti, Roma, quando me erexisti, sed minor eris, quando me dejicies. Quandiu stat Colisaeus, stat et Roma; quando cadet Colisaeus, cadet et Roma. Quando cadet Roma, cadet et mundus. Quid stas, quid stupes, bos Britannice? Sto, stupeo, stimulum quaero, ut pungam bovem Gallicum. Cogitationes meas stylo alligo, ne oblivione fugiant: scrutor quasi non reputatus essem, quia memoriae lingua labitur. Tres infelices in lege leguntur: Qui scit, et non docet; qui docet, et non facit; qui nescit, et non interrogat. Tribus modis (0543C)fit rex: eo quod frangit inimicos, et quod armat exercitum, et quod exigit tributum. Pauperem superbum, et divitem fallacem, et senem fatuum odit anima mea. Carpere et detrahere etiam imperiti possunt. De summo planus, sed non ego planus in imo Versor utrumque manu diverso et munere fungor: Altera pars revocat, quidquid pars altera fecit. Sunt mihi sunt lacrymae, sed non est causa doloris. Est iter ad coelum, sed me gravis impedit aer. Et qui me genuit, sine me non nascitur ipse. Versicolor fugiens coelum, terramque relinquo: Non tellure locus mihi, non in parte polorum est: Exsilium nullus modo tam crudele veretur: Sed madidis mundum faciam frondescere guttis.

Sexaginta reginae, ac octuaginta concubinae et adolescentularum, (0543D)quarum non erat numerus. Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Susurro et bilinguis maledicti sunt a Deo, multum enim turbabunt pacem habentes. Verus qui vivit in vertice regnans, potens in populo, pius est in solo, mitis in mundo, magnus ubique. Amico fideli nulla est comparatio. Amicus diu quaeritur, vix fidelis invenitur, difficile servatur.

Quot sunt flumina paradisi? Quatuor: Phison, Geon, Tigris, Euphrates; lac, mel, vinum et oleum. Aquae mundi quot sunt? Duae: sal et aqua. Ubi est memoria? In sensu. Ubi est sensus? In cerebro. Cui non datur sensus, non datur et cerebrum. Dic tres dies [vias?] investigabiles? Lex in utero Moysi, et Joannes in utero Elizabeth, et Christus in utero Mariae. Quis lapis pulchrior et durior sole? Lapis quem reprobaverunt aedificantes, id est Christus.

Quatuor vitia sunt lectionis: Canon divinus, in quo narratur et praedicatur vita futura; historia, in qua (0544A)narrantur gesta rerum; numerus, in quo intelliguntur signa futura, et solemnitates divinae; grammatica, in qua intelligitur scientia verborum. Ecce quantum justitia regis in saeculo valeat, intuentibus perspicue patet. Pax populi est tutamentum patriae; immunitas plebis, munimentum regis; cura languorum, gaudium hominum; temperies aeris, serenitas maris; terrae fecunditas, solatium pauperum; haereditas filiorum, sibimetipsi spes futurae beatitudinis. Quid enim stolidius fieri potest, si mens ad perfectionem festinare contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi caligant, auris graviter audit, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus insuaviter odorat, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat, et homo interior qui non senescit, his omnibus aggravatur: et haec omnia jamque ruituram domum corporis cito pronuntiant. (0544B)Quid enim superest, nisi dum hujus vitae defectus appropiat, nihil aliud cogitare, quam quomodo futurae vitae aditus prospere comprehendatur. Frequens lectio, et quotidiana meditatio plus laborare solet, quam labor corporis. Duo prophetae, quorum alter prophetavit post mortem, alter vero ante nativitatem, sunt Samuel et Joannes.

Quid est quod mater me genuit, et mox eadem gignetur a me? Dic mihi quis homo, qui non natus est, et mortuus est, atque in utero matris suae post mortem baptizatus? Est Adam. Quis vir mortuus bis, et semel natus? Est Lazarus, quem suscitavit Jesus. Quis bis natus, et bis mortuus? Quis homo qui mortuus est, nec sepultus, nec putredinem habuit carnis? Quot filios habuit Adam? Triginta filios, et triginta filias. Aliter. Filiorum Adam computatio, ut alii dicunt, sexaginta duo; et filiarum computatio, quinquaginta tres sunt. Quot annos vixit Abraham? Centum octoginta quinque. Quis primus mortuum suscitavit? Elias. Ubi eum suscitavit? In Galgata. (0544C)Quot genera volucrum pennata sunt? Triginta septem. Quot sunt genera serpentium? Triginta sex. Quis primus princeps factus fuit? Ninus, filius Beli. Quae prima civitas? Ninive. Quis eam aedificavit? Ninus. Quis primus imperator factus est? Saul. Quot sunt provinciae? Centum et triginta. Quot linguae? Septuaginta duae.

Videte, quaeso, ordinem humanae vitae miserae: de terra enim creatus es, terram calcas, in terram ibis, a terra resurges, in igne probaberis, judicium exspectabis aeternum: post haec aut supplicium aut regnum possidebis. Unusquisque utrum possideat, incertus est. Duo sunt eleemosynarum genera: unum, ut esurientibus porrigatur buccella; aliud, ut ignoranti subministretur doctrina. Dispares sunt in regno coelorum, propter singulorum merita, mansiones: diversitas enim operum diversitatem facit praemiorum. Vir sapiens non putat se mori, sed migrare; nec amicos relinquere, sed mutare. Debet (0544D)ante esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat. Philosophia est amor quidam, ac intentio sapientiae, quae fons et nutrix est omnis artis ac disciplinae. Bene per Salomonem dicitur: Ne des honorem tuum alienis, et annos tuos crudeli: ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena: et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum. Lucerna Domini spiraculum hominis est, quae investigat omnia secreta ventris. Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium suum in conspectu patris sui: humanum enim judicium multis corrumpitur: amore, odio, timore: avaritia saepe judicum integritas violatur, et contra justitiae regulam misericordia declinatur.

Dic quid est aurum? Mancipium mortis. Quid est argentum? Invidiae locus. Quid est ferrum? Omnis artis instrumentum. Qui sunt qui sani aegrotant? Qui aliena negotia curant. Dic qua ratione homo (0545A)lassus non fit? Lucrum faciendo. Dic quid est longissimum? Spes, vel cogitatio. Quid est regi et misero commune? Nasci et mori. Quid est optimum et pessimum? Verbum. Quid est quod alii placet, alii displicet? Vita. Non omnes episcopi sunt. Attende Petrum, sed et Judam considera: Stephanum et Nicolaum respice, Ἀνατολὴ, δύσις, ἄρκτος, μεσημβρία, oriens, occidens, aquilo, meridies. Artificis labor est fallaces fingere formas: Condere vivaces tu potes omnipotens.

Multis mortuus est mundus, sed illi mortui non sunt mundo. Bona diligunt saeculi, sed minime consequuntur. In utraque vacui, qui futura perdunt, et praesentia non acquirunt. Scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Sunt homines se amantes, non Dei gloriam, sed suam quaerentes. Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam: et in hominem similem sibi non habet misericordiam. (0545B)Si non habet misericordiam, quis exorabit pro delictis illius?

