Fabulae (Aesopus)/24. De lupo et sue

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
24. De lupo et sue

Fairytale left blue.png 23. De fure et cane 25. De terra parturiente murem Fairytale right blue.png

Vult lupus ut pariat maturum sucula fetum,
Seque noui curam spondet habere gregis.
Sus ait: Hac cura careas, michi nolo ministres.
Horrent obsequium uiscera nostra tuum.
I procul ut tutos liceat michi fundere fetus.
I procul et pietas hec erit apta michi.
Pro natis natura iubet timuisse parentem.
Fine dato uerbis hic abit, illa parit.
Tempore non omni non omnibus omnia credas.
Qui misere credit, creditur esse miser.

Fairytale left blue.png 23. De fure et cane 25. De terra parturiente murem Fairytale right blue.png