Fabulae (Aesopus) - 29. De lupo et edo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Capra cibum querens, edum commendat ouili,
Hunc illi solida seruat ouile sera.
Natum cauta parens monitu premunit amico,
Vt lateat, nec sit in sua dampna uagus.
Hic latet.  ecce lupus mouet hostia, uoce capellam
Exprimit, ut pateant hostia clausa petit.
Sta procul, edus ait, caprizas gutture falso.
Cum bene caprizes, te procul esse uolo.
Quod mea sis mater, mentitur ymago loquendi.
Rimula, qua uideo, te docet esse lupum.
Insita natorum cordi doctrina parentum
Cum pariat fructum, spreta nocere solet.