Migne Patrologia Latina Tomus 99
Excerptum ex litaniis rhythmicis (Auctor incertus), J. P. Migne
EX LITANIA I.
(0795C)
Fundavit insuper tria loca pariter
Numero locorum, quo et populorum
Werthinam, Helmenstad monachis fundaverat,
De proprietate vel haereditate,
Et episcopium dictum monasterium, etc.
EX LITANIA II.
Ita ut plurimis studeret discipulis
Omni semper mane lectionem dare.
Quos et erudiens ipse et instituens,
Per honestos mores duxit ad honores.
De quibus plurimi facti sunt episcopi;
Suus sicut primus frater Hildegrimus:
Qui in Ecclesia dudum fuit aliqua,
Catalaunensi praesul, sub Rhemensi:
(0796C)Ubi dum degeret, et commissa regeret;
Et prosperitatem habuisse fratrem
Ludgerum cerneret, ut gentes converteret,
Quos de paganismo acquisivit Christo;
Et ipse monitus nimirum divinitus,
Ad Northuringensem se committit gentem,
Usus auxilio fratris et hospitio,
Manentis in loco Helmenstad vocato:
Ubi sanctissima ordinantes semina
Evangeliorum, in Northuringorum
Jecerunt pectora, donec Dei gratia,
Fecit ibi fructum coelos usque ductum.
Est episcopium adhuc testimonium,
Quo incepit sedem Hildegrimus idem,
Qui quamvis Werthinae sit conditus corpore,
Haluerstadis tamen sit patronus. Amen.