Dic mihi, quot modis dicitur omne quod dicitur? Quatuor: aut bonum bene, aut malum male; aut bonum male, aut malum bene. Sex diebus rerum creaturam formavit Deus. Prima die, condidit lucem; secunda, firmamentum coeli; tertia, speciem maris et terrae; quarta, sidera coeli; quinta, pisces et volucres; sexta, bestias ac jumenta; novissime, ad similitudinem suam primum hominem Adam. Cur homo novissime factus est? Quia majoris honoris est. Ordinatis omnibus atque bene compositis, oportebat more sponsi formari hominem. Sex sunt quae odit Dominus, et septimum de estatur anima ejus: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Apostoli Christi, praedicatores fidei, et doctores gentium, certis (0545C)locis in mundo ad praedicandum sortes proprias acceperunt. Petrus namque Romam accipit, Andreas Achaiam, Jacobus Hispaniam, Thomas Indiam, Joannes Asiam, Matthaeus Macedoniam, Philippus Galliam, Bartholomaeus Lycaoniam, Simon Zelotes Aegyptum, Matthias Judaeam, Jacobus frater Domini, Hierosolymam. Paulo cum caeteris apostolis nulla sors propria traditur, quia in omnibus gentibus magister et praedicator eligitur.

Octo sunt principalia vitia quae humanum genus infestant: primum gula, secundum fornicatio, tertium avaritia, quartum ira, quintum tristitia, sextum acedia, id est otium vel taedium cordis, septimum vana gloria, octavum superbia. Non amittas antiquum amicum, novus enim non erit ei similis. Monstro similis est avaritia senilis. Quae sunt tria muta, quae docent sapientiam in corde hominis? Est mens, oculus et littera. Duodecim abusiva in hoc saeculo sunt: hoc est, sapiens sine operibus, senex sine religione, (0545D)adolescens sine obedientia, dives sine eleemosyna, femina sine pudicitia, domus [dominus?] sine virtute, christianus contentiosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege. Per haec suffragatur justitia Dei. Septem sunt quae non inveniuntur in hoc mundo: vita sine morte, juventus sine senectute, lux sine tenebris, gaudium sine tristitia, pax sine discordia, voluntas sine injuria, regnum sine commutatione. Septem vero haec inveniuntur in regno coelorum. Noli esse desidiosus et piger, sed labora manibus tuis, ut habeas unde tribuas indigenti et pauperibus: tantum enim expetitur a te, quantum tibi fuerit creditum.

Quaeritur qua hora Dominus surrexerit, cum quadraginta horis in morte fuisset? Juxta Augustinum describitur: Id est de die qua crucifixus est Dominus, quatuor remanent horae: duodecim horae noctis sabbati, duodecim ipsius sabbati: duodecim noctis (0546A)dominicae: in sepulcro vero triginta horis fuit. Quatuor sunt principales virtutes: prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Ante omnem creaturam mundi creati sunt angeli, et ante omnem creationem angelorum diabolus formatus est, sicut scriptum est: Ipse principium viarum Dei. Bene ambuletis, et sic Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vos. Dic mihi gradus vel differentiae rerum quot sunt? Sex: non viventia, viventia, irrationabilia, rationabilia, mortalia, immortalia. Novissimus super omnia Deus. Sed haec omnia ut gradibus crescunt, ita sibi qualitate naturae praecellunt, nam arbor praefertur lapidi, et pecus arbori, et homo pecori, et angelus homini, et Deus praeponitur angelis. Semper virtutes sequitur invidia. Feriunt fulgura summos montes. Nec mirandum est hoc de hominibus, cum ipse Dominus zelo et invidia Pharisaeorum sit crucifixus. Sola miseria caret invidia, quia nemo invidet misero. Invidiae siquidem maculam de sese (0546B)non abluit, qui alteri conferre denegat, quod cum dederit, non amittit. Obsequium amicos, veritas odiom parit.

Cui rei sacerdotes mali similes dicendi sunt, nisi aquae baptismatis, quae baptizatorum peccata diluit, alios ad regna coelorum mittit, et ipsa in cloacam descendit. Qui obturat aures suas ad clamorem pauperum, ipse clamabit, et non exaudietur. Amicitia quae desinere potest, nunquam vera fuit. In hoc quippe mundo humana anima quasi navis est, contra ictum fluminis conscendentis; uno loco nequaquam stare permittitur, quia ad ima relabitur, nisi ad summa admittatur. Major est culpa manifeste quam occulte peccare: dupliciter enim reus est, qui agit et docet; de talibus Isaias ait: Et peccata sua sicut Sodoma praedicaverunt. Quid pejus est domo ubi femina imperium habet in virum. Vidi filium inter quatuor fontes nutritum: si vivus fuit, disrupit montes; si mortuus fuit, alligavit vivos. Vidi bipedem super tripodem sedentem, cecidit bipes, corruit (0546C)tripes. Vidi filium non natum, sed ex tribus personis suscitatum, et eum nutritum, donec vivus vocaretur. Vidi mortuum super vivum sedentem, et ex risu mortui moriebatur vivus. Vidi virginem flentem et murmurantem, viae ejus sunt semitae vitae. Vidi mulierem cum sex oculis, cum sexaginta digigitis, cum tribus linguis, cum uno ore loquente.

Sunt mihi sex oculi, totidem simul auribus hausi:
Sex digitos decies, senos in corpore gesto,
Ex quibus en quatuor, denis de carne repulsis,
Quinquies at tantum videor retinere quaternos.

Quod tacitum velis esse, nemini dixeris: a quo enim alio silentium exigis, quod tibi ipse non imperasti. Qui vult corpus suum dedicare continentiae, habitare cum feminis non praesumat. Mulierum frequens visus mollificat mentem, et hebetat sensum, et sapientem esse non patitur. Mulierem sapientem quis inveniet? mos enim mulierum est, ut neminem (0546D)de longinquo diligant; sed prope debet esse qui vult feminis se reconciliare. Sapiens vir cunctam mulierem respuit, stultus vero concupiscit eam, miserabiliterque decipitur ab ea. Cavete, filioli mei, feminarum species, per quas mors ingreditur, et non parva pernicies. Dilectio enim fortis est ut mors, ea enim comparatur igni. Charitas omnia suffert. Perfecta charitas foras mittit timorem. De timore Domini nascitur dilectio, sicut Apostolus ait: Si linguis hominum loquar et angelorum, et si noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam: et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam; nihil mihi prodest. Quamvis corpore quis et spiritu virgo sit, si manibus, aut oculis, aut auribus, aut lingua peccet, quomodo sanctus dicendus est corpore? Neque enim tibi sufficit a malis otiosum esse, si otiosus fueris a bonis. (0547A)Noli attendere in faciem mulieris, ne te scandalizet vultus ejus. Nunquid alligavit quis ignem in sinu suo, et vestimenta ejus non ardeant: aut ambulare super prunas potest, et non comburentur plantae ejus? hoc enim Salomon de familiaritate mulierum dixit. Contemnenda est avaritia, quae nobis ideo iniqua lucra procurat, ut nos suos faciat: nostri enim essemus, si illa nostra non esset. Contemnenda est, inquam, avaritia, quae velut ignis, quanto plus accipit, tanto amplius quaerit. Avarus enim inferno similis est, quia infernus nunquam dicit, Sufficit; ita avarus nunquam satiabitur auro. Sacerdos ergo, si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? Non plus sapere, quam oportet sapere ad sobrietatem. Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum: ut ipsi videlicet dispensationibus terrenis inserviant, quos dona spiritalia non exornant. Si quis praeoccupatus (0547B)fuerit in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.

