Fabulae (Aesopus) - 35. De graculo et pauone

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Graculus inuento picti pauonis amictu,
Se polit et socias ferre superbit aues.
Quem fore pauonem pauonis penna fatetur,
Pauonum generi non timet ire comes.
Pauo dolum sentit, falsi pauonis honorem
Increpat et domitam uerbere nudat auem.
Nuda latet, sociosque fugit, minuique pudorem
Sic putat.  hanc duro corripit ore comes:
Ascensor nimius nimium ruit.  aptus in imis
Est locus.  hec leuis est, illa ruina grauis.
Qui plus posse putat sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus esse potest.
Si tibi nota satis nature meta fuisset,
Non uilis nec inops nec sine ueste fores.
Cui sua non sapiunt, alieni sedulus auceps
Qui non est rapiens, desinit esse quod est.