Fabulae (Aesopus) - 16. De leone et apro et tauro et asello

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Irretit  miserum grauitas annosa leonem,
Inglaciat  corpus corque senile gelu.
Instat aper, pensat ueteri pro uulnere uulnus.
Frontis eum telo taurus utroque fodit.
Seuit asellus inhers et frontem calce sigillat.
Hec solo gemitu uindicat acta leo.
Omnia que uici, me uincunt omnia.  dormit
Vis mea, dormit honor, dormit honoris opus.
Cui nocui, nocet ille michi, multisque peperci,
Qui michi non parcunt, pro pietate nocent.
Hunc timeat casum, qui se non fulsit amico,
Nec dare uult felix, quam miser optat opem.