Fabulae (Aesopus) - 21a. Qualiter Attici elegerunt sibi regem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fabula nata sequi mores et pingere uitam,
Tangit quod fugias quodue sequaris iter.
Rege carens nec regis inops, sine rege nec exlex,
Absque iugo gessit attica terra iugum.
Libertas errore carens se sponte coegit
Et pudor ob legem forcior ense fit.
Ne libitum faceret, regem plebs libera fecit,
Et que non potuit pellere iussa tulit.
Rex cepit lenire truces, punire nocentes,
Queque leuanda leuans, queque premenda premens.
Hos honerat nouitas.  ciues in lege nouelli,
Quod leuiter possent, uix potuere pati.
Vrbem triste iugum querula ceruice ferentem
Esopus tetigit, consona uerba mouens: