Fabulae (Aesopus) - 28. De leporibus et ranis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Silua sonat, fugiunt lepores, palus obuiat, herent.
Fit mora, respiciunt ante retroque, timent.
Dum librant in mente metus, se mergere pacti,
Se metui et ranas stagna subire uident.
Vnus ait: Sperare licet.  non sola timoris
Turba sumus.  uano rana timore latet.
Spem decet amplecti.  spes est uia prima salutis.
Sepe facit metui non metuenda metus.
Corporis est leuitas et mentis inhercia nobis.
Ista fuge causam suggerit, illa fugam.
Sic metuat quicunque timet, ne mole timoris
Spe careat.  grauis est spe fugiente timor.
Speret qui metuit.  morituros uiuere uidi
Spe duce, uicturos spe moriente mori.