Jump to content

Fabulae (Aesopus)/15. De uulpe et coruo

E Wikisource
15. De uulpe et coruo

 14. De aquila et testudine 16. De leone et apro et tauro et asello 

Vulpe gerente famem coruum gerit arbor et escam
Ore gerens coruus uulpe loquente silet.
Corue decore decens, cingnum candore parentas.
Si cantu placeas, plus aue quaque places.
Credit auis picteque placent preludia lingue.
Dum canit ut placeat, caseus ore cadit.
Hoc fruitur uulpes, insurgunt tedia coruo.
Asperat in medio dampna dolore pudor.
Fellitum patitur risum, quem mellit inanis
Gloria. uera parit tedia falsus honor.

 14. De aquila et testudine 16. De leone et apro et tauro et asello