Fabulae (Aesopus) - 33. De uulpe et ciconia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Vulpe uocante uenit, speratque ciconia cenam.
Fallit auem liquidus uulpe iocante cibus.
Cum bibat ista cibos, solum bibit illa dolorem.
Hic dolor in uulpem fabricat arma doli.
Sunt pauci mora parua dies, auis inquit: habemus
Fercula que sapiunt.  dulcis amica, ueni.
Hec uenit.  hec uase uitreo bona fercula condit,
At solam recipit formula uasis auem.
Laudat opes oculo uasis nitor.  has negat ori
Formula.  sic geminat uisus odorque famem.
Sic uulpes ieiuna redit, sic fallitur audens
Fallere, sic telo leditur ipsa suo.
Quod tibi non faceres, alii fecisse cauebis.
Vulnera ne facias, que potes ipse pati.