Fabulae (Aesopus) - 23. De fure et cane

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fure uocante canem pretenso munere panis,
Spreto pane mouet talia uerba canis:
Vt sileam, tua dona uolunt, furtisque laborant
Esse locum.  panem si fero, cuncta feres.
Fert munus mea dampna tuum, latet hamus in esca.
Me priuare cibo cogitat ipse cibus.
Non amo nocturnum panem plus pane diurno,
Aduena plus noto non placet hostis hero.
Non rapiet nox una michi bona mille dierum,
Nolo semper egens esse, semelque satur.
Latratu tua furta loquar, nisi sponte recedas.
Hic silet, ille manet.  hic tonat, ille fugit.
Si tibi quid detur, cur detur respice.  si des,
Cui des, ipse nota, teque, gulose, doma.