Fabulae (Aesopus) - 19. De miluo egrotante

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Morbi mole iacet miluus matremque precatur,
Vt superis pro se det sacra detque preces.
Mater ait: Mi nate, deos et sacra deorum
Lesisti.  recolunt inpia facta dei.
Criminis ultores pensant pro crimine penam.
Cum sacra turbares, pena timenda fuit.
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
Hic timor, hec pietas cum nece sera uenit.
Qui maculat uitam, mundas cur incolit aras?
Quem sua facta premunt, cur aliena leuant?