Fabulae (Aesopus) - 2. De lupo et agno

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
2. De lupo et agno
Fairytale left blue.png 1. De gallo et iaspide 3. De mure et rana Fairytale right blue.png


Est lupus, est agnus. sitit hic, sitit ille. fluentum
Limite non uno querit uterque siti.
In summo bibit amne lupus, bibit agnus in imo.
Hunc timor inpugnat uerba monente lupo:
"Rupisti potumque michi riuoque decorem."
Agnus utrumque negat se racione tuens:
Nec tibi nec riuo nocui. nam prona supinum
Nescit iter nec adhuc unda nitore caret.
Sic iterum tonat ore lupus: Michi dampna minaris.
Non minor, agnus ait. Cui lupus: Immo facis.
Fecit idem tuus ante pater sex mensibus actis.
Cum bene patrisses, crimine patris obi.
Agnus ad hec: Tanto non uixi tempore. Predo
Sic tonat: An loqueris, furcifer? huncque uorat.
Sic nocet innocuo nocuus, causamque nocendi
Inuenit. Hii regnant qualibet urbe lupi.

Fairytale left blue.png 1. De gallo et iaspide 3. De mure et rana Fairytale right blue.png