Amicum secreto admone, et palam lauda. Cito per adversa fraudulentus patet amicus; nam in prosperitate incerta est amicitia: saepe per simulationem amicitia colitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter. Amicitia certe nulla vi excluditur, nullo tempore aboletur: ubicunque se verterit tempus, illa firmata est. Rari sunt qui usque in finem existant chari. Nam multos a charitate aut adversitas temporis, aut contentio quaelibet actionis avertet: saepe etiam per honorem quorumdam mutantur et mores: et quos ante glutinatos charitate habuerunt, postquam ad culmen honoris veniunt, amicos habere despiciunt. Memento quod dictum est: Melius est amicos probatos bene servare, quam frequenter ignotos quaerere, et notos amittere. Stultus, si tacuerit, sapiens putabitur. Laudet te os alienum, et non tuum. Omnis piger (0547C)propheta est. Ne dicas amico tuo, Vade, et revertere, cras dabo tibi: cum satis possis dare. Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico suo. Os justi, vena vitae. Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Inficiuntur enim membrana colore purpureo, aurum lucescit: litteris, gemmis vestiuntur codices, et eorum Christus ante fores morietur. Qui amat vina, non exsecratur crateras; qui nucleos, non putamina; qui segetes, non boves: qui lac, non vaccas; qui Deum, non proximum; et qui amat scientiam, non abhorreat a grammatica, sine qua nemo eruditus aut sapiens esse poterit. Qua causa scribitur: In die illa magna tribulationis nemo liberabitur, nisi Noe, Damel et Job. In his tribus sanctis tria genera hominum significari videntur, quae liberanda in die tribulationis a periculis promittuntur. In Noe, gubernatores Ecclesiae praefigurantur; in Daniele, sancti continentiam sectantes; in Job, conjugati et justitiam (0547D)diligentes.

Adam vixit annos quindecim in paradiso, Eva quatuordecim, alii dicunt septem, sine uxore quadraginta dies. Die sexto manducavit Adam de ligno scientiae boni et mali, decimo quinto anno aetatis suae. Tria vasa sunt linguarum: Hebraeum, Graecum, Latinum. Tres enim hae linguae in titulo crucis Christi consecratae sunt. Prima Hebraea, propter legem, secunda Graeca propter sapientiam Graecorum, tertia Latina propter regnum Romanorum: et ideo hae tres linguae primatum in omnibus linguis obtinent: nam erat scriptum Hebraice, Graece, Latine: Jesus Nazaraenus rex Judaeorum. Prima die septem opera fecit: id est, materiam informem, angelos, lucem, coelos superiores, terram, aquam atque aerem. Secunda die firmamentum solum. Tertia die quatuor: maria, semina, sationes atque plantas. Quarta die tria: solem, lunam et stellas. Quinta die tria: pisces aquarum, reptilia et volatilia. Sexta die quatuor: (0548A)bestias, pecudes, reptilia terrae, et hominem. Et facta sunt omnia viginti duae generationes in diebus sex: et viginti duae generationes sunt ab Adam usque ad Jacob, ex cujus semine nascuntur omnes gentes Israel, et viginti duo libri Veteris Testamenti usque ad Esther: et viginti duo litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina.

Virtutes magnas de viribus affero parvis:
Pando domus clausas, iterum recludo patentes:
Servo domum domino, sed rursus servor ab ipso.
Est domus in terris clara quae voce resultat:
Ipsa domus resonat tacitus, sed non sonat hospes:
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.
Unda fui quondam, quod me cito credo futuram,
Nunc rigidi coeli duris connexa catenis:
Nec calcata pati possum, nec nuda teneri.
Cernere me nulli possunt, nec prendere palmis,
Argutum crepitum vocis cito pando per orbem,
Viribus horrisonis valeo confringere quercus.
(0548B)Nam superos ego pulso polos, et rura peragro.
Crede mihi, res nulla manet sine me moderante,
Et frontem faciemque meam lux nulla videbit,
Quis nescit ditione mea convexa rotari.
Alta poli, solisque jubar, lunaeque meatus.
En ego non vereor rigidi discrimina ferri,
Flammarum neu torre cremor: sed sanguine capri
Virtus edomiti mollescit dura rigoris.
Sic cruor exsuperat, quem ferrea massa pavescit.

Primus baptizavit Moyses in nube et in mari, et in typo, et in figura. Habuit enim mare formam baptismi, nubes vero Spiritus sancti, manna panis vitae. Christus namque in Spiritu sancto baptizavit. Vidi unum hospitem stantem super pedem, corpus ejus de terra, sanguis ejus de cervisia. Memento semper quod paradisi colonum mulier de possessione sua jecit. Tres sunt filiae mentis: Fides, Spes, Charitas. Ab Adam usque ad Christum tria ista latuerunt daemones: quod Christus ex virgine natus, passus in (0548C)cruce, sepultus in terra, vel qui descendit ad inferos. Tribus locis in Evangelio legitur Dominum iratum nocuisse corporaliter. Prima vice totum gregem misit in mare, secunda vice ficulneam maledixit, tertia vice ejecit vendentes et ementes e templo. Quis primus dixit Alleluia, aut in quo loco, vel pro qua re dictum est? Inter Thabor et Hermon dictum est. David propheta dixit Alleluia, hoc est, laus Dei. Augustinus dixit: Alle, saeculum [salvum?], lu, me fac, ia, Domine. Hieronymus dixit: Alle, lau, lu, date, ia, Dominum. Gregorius: Alle, Pater, lu, Filius, ia, Spiritus sanctus. Ambrosius dixit: Alle, lux, lu, vita, ia, salos summi Dei. Sobrietas servat memoriam, acuit sensum, sincerat mentem, dirigit vultum, integrat pudorem, mitigat vitia, figurat aciem; elinit aures, exonerat cerebrum, exprimit linguam, explicat sermonem, nutrit medullam, confirmat sanguinem, procurat venas, constringit nervos, contemnit libidinem, recreat somnum, propagat senectutem, (0548D)perhibet mysterium, et hominem constabilit.

Ebrietas est imbecillitas prima, obvolvit memoriam, evacuat sensum, negligit mentem, confundit intellectum, concitat libidinem, involvit linguam, impedit sermonem, corrumpit sanguinem, obtundit visum, perturbat venas, obturat auditum, infirmat nervos, subvertit sensum, resolvit viscera, onerat cerebrum, debilitat memoriam, aufert fortitudinem, flagitat somnum, impedit menstrua, obturat animum, maculat corpus, et hominem suo vitio coinquinat, et sine honore facit.

Omnes vitae hujus tribulationes aquis comparantur praetereuntibus: propterea quia si quid tribulationis in hac vita accesserit, non stat, sed celeriter transit. <poem> Laus vera in Dominum depromitur ore precantis, Si quae voce fluunt, intima cordis habent.

(0549A)De occultis cordis alieni timere judicare peccatum est. Ex operum specie clarebunt intima mentis, Quisve hominis mentem spiritus intus alit. Semper enim sanctis superest quo crescere possint, At perfectorum gloria principium est.

Omnes qui in Christo pie volunt vivere, necesse est ut ab impiis atque dissimilibus patiantur opprobria, illisque displiceant. Omnia vitia in malefactis tantummodo valent, sola superbia etiam in recte factis cavenda est; nam bonus temporalibus bonis nec extollitur, neque malis frangitur: Terrae autem et feni breviter florentis amator, Seu caret optatis, seu fruitur, miser est. Magnum peccatum est amor immoderatus habendi, Et plus quam vitae sufficiat, cupiens.

