Fabulae (Aesopus) - 22. De accipitre et columbis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Accipitrem milui pulsurum bella columbe
Accipiunt regem.  rex magis hoste nocet.
Incipiunt de rege queri, quod sanius esset
Milui bella pati, quam sine Marte mori.
Si quid agas, prudenter agas et respice finem.
Ferre minora uolo, ne grauiora feram.