Fabulae (Aesopus) - 30. De rustico et angue

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Rustica mensa diu nutritum nouerat anguem.
Humanam potuit anguis amare manum,
Gracia longa uiri subitam mutatur in iram,
Ira per anguineum dirigit arma caput.

Vulneris auctor eget, se uulnere credit egenum.

Angui pro uenia supplicat.  anguis ait:

Non ero securus, dum sit tibi tanta securis,
Dum cutis hec memorat uulnera scripta sibi.

Qui me lesit, item ledet, si ledere possit.

Expedit infido non iterare fidem.

Sed si te piguit sceleris, scelus omne remitto.

Nam gemitus ueniam uulnere cordis emit.

Qui primo nocuit, uult posse nocere secundo.
Que dedit infidus mella, uenena puto.