Nulla enim laus est contemnere quod adipisci digne non valeas; et nos Ecclesiastes jubet dare partem (0549B)septimam, partem octavam: id est, credere utroque Testamento. Neminem beatum dicas ante mortem; hoc ideo debet, quia quandiu vivimus, in certamine sumus, et quandiu in certamine sumus, nulla est victoria. Omnis enim quicunque Deo nil fertile nutrit, Seu sterilis truncus lignis aequabitur ustis. Justus ut palma florebit: Frondes semper habent, et tanquam Libana cedrus Multiplicandi sunt, et vertice sidera tangent. /<poem> Nam sunt qui suos errores emendare non possunt, et alios reprehendere conantur. Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic pejerare non potest qui jurare non appetit. Non est contra Dei praeceptum jurare, sed dum usum jurandi facimus, perjurii crimen incurrimus. Istis fomitibus quasi quibusdam gradibus coalescit omne peccatum. Cogitatio namque (0549C)pravi delectationem parit, delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem. Dum unusquisque divina illuminatione praevenitur, statim molestiis turpium cogitationum pulsatur. Qui aut nullius, aut rari conscii sunt delicti, aut nunquam aut raro terroribus fatigantur nocturnis. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. Cum gravi enim dolore amittuntur, quae cum magno amore habentur: minus autem carendo dolemus quae minus possidendo diligimus. Dum quisque donum aliquod accipit, non appetat amplius quam quod meruit, ne dum alterius membri officium arripere tentat, id quod meruit, perdat. Carnis curam ne feceritis in desideriis: quae ergo in desideriis fieri prohibentur, procul dubio in necessitate conceduntur. Cum vero linguae derogantium corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandi. Saepe vero cum de vita proximorum conquerimur, mutare locum conamur, secretum vitae remotioris eligere, videlicet ignorantes (0549D)quia si desit spiritus, non adjuvet locus. Tolerandi sunt ergo ubique proximi, quia Abel fieri non valet quem Cain malitia non exercet. Vides Scripturam sacram saepius de aeterno loqui, quae de praesenti solent intelligi. Testamentum ideo dicitur, quia idoneis testibus utrinque praefectis scriptum est atque signatum. Si talia sunt peccata, quae quasi mortuum ab altari removent, prius agenda poenitentia est, ac sic deinde hoc salutiferum medicamentum suscipiendum. Qui enim peccare desinit, communicare non desinat. Conjugatis autem abstinendum est a coitu plurimis diebus, et orationi vacare, ac sic deinde ad corpus Christi accedere. Matutina enim luce radiante Dominus et Salvator ab inferis resurrexit, quando coepit fidelibus oriri lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus: siquidem et eo tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur. Valde necessarium est justum in hac vita et vitiis tentari, et verberari flagello, ut dum vitiis (0550A)pulsatur, de virtutibus non superbiat. Tentari autem oportet justum, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae. Alii datur per Spiritum sermo sapientiae in eodem spiritu: sunt enim quidam qui per donum gratiae et ipsa intelligunt quae exponi a doctoribus non audierunt: hi videlicet sermonem sapientiae perceperunt. Et sunt quidam qui per semetipsos intelligere audita nequeunt, sed ea quae in expositionibus legerunt, retinent: adque scientias quas didicerunt, perveniunt. Unde itaque isti nisi sermone scientiae pleni sunt? Sicut praescivit Deus hominem peccaturum, ita et praescivit qualiter illum per suam gratiam repararet, qui suo arbitrio reperire potuisset. Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Omnipotenti in quantum se amore conjunxerat, qui sibi vitam tantummodo Christum, et mori lucrum esse deputabat. Divinae autem virtutis mysteria quae comprehendi non possunt, non intellecta discutienda sunt, sed fide veneranda. Dic ergo si nosti gyros (0550B)coeli, terrae cardines, aquarum abyssos, ubi finiuntur, ubi suspensi sunt? Scimus autem quod ex nihilo factum sit, pendeat in nihilo. Sed si est aliquid quod dicitur nihilum, jam nihil non est: si hoc nihil est nihilum, nusquam mundi moles dependet, nec est ubi sit quod creatum est ut sit: quomodo ergo nusquam est quod novimus quia est? Perpende ergo si vales, quomodo Rubrum mare virga divisum est, quomodo ex petrae duritia percussione virgae unda emanavit, quomodo Aaronis virga sicca floruit, quomodo ex ejus genere veniens virgo concepit, quomodo et in partu virgo permansit, quomodo quatriduanus mortuus jussione suscitatus, ligatis manibus et pedibus de sepulcro exiit, quem post mortem solvi Dominus per discipulos jussit: quomodo idem Redemptor in vera carne atque ossibus resurgens clausis ostiis ad discipulos intravit: unde et in tabernaculo per legem duo altaria fieri jubentur, unum videlicet exterius, aliud vero interius; unum in atrio, aliud ante arcam; unum quod aere coopertum (0550C)est, aliud quod auro vestitum, atqui in altari aureo cremantur carnes, et in altari aureo incenduntur etiam aromata. Quare hoc, fratres charissimi, quod foris concrematur, et carnes sunt et aromata. Haec quotidie videmus: quae duo sunt compunctionis genera, cum alii adhuc per timorem plangunt, alii vero jam se per amorem lamentis afficiunt. Spirituales quippe illi patres omnes in Deo trinitatem esse crediderunt, licet de eadem trinitate Patres nunquam aperte locuti sunt. Isaias namque audivit angelica illa agmina in coelo clamantia, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Zebaoth; ut enim Personarum trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur; sed ut una esse substantia trinitatis appareat, non Domini Zebaoth, sed Dominus Zebaoth esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens ait: Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus: qui cum tertio dixisset Dominum, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit: (0550D)Et metuant eum omnes fines terrae. Paulus quoque loquitur, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso, videlicet ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso autem, in Spiritu sancto. Cum ergo ipsum tertio dixisset, adjunxit, Ipsi gloria in saecula saeculorum. Qui enim non dixit ipsis, sed ipsi, dicendo ter, ipsum distraxit, et personas; et subjungendo ipsi gloria, non divisit substantiam. Scio humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) et satiari et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. Nunquid nam fratres ars est aliqua, humiliari et abundare, satiari et esurire, abundare et penuriam pati; ut pro magno se habere ista tantus praedicator insinuet? Ars omnino, et mira disciplinae scientia, quae toto nobis cordis est annisu discenda. Quem enim penuria sua non frangit, a gratiarum actione non retrahit, in rerum temporalium desiderio non accendit, scit humiliari; (0551A)hoc enim loco Apostolus humiliari dicit, penuriam pati. Nam statim e contrario subjunxit, Scio abundare. Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accipit, sed hoc cum indigentibus misericorditer dividit: qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad reparationem virtutis: nec plus carni tribuit, quam necessitas patitur, scit abundare. Scit satiari, qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat; et qui non necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. Quem ergo nec in abundantia superbia elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Qui cum statim subderet: Omnia possum: ne elationis verba crederemus, adjunxit, in eo qui me confortat. Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit: unde recte quippe per centenarium magna perfectio designatur, sicut de electis dicitur: Omnis qui relinquit domum (0551B)vel fratres, vel sorores aut patrem et matrem, aut filios et agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Neque etenim sanctus quisque ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit; quia quisquis terreno studio terram non relinquit, sed appetit; nec qui unam uxorem deserit, centum accepturus est. Sed per centenarium numerum perfectio designatur, postquam etiam vita aeterna promittitur: quod aliquis Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut jam ea non appetat, quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit quod dedit, qui perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indigens, etiamsi haec non habet. Ille enim pauper est, qui eget eo quod non habet, nam qui non habens, habere non appetit, dives est, paupertas quippe inopia mentis est, non in quantitate possessionis: nam cui cum paupertate (0551C)bene convenit, non est pauper. Languor animae, id est, peccatorum infirmitas, perniciosus est; de qua etiam Apostolus ait: Quis infirmatur, et ego non uror, nam infirmitatem carnis utilem esse, idem Apostolus approbat, dicens: Quando infirmor, tunc potens sum. Contentiosorum studium non pro veritate, sed pro appetitu laudis certat. Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt caeterae.

