Fabulae (Aesopus) - 27. De cane uetulo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Armauit natura canem pede, dente, iuuenta.
Hinc leuis, hinc mordax, fortis et inde fuit.
Tot bona furatur senium, nam robore priuat
Corpus, dente genas, et leuitate pedes.
Hic leporem prendit, fauces lepus exit inhermes.
Elumbem domini uerberat ira canem.
Reddit uerba canis: Dum me pia pertulit etas,
Nulla meum potuit fallere preda pedem.
Defendit senii culpam laus ampla iuuente.
Pro sene qui cecidit, facta priora uigent.
Nullus amor durat, nisi fructus seruet amorem.
Quilibet est tanti, munera quanta facit.
Magnus eram, dum magna dedi.  nunc muscidus annis
Vileo, de ueteri mencio nulla bono.
Si laudas quod eram, quod sum culpare proteruum est.
Si iuuenem recipis, pellere turpe senem est.
Se misere seruire sciat, qui seruit iniquo.
Parcere subiectis nescit iniquus homo.