Fabulae (Aesopus) - 25. De terra parturiente murem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Terra tumet.  tumor ille gemit gemituque fatetur
Partum.  pene perit sexus uterque metu.
Cum tumeat tellus, monstrat se monstra daturam.
Horrent et trepidant et prope stare cauent.
In risum timor ille redit, nam turgida murem
Terra parit.  iocus est quod timor ante fuit.
Sepe minus faciunt homines, qui magna minantur.
Sepe gerit nimios causa pusilla metus.