Matthaeus mel, Marcus lac, Lucas vinum, Joannes oleum, Ecclesia paradisum. Matthaeus arat, Marcus seminat, Lucas irrigat, Joannes incrementum dat. Matthaeus homo, Marcus leo, Lucas vitulus, Joannes aquila. Multae mansiones sunt in domo Patris mei pro diversitate laborum. Matthaeus in Judaea, Marcus Romae, Lucas in India, Joannes in Asia. Sicut impossibile venatori jugulare aliquod animal trans montem, ita impossibile est diabolo jugulare animas sanctorum per orationes multas. Non te redimere potest aliquis post obitum tuum, si tu ipse te redimere (0551D)non vis. Nec aliud dicat imperitus. Non laboriosum est opus scribendi, tres digiti scribunt, totum corpus laborat.

DE DUODECIM LAPIDIBUS. Chrysolithus, quem lapidem lux et dies celat, ita ut nocte igneus sit, in die autem pallidus. Sapphirus similis gemmis, sed non est sex angulus; in mari Rubro invenitur, radiis percussus solis ardentem fulgorem ex se emittit. Sardius lapis purpureus colore, quem timent serpentes prae fulgore, ut ferunt. Asbestus ex ipso sole sanguineo colore tingitur, quem accensum dicunt exstingui non posse. Hyacinthus, quem ferunt quod sentiat auras et serenitas tempestatum. Carbunculus colore rufeo, quem oculi amant, a longe splendorem spirat, et prope non videtur. Cerdamios, qui habet fulgorem sub divo, nam in domo ceruleo colore est. Chrysoprasus ex auro et (0552A)purpura ceu mistam lucem trahens, quem amant aquilae. Beryllus, nube aurea tegitur: et sex angulos habet, tenentem manu adurere dicitur. Smaragdus, quem colore purpureo, hyacintho similem potestate esse dicunt, et ex eo lunares motus excitari putant. Sardonyx, vilis lapis, nigri coloris est, aquis profundis alitur. Achates lapis micans guttis aureis, resistens scorpionibus: quique intra os receptus, sitim sedat.

DE LUMINARIBUS ECCLESIAE. Vis nunc acriter, mi frater Desideri, ut tibi quasi de luminaribus firmamenti, quae toto mundo refulgent, pauca de scriptoribus, qui nobis multa de obscuritatibus, quae propter carnalem mentem intelligentiam impediunt, ad splendorem considerationis spiritalem proferre potuerunt, manifestissime dicam? At vereor Susannae Helciae filiae in me sententia iniquo judicio presbyterorum dicentis, impleatur, Angustiae mihi sunt undique; et mihi similiter sunt angustiae. (0552B)Si enim voluero aliquem ex his reprehendere, adversarios atque inimicitias mihi ubique concitabo; si autem noluero quod postulasti, nunquam invenies; sed unius tamen voluntatem condemnare, quam multorum concilium transire vel despicere melius esse videtur. Quia unusquisque in Scripturis sanctis diligenter laudari meruit; sed omnes leniter leviterque cum omni amore tangam, ut utrumque pacifice impleam.

Augustinus episcopus volans, per montium culmina quasi aquila, ea quae in montium radicibus fiunt, non considerans, multa coelorum spatia, terrarumque situs, et aquarum circulum claro sermone pronuntiat. Qui enim in lignum fructuosum conscendere vult, paulatim ad superiora, et ibi majora poma carpere festinat, ramos is proximos parvulis relinquit: nos autem parvuli sumus infirmique ac minores, si inferiora congregare valuerimus, nobiscum bene agitur.

(0552C)Hilarius episcopus Romanorum, lucifer ecclesia rum, quae lucerna et pretiosus lapis, ad quem mortalia ascendunt, pulchro sermone aureoque ore universa loquitur. Si enim aliqua secus viam cecidisse potuissent, tamen ab eo in Scripturis messis magna exorta est.

Origenes Adamantius altiora ac majora cogitans, propriumque ingenium non sufficiens, aliud per aliud subnectit; et cum haec nimio mentis ardore cogitasset, oneribus majoribus carricabat se: et cum sic incedere non potuisset, ruina magna illuc devolutus est, et ruina ejus par fuit doctrinae: et quae per aliquas seductiones ineptas multos de via recta in aliam viam perduxit, et venenum ejus quasi tinnulis vocibus Syrenarum, quae canticis pluribus nocere potuit: melior omnibus in bonis, pejor in malis. Alia enim hujus dogmata pulchra et utilia, alia vero secus viam seminata sunt: multi tamen alii ejus pessimi discipuli multa venenosa sub (0552D)nomine hujus edidisse videntur.

Eusebius Caesariensis, clavis Scripturarum, custosque Novi Testamenti multis major in conscriptione esse a Graecis commendatur. Tria sunt praeclara quae hoc in operibus ejus vere testantur: Canones quatuor Evangeliorum, et decem historiae Ecclesiasticae, quae Novum Testamentum narrant atque custodiunt; et chronicon, id est, temporum breviarium, et per omnia ejus vestigia, quod iterare potuisset nunquam reperimus.

Heliodorus pater domum amplissimam per modicum foramen respiciens, tentans quae ostia conclusa: clavemque non habens, vix pauca in lucem prodere valuit: sed quae potuit narrare, fideliter narravit.

Ambrosius frater profundorum, pinnae raptus et aeris volucer, quandiu in profundum ingreditur, fructum de alto capere videtur, et omnes ejus sententiae (0553A)fidei et Ecclesiae et omnium virtutum firmae sunt columnae.

Dardanus quoque multas quaestiones arripiens, per mentis astutiam, nucemque citra nucleum non confringens, multa impossibilia in Scripturis cum fiducia loquitur.

Paulino visum est magister fieri, et non erat ante discipulus, et fructum sine radice oriri existimat, facereque tentavit. Ideo ejus conscriptiones scriptore et charta non indigent.

Pelagius apud fideles sermo est ( sic ), de quo etiam et mihi gravis causa deputationes verborum pene in toto orbe annuntiata est, quae omnes Ecclesiae quasi lupum de sylva declinarent, aureum colorem super nigrum venenum componens, fontem dulcem primi mellis amaritudini malitiae commiscuit.

Jovinianus laeta facie, et corde aspero, potu dulcissimo felle commisto, multos potavit, contrarias sententias per odii occasionem Christianis proferens (0553B)composuit: et Hieronymum quoque maxime in omnibus laboriosum assidue quaestionibus infinitis afficit et vexat.

Julius Africanus, cujus vestigium omnes Australes orientales diligenter unanimiterque in Danielis hebdomadibus investigant, universa temporum spatia cum omni peritia rigidoque sermone construxit, et nulla omnium quae scripta sunt per eum, in toto orbe unquam data est contradictio.

Famonius a multis culpabilis dura sententia, fortiterque universa difficilia in genere conatus est: et quasi tunc undas maris navigare non potest, vel tunc impetum torrentis natare non potest; ita cuncta quae scripsit contra Scripturas sanctas constare non poterant. Ita quasi umbra secus hominem sunt.

