Fabulae (Aesopus) - 38. De lupo et uulpe

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Respondere lupo de furti labe tenetur
Vulpes.  causa uocat.  hic petit, illa negat.
Simius est iudex.  docti non errat acumen
Iudicis, archanum mentis in ore legit.
Iudicium figit: Poscis, quod poscere fraus est,
Visque fidem de re, quam negat ipsa fides.
Tu bene furta negas, te uite purior usus
Liberat.  Hanc litem pax domat. ira cadit.
Simplicitas ueri fraus estque puerpara falsi.
Esse solent uite consona uerba sue.
Sordibus inbuti nequeunt dimittere sordes.
Fallere qui didicit, fallere semper amat.