Jump to content

Explanatio symboli ad initiandos

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Explanatio symboli ad initiandos
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.ExSyAdI 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Explanatio symboli ad initiandos

Celebrata hactenus mysteria scrutaminum. Inquisitum est ne immunditia in corpore alicujus haereret. Per exorcismum non solum corporis, sed etiam animae, quaesita et adhibita est sanctificatio. Nunc tempus est et dies ut symbolum tradamus; quod symbolum est spiritale signaculum, cordis nostri meditatio, et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus pectoris nostri.

Primum igitur rationem nominis ipsius debemus accipere. Symbolum Graece dicitur, Latine autem collatio: et maxime symbolam negotiatores dicere consuerunt, quando conferunt pecuniam suam, et quasi ex singulorum collatione in unum constipata, integra et inviolabilis conservatur, ut nemo fraudem collationi facere conetur, nemo negotiationi: denique inter ipsos negotiatores ista est consuetudo, ut si quis fraudem fecerit, quasi fraudulentus rejiciatur. Sancti ergo apostoli in unum convenientes, breviarium fidei fecerunt, ut breviter fidei totius seriem comprehendamus. Brevitas necessaria est, ut semper memoria et recordatione teneatur. Scio in partibus maxime Orientis, quod ea quae primo tradita sunt a majoribus nostris, dum quasi fraude alii, alii diligentia, fraude haeretici, diligentia catholici; dum ergo illi fraudulenter conantur irrepere, addiderunt quod non opus est; dum isti fraudem praecavere contendunt, finis majorum velut pietate quadam et incuria videntur esse praetergressi.

Ergo apostoli sancti convenientes fecerunt symbolum breviter. Signate vos. Quo facto, et dicto symbolo; in hoc symbolo divinitas Trinitatis aeternae evidentissime comprehensa est unius operationis. Patrem et Filium et Spiritum sanctum, hoc est venerabilem Trinitatem. Et quod fides nostra ita sit, ut pari genere credamus in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ubi enim nulla discretio majestatis est, nec fidei debet esse discretio. Deinde frequenter admonui, quod Dominus noster Jesus Christus Filius Dei solus carnem istam suscepit, corporis forma. Corporis istius veritate factus est ut homo; sed habet singulare privilegium generationis suae: non enim ex virili natus est semine, sed generatus Spiritu, inquit, sancto ex Maria virgine. Praerogativam auctoris coelestis agnoscis; factus quidem ut homo ut infirmitates nostras in sua carne susciperet, sed cum privilegio venit majestatis aeternae. Ergo dicamus symbolum. (Et cum dixisset, hinc complevit.) Hoc habet Scriptura divina. Numquid supra apostolorum fines progredi audaci mente debemus? Numquid nos sumus apostolis cautiores?

Sed, dicis mihi, postea emerserunt haereses. Quid ergo? vide simplicitatem, vide puritatem. Patripassiani cum emersissent, putaverunt etiam catholici in hac parte addendum invisibilem et impassibilem, quasi Filius Dei visibilis et passibilis fuerit. Si fuit visibilis in carne, caro illa fuit visibilis, non divinitas. Denique quid dicat audi: Deus, Deus, respice in me; quare me dereliquisti? In passione hoc dicit; Dominus noster Jesus Christus hoc secundum hominem locutus est, quasi caro dicat ad Divinitatem: Quare me dereliquisti? Ergo esto medici fuerint majores nostri; voluerint addere aegritudini sanitatem; medicina non quaeritur. Ergo si medicina non fuit eo tempore necessaria, quo erat haereticorum quorumdam gravis aegritudo animorum: et si fuit tunc temporis quaerenda, nunc non est. Qua ratione? Fides integra adversus Sabellianos. Exclusi sunt Sabelliani maxime de partibus Occidentis. Ex illo remedio Ariani invenerunt sibi genus calumniae: et quoniam symbolum Romanae Ecclesiae nos tenemus, ideo visibilem et passibilem Patrem omnipotentem illi aestimarent et dicerent: vides quia symbolum sic habent, ut visibilem Filium et passibilem designarent? Quid ergo? Ubi fides integra est, sufficiunt praecepta apostolorum. Cautiones licet sacerdotum non requirantur. Quare? quia tritico immixta zizania sunt.

Hinc symbolum. Credo unicum Dominum nostrum. Sic dicite: Filium ejus unicum. Non unicus Dominus? Unus Deus est, unus et Dominus: sed ne calumnientur et dicant, quia una persona; dicamus Filium etiam unicum Dominum nostrum. Quia de divinitate Patris et Filii venitur ad incarnationem ipsius, qui natus et sepultus, habes et passionem ipsius, et sepulturam. Tertio die a mortuis; habes et resurrectionem ejus. Ascendit et sedet ad dexteram Patris. Vides ergo quia caro divinitati imminuere nil potuit; immo de incarnatione triumphus magnus quaesitus est Christo. Qua ratione enim ubi de morte ascendit, sedet ad dexteram Patris? Quasi qui patri retulerit bonae fructum voluntatis. Duo habes: surrexit a morte, sedet ad dexteram Patris. Nullum ergo potuit afferre caro divinitatis gloriae detrimontum. Duo habes: aut quasi secundum praerogativam divinitatis et substantiae generationis suae Dominus noster Jesus Christus sedet ad dexteram, a morte surrexit: aut certe quasi triumphator aeternus qui bonum regnum Deo Patri comparavit, praerogativam sibi suae victoriae vindicavit, sedens ad dexteram Patris.