DE SEPTEM DONIS SPIRITUS SANCTI. Septem dona Spiritus sancti, quae enumerat Isaias. Spiritus sapientiae, quae fuit cum Adam, qui primus prophetavit, et nomen omnis creaturae nominavit, (0553C)quae est sub coelo. Spiritus intellectus, qui fuit cum Noe, qui intellexit bonum facere, usquequo meruit audire verbum Domini, Fac arcam de lignis. Spiritus consilii qui fuit cum Abraham, qui nihil fecit praeter consilium, quod dedit Dominus, Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam tibi demonstravero. Spiritus fortitudinis, qui fuit cum Isaac, qui sustinuit injurias gentium, cum quibus habitavit: qui scit quod dictum est Abrahae, Tibi dabo terram hanc. Spiritus scientiae, qui fuit cum Jacob, cui apparuit Deus in visione, in loco qui dicitur Bethel, quando fuit apud Laban, et apparuit ei, quando reversus a Laban, et congressus est cum illo Deus, et deinde Israel vocatus est. Spiritus pietatis, qui fuit cum Moyse, qui dixit: Si non dimittis populo huic peccatum hoc, dele me libro tuo, quem scripsisti. Spiritus timoris, qui fuit cum David, qui dixit: « Non contingat mihi ut mittam manum meam in Christum Domini, » cum persecutus est Saul.

DE SEPTEM ORDINIBUS. (0553D) Cleros, sors, id est, pars, dicitur. Inde dicitur clericus, quia pars Domini est, vel Dominus pars ejus. Caput nostrum mentem significat. Capilli cogitationes. Superior pars capitis rasa mentem Dominum contemplantem significat. Superiorem partem radimus, cum temporalem cogitationem ab animo resecamus; inferiorem in corona aequamus, cum temporalia necessario cogitantes, concorditer cum corona disponimus. Capilli oculis vel auribus non supercrescant, id est, cogitationes temporales auditum vel visum mentis non impediant. Non multum est curandum, actores consuetudinem nos exquirere, sed possumus consuetudines ex corona ministrare. Ostiarii in veteri testamento januas templi custodiebant, suscipientes sanos, ejicientes infirmos. Modo in Ecclesiam recipiunt fideles, ejiciunt infideles. Lectores in veteri testamento aperte et distincte docebant (0554A)populum verba legis; modo spiritualiter lectores sunt, qui de moribus tractant. Exorcista, id est, adjurator, in veteri testamento, habebat potestatem imponendi manus, expellere daemonem ab homine; modo vitia per orationem debet effugare ab anima. Acolythi et ceroferarii, in veteri testamento lumen praeparabant; modo in Ecclesia lumen veritatis debent praeparare mentibus fidelium. Subdiaconi, sicut in veteri testamento, ita nunc oblationes a presbyteris suscipiunt in domo Domini, et ipsa vasa corporis et sanguinis Domini diaconis offerunt. Diaconus super altare ponit, et inde recipit. Levitae in veteri testamento excubabant custodientes universa, quae pertinebant ad cultum tabernaculi, servientes in ministerio; in novo testamento providebant universa quae necessaria erant multitudini, cor unum et animam unam habenti. Igitur modo custodientes ministerium sibi commissum, quaecunque necessaria sunt ad coeleste convivium, disponunt super mensam Domini, et signant manu. Per manus et discretiones (0554B)digitorum, discreta opera Spiritus sancti significantur. Ipsi exordium sumpserunt ab ipso Aaron; qui tunc sacerdotes, nunc presbyteri nominantur; qui tunc principes sacerdotum, nunc episcopi nuncupantur. Presbyteri consortes sunt cum episcopis in pluribus, in paucis vero dissimiles. Baculum habet episcopus, ut subditos regat, infirmos sustineat; annulum, ut sacramenta Dei non omnibus aperiat. Primum vestimentum habet ephod lineum, quod interpretatur superhumerale, significans vocis custodiam, et munditiam bonorum operum, sub quibus oportet unumquemque ordinari ad ministerium Dei, ut ex his cordis ejus et fidei sinceritas comprobetur. Secundum est tunica linea, quae Graece poderis, Latine talaris dicitur, eo quod usque ad talos descendat. Hanc Josephus byssinam vocat. Constat vero ex bysso et lino, et significat continentiam. Unde et alibi dicitur: Estote fideles usque ad mortem. Tertium est cingulum, ne tunica ipsa defluat, et gressum (0554C)impediat. Hoc nimirum custodiam significat, quae necessaria est sacerdoti, ne castitas per tunicam significata fiat remissa, et, vento elationis et frigore iniquitatis patefacta, cursum bonorum impediat, et ad ultimum sordibus concupiscentiae polluta vilescat. Quartum est mappula, id est, amapha, quae, ut nomen ipsius indicat, manibus tergendis praebebatur. Oportebat sacerdotem mappulas tenere manibus, ut cum emendatione mentis opus spontaneum concordet, et digne exerceatur officium, quod pie est divino munere collatum. Vel sudarium dicitur, unde tergitur sudor, et omne superfluum corporis; in sinistra portetur parte. Significat autem studium mundanae cogitationis, quo in hac vita delectationes, taedia et alia superflua mentis exstinguimus. Quintum est orarium, quod quidam stolam vocant, quod est concessum. Bene etiam orationibus convenit orarium, conveniens vestimentum officio. Aperte etenim collum simul et pectus tegit sacerdotis, ut spiritu ipsius fruatur, quidquid ore proferat, tractatum summae (0554D)rationis attendat, ut psallens spiritu psallat et mente, quia cor sapientis erudiet os ejus, ne improvise loquatur. Sextum est dalmatica, a provincia Graeciae dicta, id est, Dalmatia; ipsa habet duas lineas retro, et duas ante, quia vetus et novum testamentum rutilant dilectione Dei et proximi, hoc est, immaculatum esse ad Dominum, fratrem visitare, pertinet ad proximum. Triginta fimbrias habet retro, quadraginta ante. Singulae lineae altrinsecus quindecim, quod linea charitatis, in veteri testamento et novo in prosperis et adversis quindecim ex se ramos producit, quia charitas ex Deo est, patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua non sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati: omnia credit, omnia suffert, omnia sperat, omnia sustinet. Sinistra pars habet fimbrias, quia actualis vita sollicita est, et (0555A)turbatur erga plurima. Dextera non habet; contemplativa vita quieta est. Largitas manicarum largum dispensatorem Evangelii significat. Casula circumdatus aliquando Evangelium legit diaconus, ut expeditus ad Evangelium possit accedere, vel mensam Domini praeparare. Casula aperta est in dextera parte, unde emittitur brachium, quia auctor evangelii, quem debet diaconus imitari, in dextro latere lancea perfossus est. Septimum est, quod casulam vocant, hanc Graeci planetam dicunt, quia suprema omnium vestimentorum, et suo munimine alia tegit. Hanc ergo vestem possumus intelligere charitatem, de qua enumeratis virtutum vestimentis Apostolus ait: Super autem omnia haec charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Similiter casula opera justitiae significat, ut illud: Sacerdotes tui induantur justitia. Suppar est post tergum, inter humeros et ante pectus. Post humerum pondus boni operis significat, ubi duplex vestimentum, quia sic bona (0555B)opera debent foris ostendi, ut intus coram Deo integra sint in pectore. Duplex, quia in eis utrumque debet esse doctrina ad homines, et veritas interius. Oportet duo duplicia conjuncta sint, quia tunc bene ministratur, cum bonum opus, et vera doctrina conveniunt. Induant quoque sacerdotes pedes sandaliis, evangelica auctoritate concessum, quo calceamento nec pes tectus est, nec nudus ad terram: dans intelligi ut nec Evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur; et partim Evangelium debet operiri, partim manifestari, ut fideles inveniant doctrinam, et contemptores non inveniant materiam blasphemandi.

