Fabulae (Aesopus)/39. De rustico et mustela

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
39. De rustico et mustela

Fairytale left blue.png 38. De lupo et uulpe 40. De rana et boue Fairytale right blue.png

Preda uiri predo murum mustela precatur:
Da ueniam, debes parcere, parce michi.
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur
Esse meum, pro me te rogat, ergo faue.
Seruicio me redde tuo, michi redde laboris
Premia. pro dono sit mea uita michi.
Ille refert: Operum debetur gracia menti,
Non operi. gratum mens bona reddit opus.
Nemo, licet prosit, nisi uult prodesse, meretur.
Nam prodesse potest hostis obesse uolens.
Cum michi prodesses, michi non prodesse uolebas.
Hostibus ipsa meis et meus hostis eras.
Non michi monstra necans, sed eras tibi prouida soli.
Sic panem poteras rodere sola meum.
Pane meo pinguis michi da pinguedinis usum,
Dampnis penso necem, digna perire peri.
Nil honorat factum, nisi facti sola uoluntas.
Non operis fructum, sed noto mentis opus.

Fairytale left blue.png 38. De lupo et uulpe 40. De rana et boue Fairytale right blue.png