Fabulae (Aesopus) - 26. De agno et lupo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Cum grege barbato dum ludit iunior agnus,
Tendit in hunc menti dissona uerba lupus:
Cur olidam munda sequeris plus matre capellam?
Lac tibi preberet dulcius ipsa parens.
Est prope, festina, matrem pete, munera matris
Lac bibe.  nam seruat ubera plena tibi.
Agnus ad hec: Pia capra michi lac dulce propinat,
Me uice matris alit, me uice matris amat.
Non michi, sed domino prodest me uiuere.  uiuo
Vt metat in tergo uellera multa meo.
Ergo michi prestat nutriri lacte caprino,
Quam lac matris habens mergar in ore tuo.
Omnes uincit opes securam ducere uitam.
Pauperius nichil est, quam miser usus opum.
Nil melius sano monitu, nil peius iniquo.
Consilium sequitur certa ruina malum.