DE QUINDECIM SIGNIS. Quindecim signa, quindecim dierum ante diem judicii, invenit Hieronymus in annalibus Hebraeorum. Prima die eriget se mare in altum quadraginta cubitis, super altitudines montium, et erit quasi murus, et amnes similiter. Secunda die descendent usque (0555C)ad ima, ita ut summitas eorum vix conspici possit. Tertia die erunt in aequalitate, sicut ab exordio. Quarta die pisces et omnes belluae marinae, et congregabuntur super aquas, et dabunt voces et gemitus, quarum significationem nemo scit nisi Deus. Quinta die ardebunt ipsae aquae ab ortu suo usque ad occasum. Sexta die omnes herbae, et arbores sanguineum rorem dabunt. Septima die omnia aedificia destruentur. Octava die debellabunt petrae adinvicem, et unaquaeque in tres partes se dividet, et unaquaeque pars collidet adversus alteram. Nona die erit terrae motus, qualis non fuit ab initio mundi. Decima die omnes colles et valles in planitiem convertentur, et erit aequalitas terrae. Undecima die homines exibunt de cavernis suis, et current quasi amentes, nec poterit alter respondere alteri. Duodecima die cadent stellae et signa de coelo. Decima tertia die congregabuntur ossa defunctorum, et exsurgent usque ad sepulcrum. Decima quarta die omnes homines morientur, ut simul (0555D)resurgant cum mortuis. Decima quinta die ardebit terra usque ad inferni novissima, et post erit dies judicii.

DE CRUCE DOMINI. Crux Domini de quatuor lignis facta est, quae vocantur cypressus, cedrus, pinus, et buxus. Sed buxus non fuit in cruce, nisi tabula de illo ligno supra frontem Christi fuit, in qua conscripserunt Judaei titulum: Hic est Rex Judaeorum. Cypressus fuit in terra usque ad tabulam, cedrus in transversum, pinus sursum. Septem sunt gradus, in quibus Christus adfuit. Ostiarius fuit, quando destruxit ostia inferni, et ligavit diabolum; lector fuit, quando aperuit librum Isaiae prophetae, in quo invenit: Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus misit me; exorcista fuit, quando ejecit septem daemonia de Maria Magdalene; acolythus fuit, etc.; subdiaconus fuit, quando lavit pedes discipulorum suorum; diaconus fuit, quando fecit de aqua vinum; presbyter fuit, quando fregit (0556A)panem discipulis suis, dicens: Accipite et comedite hoc est corpus meum.

DE SEPTEM PECCATIS. Haec sunt peccata Adae, quae et originalia sunt. Primum peccatum fuit superbia, quia dilexit eam in sua potestate plus quam Dei; secundum, sacrilegium, quia Deo non credidit; tertium, homicidium, quia se metipsum peccando occidit; quartum, fornicationem spiritaliter habuit, quia integritatem mentis corrupit; quintum, furtum, quia cibum prohibitum attigit; sextum, avaritia, quia plus quam debuit, appetivit; septimum, gula, quia vetitum fructum comedit. Haec sunt quoque vindictae septem. Prima, maledictio ejus terrae; secunda, ejectio de paradiso; tertia, adventus in terram vilem; quarta, mors filii; quinta, labor; sexta, mors corporis; septima, descensio ejus ad infernum; et quia septies peccavit, septem vindictas accepit. Haec sunt septem peccata Cain. De septem (0556B)peccatis Cain alii varia suspicantur; et primum asserunt fuisse peccatum, quod non recte diviserit; secundum, quod inviderit fratri suo; tertium, quod dixerit: Egrediamur foras; quartum, quod interfecerit eum; quintum, quod procaciter negaverit: Nescio, sextum, quod seipsum damnaverit: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear; septimum, quod nec damnatus egerit poenitentiam. Sex sunt aetates mundi: prima, ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad Moysen; quarta, a Moyse usque ad David; quinta, a David usque ad Joannem Baptistam, et adventum Domini; sexta, a resurrectione Domini usque ad finem saeculi, et sic tradunt seniores, quod sex millia annis mundus a Deo omnipotenti censitus fuisset. Sex aetates hominis sunt. Prima, infantia, septem annos tenet; secunda, pueritia, alios septem annos tenet; tertia, adolescentia, quae quatuordecim annos tenet; quarta, juventus, quae viginti (0556C)unum annum tenet; quinta, senectus, quae viginti octo annos tenet; sexta dicitur senium, ultima aetas, vel decrepitus, quae nullum certum tenet numerum annorum.

DE QUATUOR ORDINIBUS. Ceciderunt columnae sustinentes aulam, et ideo obruitur aula. Dominus noster Jesus Christus fecit unam aulam, id est, mundum; et hanc aulam fecit de quatuor rebus, id est, de quatuor elementis, quae sunt ignis, aer, terra, aqua; et in hac aula fecit quatuor angulos, id est, quatuor partes mundi, Orientem, Meridiem, Occidentem et Septentrionem. Ad istam aulam sustinendam constituit Dominus quatuor columnas, quae sustinuerunt aulam illam, id est, quatuor ordines hominum: scilicet, oratores, defensores, mercatores, laboratores. Oratores autem constituit Dominus in mundo ad hoc, ut pro aliis ordinibus orarent, et lucerent eis per noctem, qui sunt in tenebris ignorantiae, hoc est, in peccato, et illos ad (0556D)lumen reducerent, bonum eis exemplum monstrando, et bonam praedicationem. Ipsi vero nec bene vivunt, nec docent, sed suo malo exemplo populum Dei occidunt; de his dicitur: Stellae non luxerunt, et ideo de coelo ceciderunt, et sic cecidit ista columna. Defensores, id est, milites constituit ad hoc, ut alios tres ordines defenderent; ipsi vero cum debuissent defendere, facti sunt raptores de rapina; et inde se vestiunt, et inde putant facere eleemosynas, quae nihil prosunt eis, et de his dicitur: Defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione, et ideo ira Dei ascendit super eos, et sic cecidit ista columna. Mercatores constituit, ut alios tres ordines ab inopia defenderent, ut de Orientali abundantia replerent Occidentalem inopiam; et a contrario, de Meridionali abundantia replerent Septentrionalem inopiam: ipsi vero populum derident, quia fraudibus et perjuriis omne quod habent lucrantur; de his dicitur: Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine (0557A)divitiarum suarum gloriantur, omnes in inferno ponentur, et ibi mors depascet eos; et sic cecidit ista columna. Laboratores constituit, ut de labore eorum alii tres ordines pascerentur. Isti vero faciunt bene hoc, ad quod constituti sunt, sicut dicitur in psalmo: Labores manuum tuarum, etc., quem qui manducant, beati sunt. Sed ipsi cum sic possent vivere juste, de proprio labore et sudore, et inde populum Dei pascere, et sic sustinere aulam, ne omnino caderet, et sic pervenirent ad regnum Dei; ipsi vero deviando cadunt, quia in primis auferunt Domino suo Jesu Christo, et patri, et suae matri Ecclesiae, sua jura, decimas et primitias, et est mirum quomodo audent quaerere panem ab eo cui suum auferunt, cum dicitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Iterum invident vicinis suis de honoribus, de campis, de vineis; et si possunt, subtrahunt illi unam metam, aut mutant terminum; et sic cadit ista columna, et sic periit pene totus mundus, nisi ille succurrat, qui (0557B)ipsum creavit. Fratres, quia nos non possumus agere hoc, et nos Regem precemur, Dominum nostrum Jesum Christum, ut ipse qui fecit mundum regat nos et mundum, sic ut possimus pervenire ad regna coelorum, ipso adjuvante qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

