Fabulae (Aesopus) - 20. De hyrundine aues monente

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Vt linum pariat de lini semine semen
Nutrit humus, sed aues tangit hyrundo metu.
Hic ager, hoc semen nobis mala uincla minatur,
Vellite pro nostris semina sparsa malis.
Turba fugit sanos monitus uanosque timores
Arguit.  exit humo semen et herba uiret.
Rursus hyrundo monet instare pericula.  rident
Rursus aues.  Hominem placat hyrundo sibi,
Cumque uiris habitans cantu blanditur amico.
Nam preuisa minus ledere tela solent.
Iam metitur linum, iam fiunt recia, iam uir
Fallit aues, iam se conscia culpat auis.
Vtile consilium qui spernit, inutile sumit.
Qui nimis est tutus, recia iure subit.

Explicit liber primus.  Incipit secundus.

Explicit liber primus.  Incipit secundus.