Fabulae (Aesopus) - 11. De asino et apro

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Audet asellus aprum risu temptare proteruo,
Audet inhers forti dicere: Frater aue.
Vibrat aper pro uoce caput.  nam uerba superbit
Reddere, sed dentem uix tenet ira trucem.
Sus tamen ista mouet: Vilem dens nobilis escam
Spernit.  desidia tutus es ipse tua.
Non debet stolido ledi prudencia risu,
Nec stolidus doctum debet adire iocis.