Fabulae (Aesopus) - 31. De ceruo et oue et lupo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Ceruus oui presente lupo sic intonat: Amplum
Vas tritici debes reddere, redde michi.
Sic iubet esse lupus,  paret timor ista iubenti.
Namque die fixo debita spondet ouis.
Fit mora.  ceruus ouem uexat de federe.  ceruo
Inquit ouis: Non stant federa facta metu.
Me decuit cogente lupo quecunque fateri.
Me decuit fraudem pellere fraude pari.
Cum timor in promptu sedeat, promissa timoris
Arent.  nil fidei uerba timentis habent.