[ Judicare vivos ] et mortuos. Audi, homo. Debes quidem cito credere. Fides ipsa de charitate promatur. Qui amat, nil derogat: amicus, qui amicum amat, nihil derogat: qui amat Dominum, multo magis non debet derogare. Quare dico sedet? Qui amat, habet quid timeat. Unde et mortuos? Ipse de nobis judicaturus est. Cave ergo detrahere ei, quem judicem habiturus es. Quare hoc mysterium? Numquid non unum judicium est Patris et Filii et Spiritus sancti? Numquid non una voluntas est? Numquid non una majestas? Quare tibi dicitur quod Filius judicaturus est, nisi ut intelligas nihil Filio derogandum? Ergo vide: credes in Patrem, credes et in Filium. Et quid tertio? et in Spiritum sanctum. Quaecumque accipies sacramenta, in hac trinitate accipies. Nemo te fallat. Vides ergo unius operationis, unius sanctificationis, unius majestatis esse venerabilem trinitatem.

Sane accipe rationem quemadmodum credimus in, auctorem; ne forte dicas, sed habet et in Ecclesiam, sed habet et in remissionem peccatorum, sed habet et in resurrectionem. Quid ergo? Par causa est. Sic credimus in Christum, sic credimus in Patrem, quemadmodum credimus et in Ecclesiam, et in remissionem peccatorum, et in carnis resurrectionem. Quae ratio est? Quia qui credit in auctorem, credit et in opus auctoris. Denique ne hoc ingenii nostri putetis, accipite testimonium: Si mihi non creditis, vel operibus credite. Ergo hoc habes. Nunc fides tua amplius elucebit, si in opus auctoris tui fidem veram et integram putaveris deferendam. In Ecclesiam sanctam, et in remissionem peccatorum. Crede ergo ex fide, quia omnia tibi peccata remittuntur. Quare legisti in Evangelio, dicente Domino: Fides tua te salvum fecit. Resurrectionem. Crede quia resurget et caro. Quid enim opus fuit, ut Christus carnem susciperet? quid opus fuit ut Christus mortem gustaret, sepulturam susciperet et resurgeret, nisi propter tuam resurrectionem? Totum hoc sacramentum tuae est resurrectionis. Si Christus non resurrexit, vana est fides nostra: sed quia resurrexit, ideo firma est fides nostra.

Ergo dixi apostolos symbolum composuisse. Si ergo mercum istarum negotiatores et collatores pecuniae hanc habent legem, ut si qui symbolam suam violaverit, improbus et intestabilis habeatur, multo magis cavendum est nobis, ne de majorum symbolo aliquid detrahatur: cum habeas in libro apocalypsis Joannis, qui libellus canonizatur, et maxime ad fidei proficit fundamentum: ibi enim evidenter omnipotentem Dominum nostrum Jesum Christum memoravit. Licet et in aliis locis, tamen in ipso libello: Si qui, inquit, addiderit aut detraxerit, judicium sibi sumit et poenam. Sic unius apostoli Scripturis nihil est detrahendum, nihil addendum, quemadmodum nos symbolo quod accepimus ab apostolis traditum atque compositum, nihil debemus detrahere, nihil adjungere. Hoc autem est symbolum quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus apostolorum Petrus sedit, et communem sententiam eo detulit.

Ergo quemadmodum duodecim apostoli, et duodecim sententiae. Signate vos. Quo facto; Credo [in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria] virgine; [habes Patrem omnipotentem, habes Filium unicum] habes incarnationem Filii, quemadmodum dixi. Sub Pontio Pilato passus et sepultus; habes passionem et sepulturam. Ecce quatuor istae sententiae. Videamus alias. Tertia die [resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus est judicare vivos] et mortuos. Ecce aliae quatuor sententiae, hoc est octo sententiae. Videamus adhuc alias quatuor sententias. Et in Spiritum sanctum [sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis] resurrectionem. Ecce secundum duodecim apostolos, et duodecim sententiae comprehensae sunt.

Illud sane monitos vos volo esse, quoniam symbolum non debet scribi, quia reddere illud habetis. Sed nemo scribat. Qua ratione? Sic accepimus ut non debeat scribi. Sed quid! Teneri. Sed dicis mihi, quomodo potest teneri, si non scribitur? Magis potest teneri, si non scribatur. Qua ratione? Accipite. Quod enim scribes, securus quasi relegas, non quotidiana meditatione incipis recensere: quod autem non scribis, times ne amittas, quotidie incipis recensere. Magnum autem tutamentum est: nascuntur stupores animi et corporis, tentatio adversarii qui numquam quiescit, tremor aliqui corporis, infirmitas stomachi; symbolum recense intra te, maxime recense intra te ipsum. Quare consuetudinem facias et cum solus, [ut] fortius recenseas ubi sunt fideles.