DE EUCHARISTIA SUMENDA. In miraculis Bonifacii papae legimus quod Dominica die cantabat missam, post missam benedixit panem, et dum communicabat populum, venit unus filius Judaei, et introivit in Ecclesiam, et accepit panem de manu sancti Bonifacii, et manducavit; et statim coepit ardere, et clamare: Sancte Bonifaci, festina me baptizare; nam panis quem indigne accepi me confundit; et venit clamor usque ad Judaeos. Venit pater ejus per judicium Judaeorum, et complevit de lignis et spinis unam domum, et accendit ignem, et filium suum intus jactavit, et coepit ire (0557C)sanus per medias flammas, et mater aspiciens, per flammas non potuit filium suum videre; et cum magno clamore coepisset vocare sanctam Mariam, ut filium suum sanaret, et jactaverunt eam Judaei in medium ignem. Cum hoc audivit beatus Bonifacius, venit indutus quasi ad missam, et cum multis Christianis in ignem introivit, et inde puerum cum matre sanos extraxit. Deprecemur Deum, ut sic donet nobis suum corpus accipere, ut vitam aeternam mereamur habere, per Christum Dominum nostrum. Amen.

HYMNI DE DIE JUDICII. A prophetis inquisivi de die illa judicii, aut si longe aut prope esset: haec signa dedere mihi: In tremendo die.

Beatos martyres Deus fecit, quorum passionem suam dedit, ut pro illo paterentur, et pro nobis intervenirent: in tremendo die.

Cum erit dissolutio et magna tribulatio, cessabunt (0557D)patrocinia, et erit consummatio: in tremendo die.

Deus ab austro apparebit, terribilis adveniet orbem ponere in desertum, et vindictam retribuere: in tremendo die.

Exstinguetur sol et luna, stellae cadent in terram, coelum movebit se de loco, et plicabitur ut liber: in tremendo die.

Fundamenta orbis terrae corruent cum ira grandi, montes liquescent, terra inarescet simul, et mare siccabitur: in tremendo die.

Gloriosus apparebit Christus, in throno sedebit judicare suam plebem, cui legem ipse dedit: in tremendo die.

Hoc quod dixit, adimplebit, angelus tuba cantabit, in ictu oculi cum audierunt vocem: in tremendo die.

Ibi stabit servus malus, exspectans cum venerit Dominus ejus; hora qua non sperat, inquirentur acta ejus: in tremendo die.

Kalumnia superborum, et rapina impiorum, ibi (0558A)tum ambo occurrent cum lacrymis miserorum: in tremendo die.

Libri dantur in medio, et erit memoratio: ab angelis recitantur peccata nostra initio congregata: in tremendo die.

Miser ergo quid facio, aut quid respondebo? hoc quod mihi occultum est, meis auribus audiam: in tremendo die.

Non accipitur persona, cessabunt sacrificia: non se rediment divites, qui congregaverunt peccata: in tremendo die.

O quales reges potentes, quibus obedierunt gentes, ibi stabunt ante thronum, cum magno fletu gementes: in tremendo die.

Principes sublimiores ibi anhelabunt pro ardore, non est qui faciat ventum illis, neque qui tergat sudorem: in tremendo die.

Quam amarus dies ille, de quo loquitur Propheta, velox nimis et timenda, peccatoribus tremenda: in (0558B)tremendo die.

Rapidus patet infernus, tenebrosus et horrendus, aperiet fauces suas nimium insatiandas: in tremendo die.

Semper sit sollicitudo monente Deo nostro, non graventur corda nostra in crapula et vino: in tremendo die.

Tanta parentur tormenta, quanta non cupit mens nostra: sed ipse locus se demonstrat, ubi erit fletus frustra: in tremendo die.

Unicus filius judicans orbem, Christum qui non confitentur, ipsi peribunt in fine: in tremendo die.

Χριστοῦ ut compleantur verba, ejus fiant praecepta, breviantur dies illi, erunt ut una hora: in tremendo die.

Υιὲϊ erunt dies illi, quando venit Dominus in terram, Deus tu libera nos ab illa aeterna poena: in tremendo die.

Zabulo immittente Eva peccavit serpente, Deus, (0558C)tu nos libera ab illa ira aeterna: in tremendo die.

Audax est vir juvenis, dum fervet caro mobilis, audaciter agis, perpera tua membra coinquinas: attende homo quia pulvis es, et in pulverem reverteris.

Breve est tempus, juvenis, considera quod morieris; venitque dies ultimus, et perdes florem optimum: attende homo.

Carni tuae consentiens, animam tuam decipis, dum flecteris ad libidinem mali, deceptus remanes: attende homo.

Dentes tui fremitant, et labia exasperant, et lingua mala generat, tua vita trepidat: attende homo.

Elevans tuos oculos, ut vanitatem videas, flectitur mens misera, membra ad malum erigis: attende homo.

Fecisti malum consilium, et offendisti nimium, quia multum secutus es tumorem ad libidinem: attende homo.

(0558D)Gloriam quaeris in populo, laudem humanam diligis, placere Deo non cupis, qui te de coelo respicit: attende homo.

Honorem transitorium praesumpsisti accipere, sed major poena sequitur, cui majora creduntur: attende homo.

In terra semper aspicis, semper de terra cogitas, sed hic relinques omnia, unde superbus ambulas: attende homo.

Karo te traxit in foveam, vide ne male pereas, festina te corrigere, antequam finis veniat: attende homo.

Luge modo, dum tempus est, ne gemas in judicio, ubi non valet gemitus, nec ulla intercessio: attende homo.

Modo labora fortiter, dum es in isto corpore, emenda tuum vitium, ne gemas in perpetuum: attende homo.

Non te frangat cupiditas, nec te flectat fragilitas, (0559A)et noli cum diabolo participare amplius: attende homo.

O si ex corde intelligas, quae praecepta legis sunt, ut ille qui adulterat, lapidibus subjaceat: attende homo.

Per Salvatorem iterum venit magna redemptio, ut cuncta quae committuntur, poenitendo remittantur: attende homo.

Quare non vis, juvenis, recurrere ad Dominum: roga ejus clementiam, ut donet indulgentiam: attende homo.

Rumpe cordis duritiam, mentis tui malitiam, revertere ad Dominum, antequam finis veniat; attende homo.

Suscipit Christus poenitentiam, et donat indulgentiam, ab illa vera anima, quae carnem suam macerat: (0560A)attende homo.

Terribilis Christus venit ad judicandum saeculum, at ipse reddet singulis secundum suam operam: attende homo.

Veniet dies judicii, erit fortis districtio, ubi non adjuvat pater filium, nec filius defendit patrem: attende homo.

Χριστὸς venit cum angelis, et ipse reddet unicuique, singulis secundum sua opera: attende homo.

Υἱὸς acquirit gratiam, delet peccati maculas; humilitas et charitas ducit ad coelos in patriam: attende homo.

Zelum habet bonum ac optimum qui Deum amat ac proximum, laetabitur in saeculum, et gaudet in perpetuum: attende homo, quia de terra factus es, et in terram reverteris.