Fabulae (Aesopus)/32. De caluo et musca

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
32. De caluo et musca

Fairytale left blue.png 31. De ceruo et oue et lupo 33. De uulpe et ciconia Fairytale right blue.png

Musca premit caluum. muscam uult cedere caluus.
Vt muscam feriat, se ferit. illa ridet.
Caluus ait: Te parca iubet uicina iocari.
Si ferior, rides. si feriare, cades.
Sospes ero decies ictus, semel icta peribis.
Est mea prompta michi gracia, surda tibi.
Iure potest ledi ludens, ut ledat. in illum,
Vnde breuis cepit lesio, magna redit.

Fairytale left blue.png 31. De ceruo et oue et lupo 33. De uulpe et ciconia Fairytale right blue.png