Fabulae (Aesopus) - 34. De lupo et capite

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Dum legit arua lupus, reperit caput arte superbum.
Hoc beat humanis ars preciosa genis.
Hoc lupus alterno uoluit pede, uerba resoluit:
O sine uoce genas, o sine mente caput!
Fuscat et extinguit cordis caligo nitorem
Corporis, est animi solus in orbe nitor."